Skip to the text

Caput XXXV. Quod juniores vovere possint

Sequitur disputatio quarta de iis, qui vota monastica suscipere, ac nuncupare possunt. Quatuor sunt genera personarum, quibus prae caeteris adversar-ii negant facultatem hujusmodi vota suscipiendi. Primo, juniores. Secundo, filiifamilias invitis parentibus. Tertio, conjuges ex consensu mutuo. Quarto, conjuges ante matrimonium consummatum, invito altero conjuge.

De primo, Lutherus lib. de votis monasticis ait, non oportere viros admittere ad vota monastica, nisi post annum 70 vel 80. Similiter in Confessione Augustana, art. 27. conqueritur, quod pueri permittantur fieri religiosi. Calvinus lib. IV. Institut. cap. 15. §. 19. dicit olim nefas fuisse ante annum 60. admittere foeminam ad votum continento. Martyr in lib. de coelibatu, et votis eamdem querimoniam renovat. Probant ex illis verbis I. Tim. V: Adolescentiores viduas devita, vel ut est in Graeco nupunov rejice, et, Volo juniores nubere, matres familias esse etc. possumus /addere duos veteres Canones; nam Concilium Romanum sub Sylvestro, can. 10. prohibet velari sanctimoniales ante annum 72. et beatus Gregorius lib. III. epist 11. vetat sanctimonialem velari ante annum 60.

At his non obstantibus dicimus duo. Primo ad vota suscipienda continentiae, obedientiae, et paupertatis, requiri quidem eam aetatem, in qua sit usus liberi arbitrii; sed ubi is adfuerit, in quacumque aetate licere talia vota nuncupare. Probatur primo Scriptura, Thren. III: Bonum est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua. Matth. XIX: Sinite parvulos venire ad me.

Secundo exemplis: nam Joannes Baptista a pueritia secessit in eremum, Luc. I. B. Maria adolescentula vovit perpetuam continentiam, ut supra demonstravimus. B. Antonius, Paulus I Eremita, Hilarion, Benedictus, Bernardus, Franciscus, aliique permulti in adolescentia Monachi facti sunt, ut patet ex Athanasio, Hieronymo, Gregorio et Bonaventura, in eorum sanctorum vitis. Pari ratione omnes fere sanctae Virgines, quas Ecclesia publice colit, adolescentulae voverant continentiam, ut Thecla, Agnes, Cecilia, Agatha, Lucia, Clara, Catharina, et aliae propemodum infinitae.

Tertio probatur ex Pataibus. Athanasius de humanitate Verbi, dicit etiam pueros virginitatem profiteri doctos esse a Christo. Basibus in quaestionibus diffuse explicatis, quaest. IS. disputat in qua aetate recipiendi sint homines ad vota monastica, et respondet, in prima aetate esse recipiendos pueros ad monasterium, sed non esse admittendos ad professionem, nisi ubi coeperint liberum habere usum rationis. Ambrosius lib. III. de virginibus: « Non ergo, inquit, aetas rejicitur florentior, sed animus examinatur. Ac certe Theclam non senectus, sed virtus probavit. Et hinc quid plura contexam, cum omnis aetas habilis Deo, perfecta sit Christo? Nec mirere in adolescentulis professionem, cum legeris in parvulis passionem. An dubitamus si eum usque ad continentiam sequatur adolescentia, quem usque ad mortem confitetur infantia? »

Hieronymus in epist. ad Eustochium de virginit. docet, in coenobiis fuisse suo tempore homines omnis aetatis, pueros, viros, senes. Augustin. de sancta virginit. cap. 36. « Sed, induit, respice agmina virginum, puerorum, puellarumque sanctarum. In ecclesia tua eruditum est hoc genus, illic tibi a maternis uberibus pullulavit, nomen tuum ad loquendum linguam solvit, nomen tuum velut lac infantiae suae suxit infusum. Non potest quisquam ex hoc numero dicere, qui prius fui blasphemus, et persecutor. Imo etiam quod non jussisti, sed tantummodo volentibus arripiendum proposuisti dicens, qui potest capere capiat, arripuerunt, voverunt, et propter regnum coelorum seipsos, non quia minatus es, sed quia hortatus es, castraverunt. »

Secundo dicimus ad professionem' publicam, expetendam etiam eam aetatem, quam leges Ecclesiae praescribunt, quae pro temporum et locorum diversitate variae exstiterunt. Nam Concilium Caesaraugustanum, cap. ult. et Agathense can. 13. jubebant exspectari annum 40. antequam mulieres publicam

professionem emitterent. Concilium autem Carthaginiense III, can. 4. jubebat exspectari annum 23. Quod expositum est in Concilio Milevitano, can. 26, debere intelligi, nisi aliqua necessitas cogat ante illud tempus virginem velari. B. Gregorius lib. I. epist. 48, in insulis ubi est molestior habitatio, jubet ne recipiatur aliquis ad monasticam professionem ante annum 18. ex quo recte deducunt canonistae, in aliis locis posse recipi in minori aetate nimirum anno 14. quam aetatem definiunt] multi canones, ut cap. Ad nostram, et cap. Significatum, ] extra de regularibus.

Porro Concilium Trullanum, can. 40. et Concilium Triburiense, can. 24. permittunt professionem etiam ante annum 12, sed nostro tempore Concilium Tridentinum, sess. XXV. cap. 15. statuit professionem non debere fieri ante annum 16, quam aetatem etiam olim definierat S. Basilius, ut testatur Concilium Trullanum cap. 40. ex quibus apparet numquam in Ecclesia fuisse consuetudinem, aut legem, ut exspectaretur annus 60 vel 80.

Ad argumenta, Illud Apostoli: Adolescentiores devita, seu rejice, intelligitur a numero earum viduarum, quas Ecclesia alebat, non a voto continentiae. Solum enim anus 60 annorum, quae seipsas alere non poterant, voluit Apostolus nutriri sumptibus Ecclesiae.

At, inquit Petrus Martyr, si juniores arcebat Paulus a convictu earum viduarum, quas alebat Ecclesia propter periculum incontinentiae, cur non ob eamdem causam arcendae sunt a voto? Respondeo, quae alebantur ab Ecclesia, vovebant etiam continentiam, turpius autem fuisset deficere a voto aliquam ex iis, quae publice alebantur ab Ecclesia, quam ex aliis; idcirco nolebat Apostolus recipi juniores ad numerum earum, quae ab Ecclesia alebantur. Illis "autem verbis: Volo juniores nubere, opponimus aliud, volo, ex I Cor. VII: Volo omnes esse sicut meipsum, id est, continentes. Cum enim istae voluntates contrariae sint, oportet dicere neutrum adferre praeceptum, et absolute quidem Apostolum cupivisse, ut omnes continerent, tamen quia nonnullae bonum propositum deseruerant, coepisse optare, ut juniores quae non viderentur perseveraturae, potius nuberent, quam voverent. Vide quae de hoc loco diximus supra cap. 30.

Ad illudConcilii Romani dico primo, locum, esse corruptum, et intelligibilem, et fortasse multo minorem annorum numerum debere poni pro 72. Dico secundo, loqui Concilium non de omnibus virginibus, sed de illis solum quae antequam profiterentur, viros petierunt, ut ipsa verba Concilii indicant, illae enim diutius quam caeterae probandae videntur.

Ad Grego rium dico, eum loqui de sola Abbatissa. Sic enim ait: « Juvenculas Abbatissas fieri vehementissime prohibemus. Nullam igitur fraternitas tua, nisi sexagenariam virginem, cujus aetas hoc, atque mores exegerint, velari permittat, »

CAPUT xxxvi.

Licere filiis ingredi Religionem parentibus invitis.

De secundo, an videlicet filii invitis parentibus fieri possint religiosi, Lutherus, in lib. de votis monasticis dicit, non posse filios, quamvis maximae aetatis sint, ingredi religionem sine consensu parentum, si adhuc supersint. Idem docent Magdeburgenses Cent. IV. cap. 10. coi. 1304. et Cent. VI. cap. 6. coi. 354. et Martyr in lib. de coelibatu, et votis. Ratio eorum prima est, quia praeceptum de obediendo parentibus, in omni aetate obligat, et sicut non licet ulli vovere, quod non obediet parentibus, ita non licet vovere aliquid eis invitis. Secundo, quia uxor non potest ingredi religionem sine consensu viri, nec servus sine consensu domini, ergo nec filii sine consensu patris, et confirmatur ex Concilio Gangrensi, cap. 16. « Quicumque filii a parentibus praetextu divini cultus abscedunt, nec debitam reverentiam dependunt illis, anathema sint. » Contrarium docet B. Thomas in 2. 2. quaest LXXXVIII. art. 8. ad 2. et antea idem probaverat exemplo suo, quippe invitis et repugnantibus matre et fratribus, ordinem Praedicatorum professus est.

Nos breviter respondemus, licere filiis invitis parentibus ad religionem transire, duabus servatis conditionibus. Una, ut ad annos pubertatis pervenerint. Porro pubertas in viris est anno 14, ut habemus cap. I. de regularib. in VI, in foeminis anno 12, ut

habemus can. puella 20. qu. 2. Altera conditio est, ut parentes non sint in tali necessitate, ut sine filiorum auxilio vivere non possint. Tunc enim tenentur ex praecepto Dei, parentibus adesse.

Probatur jam haec sententia, primo Scripturis. Etsi enim hoc Scripturae diserte non docent, tamen eis valde conforme est. Genes. XII: Egredere de domo tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui. Deuter XXXIII. Qui dixit patri suo, et matri suce: Nescio vos; et fratribus suis: Ignoro illos. Hi custodierunt eloquium tuum, et pactum tuum servaverunt. Ubi Moses in laudinus Levitarum ponit, quod parentes et fratres deseruerint, ut Deo liberius vacarent. Unde glossa interlinearis exponit, qui dixerunt: nescio vos, patri et > matri cursum mentis impedientibus. Item Psal. XLIV. Obliviscere populum tuum, et domum patris tui, et concupiscet Rex decorem tuum: Item Matth. X. Qui amat patrem vel matrem plus quam me, non est me dignus. Et Lucae IX, non permisit Dominus eum, quem vocabat, ut iret domum ad salutandum, vel ad sepeliendum parentem.

Secundo sacris canonibus, nam in Concilio Toletano X, cap. ult.: « Parentibus, inquit, filios religioni tradere non amplius, quam usque ad quartumdecimum eorum aetatis annum licentia poterit esse. Postea vero, an cum voluntate parentum, an suae devotionis sit solitarium votum, erit filiis licitum religionis assumere cultum. » Item 20. quaest. 2. can. Puella., qu, sumptus est ex Concilio Triburiensi, can. 24. « Puella, inquit, si ante duodecimum aetatis annum sponte sua velamen sibi sacrum assumpserit, possunt statim parentes vel tutores id factum irritum facere si voluerint. Si vero in fortiori aetate adolescentula, vel adolescens servire Deo elegerit, non est potestas parentibus prohibendi.» Item cap. Cum virum, de regularib., Clemens III, loquens de puella nubili:

« Tunc, inquit, quia liberum habet arbitrium in electione propositi, parentum sequi non cogitur voluntatem. »

Tertio, testimoniis Patrum. Chrysostomus • in fine lib. III. contra vituperat, vitae monasticae: « Sin autem, inquit, alloquens parentes, vos contenderitis, filii quidem si fuerint egregia virtute praediti, etiamsi nolueritis, ad hanc pervenient Philosophiam monasticam, sempiternisque gaudiis fruentur: Vos autem infinitos vobis ipsis cruciatus congeritis. « Idem homil. 84. in Joan.: «Cum spiritualia, inquit, impediunt parentes, nec agnoscendi quidem sunt. » Similia habet in cap. VI. epist. ad. Ephes. in illud: Filii obedite parentibus in Domino; vult enim additum esse, in Domino, quia non debemus eis parere, cum pietatem impediunt.

Theophylactus incap.XIX. Joann. in illud: Ecce mater tua: « Oportet, inquit, quidem parentibus ad pietatem obsistentibus non parere; non obsistentibus autem omni cura servire. »

Ambrosius lib. III. de virginibus loquens de illis, quse invitis parentibus profitebantur, non arguit ipsas, sed eorum parentes, qui vim facere conabantur, quos dicit esse pejores Gentilibus, qui filias praemiis ad virginitatem invitabant: « Illic praemiis, inquit, revocantur a nuptiis: hic ad nuptias coarctabuntur injuriis? Illic violentia fit ut capiantur? hic fiet violentia ne profiteantur? Et potest esse patientia Sacerdotum, ut non vel morte oblata, si ita necesse est, integritatis sacrificium vcndicent? »

Hieronymus in epist. de suspecto contub: « Si quis, inquit, te corripit, quod sis Christiana, quod sis Virgo, non cures quse matrem deserueris, ut in monasterio inter virgines viveres: talis detractio laus tua est, illum enim prsefers matri, quem prseferre juberis et animae tuae. » Idem ad Heliodorum, quae prima est omnium: « Licet, inquit, parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine, et scissis vestibus ubera, quibus te nutrierat mater ostendat, licet in limine pater jaceat, percalcato perge patre, siccisque oculis ad vexillum crucis evola. Solum pietatis genus est, in hac re esse crudelem. » Idem in vita Malchi testatur, eum, cum a parentibus ad nuptias minis et blanditiis cogeretur, eis invitis, ad monasterium se contulisse.

Augustinus in epist. 38 ad Letum, qui a matre impediebatur, ne ad vitam perfectam sequeretur: <t Sed quid, inquit, dicit, aut quid allegat? forte decem illos menses, quibus viscera ejus onerasti, et dolores parturitionis ac labores educationis? Hoc interfice verbo salutari, hoc perde matris, ut in vitam eeternam invenias eam. Hoc memento, ut oderis in ea, si diligis eam, sityro Christi 6s, si turris fundamenta posuisti. »

Grego rius Turonicus in vita Leobardi et

Pappulse, laudat eos, quod tam ille, quam illa, invitis parentibus, monasticam professionem susceperint. Gregorius homil. 37. in Evangelia in illud. Qui non odit patrem, ete: « Quos, inquit, adversarios in via Dei patimur, odiendo et fugiendo nesciamus. »

Denique B. Bernardus epist. 3. quam scribit nomine Elise Monachi ad parentes ejus: « Sola, inquit, causa, qua non licet obedire parentibus, Deus est. Ipse enim dicit, qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus. Si vere me, ut boni, et pii parentes diligitis, quid me Patri omnium Deo placere satagentem inquietatis, et ab ejus servitio, cui servire regnare est, retrahere tentatis? Verum nunc cognosco, quia inimici hominis domestici ejus. In hoc vobis obedire non debeo, in hoc non agnosco vos parentes, sed hostes. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad meum atque vestrum, imo universorum Patrem. Alioqui quid mihi et vobis? quid a vobis habeo, nisi peccatum, et miseriam etc. »

Quarto, probatur ratione B. Ambrosii lib. de virginibus: « Cui licet, inquit, maritum eligere, cur non licet Deum prseferre? » At licet filiis parentibus invitis, matrimonium contrahere, cur non etiam liceat iisdem invitis continentiam profiteri? Preeterea licet viro, uxore invita, ad religionem transire, quando matrimonium de praesenti quidem contractum erat, sed nondum consummatum, ut habemus c. Verum, et c. Ex publico, de conversione conjugatorum: ergo multo magis licebit invito patre. Praeterea quilibet ingenuus post annos pubertatis est juris sui, quantum ad ea, quse ad personam et statum suum pertinent. In hoc enim differunt servi a liberis. Denique, magis obediendum est Deo, quam hominibus, A et. V. Deus autem consulit perfectam vitam, Matth. XIX omnibus in genere, et in particulari interna inspiratione vocat quosdam: ergo si parentes resistant, audiendi non sunt.

Neque argumenta in contrarium vim ullam habent. Primum est, Deus jubet obedire parentibus, et eos honorare. Ephes. VI.

Respondeo: parentibus duo a filiis deberi^ obedientiam, et honorem, id est, temporalia subsidia. Quantum ad primum, dico ex Chrysostomi, Theophylacti, Hieronymi, et aliorum expositione in eum locum, ideo Apostolum addidisse, in Domino, ut intelligamus, non esse eis obediendum, nisi in iis, quae non impediunt pietatem. Quantum ad alterum, dico, praeceptum illud, ut alia omnia affirmativa, non obligare, nisi in casu necessitatis, cum videlicet pater sine filii opera vivere non potest. Si enim vel dives sit, vel habeat alios, a quibus alatur, filius non tenetur ei adesse, ut expresse docet Luc. IX. Dominus cum ait: Sine mortuos sepelire mortuos suos. Nam ut Theophylactus exponit, qui dixerat: Sine, ut vadam, et spe - liam patrem meum, non dicere voluit: Pater meus mortuus est, debeo eum sepelire; sed, sine ut maneam cum patre meo, usque ad mortem ejus; cum autem obierit, et eum sepeliero, tunc sequar te.

Secundum argumentum erat: Uxor non potest ingredi religionem sine consensu viri, nec servus sine consensu domini; igitur nec filius sine consensu patris.

Respondeo: vir non habet corporis sui potestatem, sed uxor, ut dicitur I. Cor. VII, et ideo non potest vir de persona sua disponere sine consensu uxoris. Filii autem, quoad personam suam, liberi sunt post annos pubertatis. Unde B. Augustinus, qui epist. 36. ad Letum docuit posse filios invitis parentibus sequi perfectionem; idem in 'epist. 199. ad Ediciam, docet, uxorem id facere non posse sine consensu viri. Pari ratione servus non habet personae suae potestatem, sed dominus ejus: ideo de ea disponere non potest. Addit. B. Thomas 2. 2. quaest. CLXXXIX art. g. quod cum subjectio servilis sit poena peccati, non autem subjectio filialis, non mirum videri debet, si servis adimitur aliquid, quod antea eis competebat, et id non adimitur filiis.

Argumentum tertium ex Concilio Gangrensi, cap. 16. Respondeo: fuisse eo tempore quosdam, qui male intelligentes verba Domini, Luc. XIV; Si quis venit ad me, et non odit patrem, et matrem, et uxorem, et filios, etc. praetextu Evangelii relinquebant non solum parentes, sed etiam uxorem, et liberos, «nec eorum ullam curam gerebant, etiamsi maxime indigerent. Hos ergo Synodus anathemati subjicit. Unde cap. 14. anathema dicit conjugibus deserentibus conjuges. Et cap. 15. parentibus deserentibus filios, et cap. 16 filiis negligentibus parentes.

Ex quo apparet, nihil facere hoc decretum contra religiosos, qui parentibus adsunt, si

eorum praesentia necessario indigeant. Si autem non indigeant necessario, absunt quidem corpore ab eis, tamen eos juvant quomodo religiosos decet, nimirum precibus apud Deum. Nam etiam filii saeculares non eodem modo juvant parentes, sed alii consilio, alii opibus, alii artificio, prout convenit statui uniuscujusque.

Addit quartum argumentum Petrus Martyr ex Basilio quaest. 15 fuse explicata, ubi filios dicit non esse recipiendos ad monasticam disciplinam, nisi a parentibus offerantur. Respondeo: loquitur S. Basilius de filiis, qui ob minorem aetatem adhuc subsunt in omnibus patriae potestati, id quod textus Basilii loquitur apertissime: « Eos, inquit, qui sub parentibus sunt, dum ab illis ipsis adducuntur, coram multis testibus suscipiemus. »

Chapter 29 of 32