Caput XXIV. Idem asseritur ex verbis Apostoli I. ad Tim. V. Damnationem habent, quia primam fidem irritam fecerunt
Tertius locus pro continentiae voto habetur in epistola priore ad Timoth. cap. V, ubi hoc modo Apostolus loquitur: Adolescentiores viduas devita, cum enim luxuriatce fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt (i): quo loco per primam fidem nihil aliud intelligi potest, nisi continentiae votum, ut omnes omnino veteres intellexerunt. Nam cum Apostolus dicat, eas primam fidem irritam facere, quae nubere volunt, necessario colligimus eum loqui de fide servandae continentiae, quae per nuptias violatur.
Ista autem iides servandae continentiae, aut est fides data marito carnali, aut Christo sponso spirituali; non potest esse fides data carnali marito; illa, enim tamdiu durat, quamdiu maritus vivit; mortuo autem viro, soluta est mulier, et cui vult, nubere potest, ut Apostolus ait ad Roman. VII, et I. Cor. VII. Igitur sequitur, ut hoc loco fides, quae per nuptias irrita fieri dicitur, sit fides data spirituali sponso Christo. Non potest autem haec fides, Christo data, esse simplex propositum, seu voluntas continendi sine promissione ac voto; tum quia simplex propositum non habet relationem ad aliud, nec
fides dici potest; unde non irritatur fides, cum mutatur propositum; tum etiam quia propositum saepe licet sine ulla culpa mutare. Apostolus autem absolute dicit eas damnationem habere, quia fidem irritam faciunt; sequitur igitur, ut fides hoc loco votum' significet. Ex quo sequitur, votum perpetuae continentiae non esse impossibile, nec illicitum, quia nullum tunc fuisset peccatum illud violare.
Ita exposuit Concilium Carthaginiense IV, can. 104. Si quae viduae quantumlibet in minoribus annis positae, se devoverint Domino, et veste laicali abjecta, sub testimonio Episcopi et Ecclesiae religioso habitu apparuerint, postea vero ad nuptias saeculares transierint, secundum Apostolum damnationem habebunt, quoniam fidem castitatis, quam Domino voverunt, irritam facere ausae sunt. Haec sententia est 214 Episcoporum, qui in hoc Concilio interfuerunt. Idem habetur in Concilio Toletano IV, cap. 55. ubi 70 Episcopi fuerunt.
Ita exponunt etiam tres summi sanctique Pontifices; Clemens lib. III. const. cap. 1. et 2. Innocentius I. in epist. 2. cap. 13. et Gelasius I, in epist. 1. cap. 23. Ita etiam Tertullianus in libro de Monogamia, non procul a fine; Rasilius in lib. de virginitate, parum ultra medium; Hieronymus lib. I. in Jovinianum, et in cap. XLIV Ezechielis; Epiphanius liaer. 48. Augustinus libro de sancta virginitate, cap. 23. et libro de bono viduitatis, cap. 8. et 9. et in Psalm. LXXV. Fulgentius in epist. 1. Praeterea omnes expositores hujus loci, tum Graeci, ut Ghrysostomus, Theodoretus, Theophylactus et QE- cumenius; tum Latini, ut Ambrosius, Primasius, Reda, Haymo, Sedulius, Anselmus et alii.
i\d hunc locum multi respondere conati sunt, ac primum Lutherus in lib. de votis monasticis, contendit, per primam fidem non posse intelligi votum, eo quod nusquam alibi in Scripturis votum dicatur fides. Vult autem ipse perprimam fidem intelligi fidem Christianam, quam perdiderunt viduae illae, quae ut facilius nubere illis liceret, defecerunt a fide Christiana ad Judaismum, vel Paganismum, et confirmat hanc explicationem suam duabus rationibus. Primo, quia de his viduis Apostolus dicit, eas abiisse retro post Satanam. Secundo, quia dicit, eas luxuriatas esse adversus Christum; nam et abire post Satanam, et luxuriari adversus Christum, nihil videntur significare aliud, quam Apostasiam a fide Christi.
Sed haec nova explicatio facile refellitur. Nam etsi fides nusquam alibi significat votum, tamen multis in locis significat promissionem, sive constantiam in promissione servanda, quorum utrumque ad votum pertinere certum est, cum votum promissio quaedam sit. Genes. XlAX.Ego hunc in fidem meam recepi. Ad Rom. III. Numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuavit? Sic igitur hoc loco fides promissionem, seu pactum significare potest. Quod autem non solum possit, sed etiam debeat fides hoc loco pro pacto ac voto accipi, non pro fide Christiana, qua Deo 'credimus, colligitur ex illo verbo adjuncto ( Irritam fecerunt:) nam fides, qua Deo credimus, non recte dicitur irritari, sed amitti, vel corrumpi: pacta autem et vota propriissime irritari dicuntur. Num. XXX. Si quis Domino votum voverit, non faciet irritum verbum swwm.Psalm.LXXXVIII. Quce procedunt de labiis meis, non faciam irrita.
Deinde, nulla causa erat, cur viduae illae, si non voverant continentiam, non possent nubere, nisi deficerent ad Judaeos, aut Paganos: Quis enim illas prohibebat nubere ititer Christianos? An, non Apostolus I. Cor. VII. aperte permis*erat, ut viduae iterum nuberent, modo in Domino, id est, inter Christianos? Neque Lutheri rationes concludunt; nam abire post Satanam, non solum contingit per apostasiam, sed per omne peccatum mortale, luxuriari autem contra Christum, non potest significare defectionem a Christi fide,' sed scortari in injuriam Christi. Nam Apostolus dicit, eas viduas prius luxuriari in Christum, et postea nubere velle: Lutherus autem dicit, eas nubere velle, et propterea deficere a Christo: ergo cogitur fateri, non esse idem luxuriari et deficere.
Ad eumdem locum tres solutiones Calvinus affert. Primo dicit, Apostolum nomine primae fidei accipere fidem in Baptismo datam, quam istae viduae irritam fecerunt lasciviendo, et scortando.
At solutio parum valet. Nam praeterquam quod adversatur omnibus veteribus citatis, aperte Apostolus dicit, eas habere damna¬
tionem, quia primam fidem irritam fecerunt nubere volendo, nulla autem mulier in Baptismo promittit se non esse nupturam. Si ergo non voverant continentiam, cur damnantur, si nubere velint? Quod aiutem Apostolus hoc loco ait: Cumtduxuriatoe fuerint in Christo; aliqui intelligunt de spiritualibus deliciis, ut sit sensus: Posteaquam deliciis spiritualibus in domo Dei abundarunt, ingratae sponso coelesti terrenas appetunt nuptias; ita Tertullianus de Monogamia, et Cyprianus lib. III. ad Quirinum cap. 74. Alii intelligunt de temporalium rerum affluentia, ut sit sensus: Posteaquam in domo Dei Ecclesiae sumptibus ad satietatem pastae fuerint, nubere volunt; ita Theodoretus et B. Thomas in hunc locum. Alii, ut Chrysostomus hoc loco, et Hieronymus in epistola ad Ageruchiam de Monogamia, intelligunt de fornicatione, ut sit sensus: Postquam in injuriam sponsi sui Christi fornicatae fuerint etiam hoc addunt, ut nubere velint.
Sed quocumque modo accipiatur illud: Cum luxuriatae fuerint, nubere volunt; semper argumentum nostrum suum robur habet. Nam si de scortatione non accipiatur illud: Postquam luxuriatae fuerint, constat solum reprehendi quod nubere velint contra votum. Si autem accipiatur de scortatione, tunc non solum non reprehendi, sed etiam laudari deberent, si a scortatione ad honestum conjugium transire vellent. Non igitur primam fidem vocat Apostolus fidem Baptismi, sed fidem voti, cui respondet, tamquam secunda, fides matrimonii ineundi; idem enim est, ac si diceret, post fidem Christo datam, volunt fidem mortali marito dare, et primam illam irritam facere. Adde, quod etiamsi de fide in Baptismo data Apostolus loqueretur, adhuc nihil pro hsereticis concluderetur. Nam in Baptismo promisimus legem Dei nos servaturos; lex autem passim id inculcat, vota esse reddenda. Itaque etiam hoc verum est, eas viduas, quae post votum nubere volunt, votum violando, fidem in Baptismo Deo datam irritam facere.
Altera solutio Calvini est, viduas illas, de quibus Apostolus loquitur promisisse continentiam, et hanc promissionem irritam fecisse, cum nubere voluerunt, sed' tamen non potuisse id promittere, nisi eas, quae excesserant annum sexagesimum, et jam non
Gen. XLIV, 32; Rom. III. 3. — Num, XXX, 3; Psal. LXXXVII, 35.
amplius aptae erant conjugio. Dicit enim Apostolus: Vidua eligatur non minus sexaginta annorum. Itaque nihil ex hoc loco deduci posse pro voto Sanctimonialium, quae etiam in flore aetatis continentiam profitentur. Haec etiam «olutio nihil solidi habet; nam etsi Apostolus jubeat, viduam eligia nnorum sexaginta, tamen non vetulas, sed adolescentiores accusat, quod primam fidem irritam fecerint volendo nubere.
Si igitur verum est quod Calvinus ait, non posse juniorem continentiam vovere, cur Apostolus eas reprehendit? Praeterea dico Apostolum, cum ait: Vidua eligatur non minus annorum sexaginta. Et: Adolescentiores viduas devita, id est, non eas eligas, non loqui de admissione ad votum continentiae, sed vel de electione ad quamdam praefecturam et ordinem Diaconissae, ut exponunt Tertullianus libro de velandis virginibus, et lib. I, ad uxorem, et quidam alii: vel, quod probabilius est, de admissione ad numerum earum viduarum quae ab Ecclesia alebantur, ut Chrysostomus et Ambrosius in hunc locum, et Hieronymus in epistola ad Salvinam, exponunt; verbum enim Eligatur, Graece xara^yscrw, in Catalogum adscribi et numerari significat.
Nolebat autem Apostolus, viduas minores annis sexaginta ab Ecclesia ali, ut beatus Hieronymus loco notato docet, quia juniores possunt labore suo victum sibi comparare: et praeterea, quia juniores difficilius conservantur in pudicitia, et turpius erat, aliquam earum viduarum, quae ab Episcopo alebantur et regebantur, labi, quam aliquam aliam, ideo eas valde probatas esse volebat, et quibus nullum periculum incontinentiae timeretur.
Tertia solutio est, quod ista promissio continentiae, quam viduae faciebant, non erat proprie votum Deo factum ad eum colendum, sed erat promissio facta Ecclesiae ad expeditius ministrandum iis, quibus ex officio Diaconissarum debebant, quomodo si aliqua cupiens recipi in ancillam, promittat se non cogitaturam de nuptiis, ut liberius servire possit.
Haec solutio minime omnium quadrat; nam praeterquam, quod Patres citati dicunt, eas Deo vere vovisse, si votum Deo factum rescindi potest, ac debet (ut Calvinus dicit) ab eo, qui stimulis carnis agitatus, continere
non potest, quanto magis rescindi poterit promissio facta Ecclesiae? Cur ergo istas adolescentiores Apostolus damnat, quia nubere volunt?
Sed, inquiunt, non damnat, quia nubere volunt, sed quia fidem Ecclesiae datam irritam fecerunt scortando. At contra; nam Apostolus in praesenti dicit: Habentes damnationem; ergo debet culpa praesens damnationi praesenti respondere: scortatio autem jam praeterierat, et ex sententia Calvini emendata fuerat per novam voluntatem honesti conjugii; Sic enim loquitur Apostolus: Cum luxuriatae fuerint, nubere volunt; non igitur damnantur, quia luxuriatae fuerint, sed quia nubere volunt, quod est praesens. Cur autem damnantur quia nubere volunt, nisi quia continentiam voverunt, et sic nubere volendo, primam fidem irritam fecerunt?
Sed instant rursus, quia ibidem Apostolus dicit: Volo juniores nubere; non ergo approbat vota juniorum. At vide hujus loci explicationem infra cap. 30.
Jam vero Petrus Martyr in lib. de ccelibatu et votis, post repetitionem eorum, quae ex Luthero et Calvino jam protulimus, et refutavimus, duo adfert nova. Primum dicit, hunc locum esse ambiguum, et posse variis modis exponi, proinde nihil solidi hinc adferri posse ad confirmanda dogmata.
Respondeo, non posse recte ambiguum vocari eum locum, quem omnes interpretes, qui quidem ante nostras lites exortas exstiterunt, uno modo exposuerunt: alioqui nihil erit non ambiguum. Nihil enim est tam aperte dictum, quod non possit a contentiosis ambiguum fieri. Addo praeterea, ex locis ambiguis dogmata stabiliri ' et confirmari posse, quando accessit explicatio Ecclesiae per Concilia approbata, aut per communem Patrum consensum; nam alioqui nihil omnino habebimus certi, ut revera nihil haeretici certi habent; nam, ut diximus, nihil est in Scripturis, quod non possit exponi variis modis, si velimus contentiose agere. Quod si addas praeterea, ex ejusmodi ambiguis locis dogmata fidei confirmari non posse, nullum omnino habebimus dogma. Exempli causa, Christum esse Deum, negant hodie in Transylvania permulti, et omnia loca Scripturae, quibus id nos probamus, illi variis modis exponunt; ergo si Petro Martyri credimus, non erit dogma fidei, Christum esse Deum, atque hoc idem de omnibus aliis articulis facile posset ostendi.
Secundo, Petrus Martyr contendit illud: Habentes damnationem: non significare poenam, quae peccato respondeat coram Deo, sed solum quamdam infamiam apud homines. Etsi enim illae, quae promiserant Ecclesiae castas se futuras non peccent nubendo, imo benefaciant cum Paulus dixerit: Melius est nubere, quam uri, tamen subeunt quamdam notam levitatis, quod non perseverent in eo, quod coeperant.
Porro id non aliter probat, quam auctoritate Martini Buceri, qui vocem illam xpipx, quam noster interpres damnationem interpretatus est, ambiguam esse docuit, et interdum accipi pro accusatione coram hominibus.
At nos Bucero opponimus in primisomnes Patres supra citatos, qui damnationem aeternam coram Deo habere dicunt viduas, quae post votum nubere volunt. Opponimus deinde ipsum Apostolum Paulum, qui ubique illa voce utitur ad significandam damnationem coram Deo et hominibus, pro crimine magno et manifesto, ad Rom. III: Quorum damnatio, r'o xpipa, manifesta est, appellat damnationem judicium Dei contra illos, qui blasphemabant, ac mentiebantur Apostolum dicere, Faciamus mala, ut eveniant bona. Et ad Rom. XIII: Qui autem resistunt Dei ordinationi, ipsi sibi damnationem, xpifjta, acquirunt. Certe autem, qui Deo resistunt damnationem habent coram Deo, et non coram hominibus tantum.
Denique Joannes etiam cap. III. non semel, sed ter utitur verbo (xpipu) in hac significatione: Non venit, inquit, filius hominis, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. Ubi illud, tva xpan (ut judicet) non significat judicium discussionis, sed damnationis. Est enim sensus: Non venit, ut sententiam damnationis ferat adversus mundum, sed contra potius, absolutionis. Sic etiam paulo post: Qui credit, non judicatur, id est, non damnatur, qui autem non credit, jam judicatus est, id est, manifesta est sententia damnationis, quam habebit, etiamsi nondum pronuntiata sit. Viderint igitur Bucerus et Martyr, ubi legerint v.ptpu, non significare damnationem coram Deo.
Praeterea, quare, quaeso, viduae illae, si
nullo voto obstrictae erant, infames fuissent apud homines, si nubere voluissent? Si non erat turpe (ut ipsi dicunt) Episcopo uxorem habere, et ea mortua, rursus aliam, et aliam ducere, et in ipso Episcopatu filios procreare, cur turpe fuisset viduae, quae continere non poterat, nubere? Et si nec infamiam, nec levitatem, nec turpitudinem esse volunt hoc tempore Monachis et Sanctimonialibus,- post solemne votum continentiae, ad matrimonium transire; quomodo audent dicere, fuisse infame, ac turpe viduis illis velle nubere, cum nullam haberent non nubendi obligationem.
Chapter 20 of 32