Skip to the text

Caput XXV. Idem asseritur ex Conciliis

Nunc secundo probanda est nostra sententia testimonio omnium Ecclesiarum, quod ex Conciliis antiquis facile haberi poterit. Judicium Ecclesiae Orientalis, patet ex Concilio Ancyrano can. 18: « Quotquot virginitatem pollicitam praevaricati sunt, professione contempta, inter digamos habeantur.» Itemex Concilio Chalce donensi generali can. 16: « Virginem, quae se Domino consecravit, similiter et Monachum, non licere nuptialia jura contrahere, quod si hoc inventi fuerint perpetrantes, excommunicentur. »

Judicium Ecclesiae Africanae, patet in Concilio Carthaginiensi III, cap. 33. ubi praecipitur, ut sacrae Virgines in monasteriis diligentissime custodiantur. Et in Concilio Carthaginiensi IV, cap. ult. ut supra citatum est.

Judicium Ecclesiae Hispanicae, patet in Concilio Toletano IV. cap. 55: « Duo sunt genera viduarum, saeculares et sanctimoniales. » Et paulo infra: « Eae si ad nuptias transierint, juxta Apostolum, non sine damnatione erunt, quia se primum Deo voventes, postea castitatis propositum abjecerunt. » Judicium Ecclesiae Gallicae, patet in Concilio Turonensi II, cap. 16. ante annos mille celebrato: « Si qui in monasterio conversi sunt, nullatenus exinde habeant licentiam evagandi, nec, quod absit ullus eorum con-

jugem ducere, et si uxorem duxerit, excommunicetur, et de uxoris male sociatae consortio etiam judicis auxilio separetur. Quod si judex ad hoc solatium dare noluerit, excommunicetur. Qui inlelix Monachus tali conjunctione fcedatus, si per cujuscumque patrocinium se conatus fuerit defensare, et is, qui in hac pertinacitate perdurat, et illi, qui eum exceperint defensandum ab Ecclesia segregentur, donec revertatur ad septa monasterii, et indictam ab Abbate, quamdiu pra3ceptum ei fuerit, agat poenitentiam, et post satisfactionem revertatur ad gratiam. »

Judicium Ecclesiae Germanicae, patet ex Concilio Moguntinensi, tempore Arnulphi Imperatoris, capite ultimo: « Quae propositum castitatis assumpserint, aut monasterii claustris regulariter constringantur, aut domi manentes, castitatem suae professionis integerrime custodiant. » Ibidem confirmatur decretum 13. Concilii Eliberitani, et sextum Coloniensis Concilii, sub Carolo Crasso, in quibus statutum fuit, ut Virgines sacrae, si semel votum violaverint, pactumque virginitatis perdiderint, solum in fine, vitae communionem percipiant: si autem libidini diu servierint, ne in fine quidem eam accipiant. Multa item de vita Monachorum et Sanctimonialium habentur in Concilio Moguntino, sub Rabano.

Judicium Ecclesiae Italicae patet ex Concilio Romano sub Sylvestro can. 10. ubi prohibetur Episcopus benedicere virginem, quae nuptias aliquando expetiit, nisi diu fuerit ejus pudicitia probata. Et ex Concilio Forojuliensi, tempore Caroli Magni: « Item placuit de foeminis cujuscumque conditionis, puellis scilicet vel viduis, quae virginitatis, sive continentiae propositum spontanee pollicentes, Deo mancipatae fuerint, et ob continentiae signum nigram vestem, quasi religiosam: sicut antiquus mos fuit in his regionibus, inductae fuerint, licet non a Sacerdote sacratae, in hoc tamen proposito eas perpetim perseverare mandamus. Si vero postea, sive clanculo, seu publice nupserint, dignis quidem mundano judicio corporalibus coercitae vindictis, segregentur ab invicem, et agant cunctis diebus vitae suae pnenitentiam, etc. »

Chapter 21 of 32