Caput XXIII. Idem asseritur ex illis verbis Matth. XIX
Sunt Eunuchi, qui se castraverunt etc.
Alterum testimonium pro voto continentiae est, Matth. XIX, ubi Dominus quosdam esse dicit Eunuchos, qui se castraverunt propter regnum coelorum. Et addit cohortationem: Qui potest capere, capiat { 1). Ipsa enim Eunuchorum appellatio perspicue indicat votum. Non enim est Eunuchus, qui solum continet, sed qui non potest non continere. Eunuchi autem, de quibus hic agitur, non coguntur continere ex vitio naturae; nam ab his eos Christus ipse sejunxit. Neque coguntur lege aliqua communi (nulla enim lex est prohibens nuptias absolute) igitur id solum remanet, ut non possint ex lege particulari sponte assumpta, id est, ex voto. Idem etiam colligitur ex illo verbo: Qui se castraverunt; nam si Dominus loqueretur de his, qui sine ullo voto ccelibes vivunt, diceret, qui se castrant quotidie, non qui se castraverunt; cum ergo dixerit, qui se castraverunt, significat eos unica actione voluntaria amputasse sibi omnem facultatem contrahendi nuptias. Et confirmatur explicatio haec ex Patribus.
S. Epiphanius haeresi 58 Valesiorum: « Quinam, inquit, hi fuerint, qui se castraverunt propter regnum coelorum, quam generosi Apostoli, ac monasticam vitam degentes; et deinceps virgines? » Et infra, «post ipsos vero, Apostolos, quot millia in mundo solitariam vitam agentes, et a monasteriis, et virgineis conventibus hujus certaminis gloriam abstulerunt. » Haec ille. Qui dum affirmat, castrare seipsum propter regnum coelorum id esse, quod ‘Monachi et sacrae Virgines faciunt, aperte significat, castrationem hanc non simplicem continentiam, sed continentiam Deo devotam significare.
S. Hieronymus in commentario hujus loci: « Unusquisque, inquit, consideret vires suas, utrum possit virginalia implere praecepta. » Haec ille. At quae sunt praecepta virginalia, nisi obligatio non nubendi, quae sine voto nulla est? Et lib. I, in Jovinianum dicit, eos castrare seipsos, qui templum se Deo purissimum, et holocaustum acceptissimum offerunt; ubi quoque non solum coelibatum, sed coelibatum Deo devotum et sacrarum, castrationem vocat.
S. Augustinus lib. de sancta virginitate, cap. 30. alludens ad hunc locum, ubi Dominus de castratione ista voluntaria ait: « Qiq potest capere, capiat. Vos etiam, inquit, qui hoc nondum vovistis, qui potestis capere, capite. )>
Sanctus Fulgentius lib. de fide ad Petrum cap. 3: « Quisquis, inquit, seipsum castraverit propter regnum coelorum, et in corde suo continentiam Deo voverit etc. » ubi illud (Et) ad explicationem pertinere, non dubium est.
Sed occurrit Petrus Martyr in lib. suo de coelibatu et votis, ac docet, ex hoc loco non posse votum continentiae statui; nam Apostoli, quibus Dominus respondit per illam similitudinem Eunuchorum, tantum dixerunt: Si ita est causa cum uxore, non expedit nubere; non autem dixerunt, expedit vovere continentiam. Quare Dominus si ad propositum respondere voluit, non de voto, Sed de utilitate et incommodis conjugii disserere debuit; ergo per Eunuchos, qui se castrant propter regnum coelorum, intelligit eos, quibus ex peculiari Dei dono expedit non nubere, ut expeditius Evangelium praedicent. Addit etiam Martyr, non oportere vim facere in metaphora Eunuchorum, sed in scopo praecipuo ipsius parabolae; quemadmodum in parabola de villico iniquitatis, etsi ducatur similitudo ab eo qui ex bonis alienis sibi fecit amicos: non tamen Christus intendit hoc docere, ut ex bonis alienis eleemosynas faciamus.
At frustra laborat Petrus Martyr, ut verba Domini satis aperta et dilucida obscuret et pervertat; ac in multis errat. Primum, quantum ad scopum horum verborum; nam etiamsi Apostoli non loquerentur de voto, sed solum quaererent, an expediret nubere, Dominus tamen aliquid perfectius eis ostendit, et sic confirmavit non expedire nubere, ut etiam adderet, expedire, voto se obligare ad non nubendum, ut patet ex metaphora Eunuchorum et castrationis.
Secundo errat, cum ait, non esse vim faciendam in vocibus istis, quod in parabolis
non omnia ponantur ad significandum. Errat, inquam, nam licet in parabolis esse possint interdum quaedam partes, quae nihil significant, sed ponantur solum ad explendam narrationem, tamen in verbis Evangelii, de quibus agimus, nulla est parabola, sed solum duo verba metaphorica, nimirum, nomen, Eunuchi, et nomen, Castrationis; quae verba nisi aptam similitudinem contineant, tota Christi oratio inepta redditur. Non continent autem illa verba aptam similitudinem, nisi illi, qui dicuntur metaphorice Eunuchi, habeant voluntariam necessitatem continendi, sicut Eunuchi proprie dicti habent naturalem continendi necessitatem.
Tertio deinde errat Martyr, quia licet in parabolis prolixis possit aliqua pars nihil significare, tamen id in quo parabola praecipue consistit, non potest non significare, nisi ineptissima sit parabola. Jam vero in verbis Evangelii, de quibus nunc agimus, si parabola esset, ea praecipue in vocibus (Eunuchi et Castrationis) consisteret, ut patet, ac proinde merito in his vocibus vis facienda esset.
Errat Quarto in exemplo, quod affert de villico iniquitatis. Nam non existimat aliquid significare, quod villicus ille ex alienis bonis sibi amicos fecerit, cum tamen in hoc maxime parabola consistat; vult enim nos Dominus docere, ut quemadmodum ille villicus ex bonis Domini sui multa largiendo, sibi multos amicos comparavit: ita et nos ex bonis Domini nostri, id est, Dei, cujus sunt omnia quse habemus, Eleemosynas faciendo multos amicos in coelo faciamus. Hoc solum interest, quod ille peccabat bona Domini sui largiendo, quia contra ejus voluntatem largiebatur, et idcirco dicitur villicus iniquitatis; nos autem non peccamus bona Domini nostri largiendo, quia hoc ipsum ei vehementer placet, «ut* bona sua liberaliter erogemus, cum nullum ipse ex hac largitione dispendium patiatur. Et sane vehementer accendit ad Eleemosynam faciendum ista cogitatio, quod opes nostrse res sint alienae, id est. Dei, et tamen ex ejusmodi alienis rebus possimus nobis regnum coelorum comparare.
Postremo errat Petrus Martyr, quod existimet, hic solum continentiam laudari, ut liber a cura uxoris et liberorum, facilius possit Evangelium praedicare; quem errorem supra refutavimus disputatione de consiliis Evangelicis. Hic unum dumtaxat S. Augustini testimonium addam, lib. de sancta virginitate cap. 23: « Quid, inquit, veracius, 'quid lucidius dici potuit, Christus dicit, Veritas dicit, Virtus et Sapientia Dei dicit, eos qui pio proposito ab uxore ducenda se continuerint, castrare se propter regnum coelorum: et contra, humana vanitas impia temeritate contendit, eos, qui hoc faciunt, praesentem tantummodo necessitatem molestiarum conjugalium devitare: in regno coelorum amplius quidquam cseteris nihil habere. » Haec ille.
Chapter 19 of 32