Skip to the text

Caput XXXI. Solvitur tertia objectio

Objectio tertia, eaque omnium gravissima, sumitur ab iis locis, qui docent, continentiam esse donum Dei, quod non omnibus detur. Quod argumentum etsi solvimus breviter in disputatione de ccelibatu sacerdotum, hoc tamen loco accuratius solvendum est. Loca praecipua sunt quatuor Sapient. VIII: Nemo potest esse continens, nisi Deus det. Matth. XIX: Non omnes capiunt verbum hoc} sed quibus datum es^.Et infra: Qui potest capere, capiat. I. Corinth. VII: Volo autem omnes homines esse sicut meipsum, sed unusquisque proprium donum habet ex Deo, unus sic, alius autem sic. Et infra: Qui statuit in corde suo firmus fton habens necessitatem, potestatem autem habens suce voluntatis, et hoe judicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit. Quem locum tractans S. Hieronymus lib. I. in Jovinianum dicit, quosdam habere necessitatem nubendi, aut scortandi.

Ex his locis ita argumentantur: Nemo debet vovere, nisi id, quod certo scit se posse solvere; alioqui exponit se periculo violandi votum, et proinde temere vovet, et Deum offendit: Displicet enim illi infidelis, et stulta promissio. At nemo potest certo scire, an poterit perpetuo continere, cum id non possit sine dono Dei, nec possit ulla ratione scire, an habeat illud donum, et multo minus an sit perpetuo habiturus, ut Scripturae allatae ostendunt; nemo igitur potest, nisi temere, et imprudenter, perpetuam continentiam vovere. Ex qua ratione illud etiam deducunt, eos, qui jam voverunt, posse, ac debere votum suum rescindere, quia ea, quae non sunt in nostra potestate, non sunt materia voti.

Addit Petrus Martyr similitudinem. Si quis enim voverit se perpetuo ministraturum pauperibus, ac deinde paulo post in morbum incidat, certe non tenebitur voto suo, quia quod erat ei possibile cum vovit, jam illi impossibile factum est; igitur et ille, qui continentiam vovit, si incidat in morbum concupiscentiae, non tenebitur amplius voto suo. Neque satis est dicere, posse istum orare Deum, et petere continentiam: Nam etiam qui aegrotat corpore, posset orare Deum, et petere sanitatem, et tamen si non impetrat, ut saepe accidit, liber a voto suo est.

Respondemus, continentiam, et donum esse Dei, et tamen in arbitrio, et potestate hominis positam, quorum alterum adversarii affirmant, alterum negant. Et igitur observandum, multa esse genera donorum Dei. Quaedam enim dantur homini sine ejus cooperatione, qualia sunt robur, sanitas, pulchritudo, prophetiae, linguarum aut miraculorum gratia, et omnes habitus, quos Deus infundit, et haec stultum esset asserere esse in nostra potestate, aut pendere ex humana electione, ita, ut possit ea habere quicumque

velit. Atque ad hoc genus donorum revocant adversarii cpntinentiam; disertis enim verbis Petrus Martyr dicit: « Idem esse, statuere an velis continere, et an velis prophetare. »

Aliud genus doni consistit in auxilio divino, sine quo non faceremus id, quod cum eo auxilio facimus, sic enim credere, sperare, diligere, perseverare, patientem esse, vincere tentationes dicuntur, et sunt verissima Dei dona, quia nisi Deus gratia sua nos praeveniret excitando, et adjuvaret dirigendo, protegendo, et cooperando, nihil boni faceremus; et tamen ista ipsa opera pendent ab electione humana, et sunt in nostra potestate, quia Deus licet juvet, non tamen cogit, neque necessitat; et licet homo sine Dei auxilio non possit quidquam boni facere, absolute tamen dicitur posse, quia sufficiens auxilium, ut quis operetur, aut saltem, ut possit majus auxilium petere, numquam deest, alioqui non peccarent homines non credendo, non sperando etc. Ad hoc genus donorum continentiam pertinere dicimus.

Ubi praeterea est notandum, quod sicut circa fidem, poenitentiam, perseverantiam, aliosque actus bonos, ita etiam circa continentiam duplex gratia, sive auxilium distingui solet; Unum sufficiens, quod omnibus datur saltem pro loco, et tempore; quo auxilio non tam fit ut operemur, quam ut operari possimus; Aliud autem efficax, quo re ipsa operamur. Atque hoc posterius est donum singulare, quod non omnibus datur; soli enim illi donum fidei habent, qui re ipsa credunt, soli illi donum habent perseverantiae, qui re ipsa perseverant, soli illi donum habent continentiae, qui reipsa continent, quos notum est non esse multos, nedum omnes, et de hoc dicitur; Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est. Et simul est verum, omnes, qui volunt, posse continere, quia sufficiens auxilium ad continendum, aut ad gratiam impetrandam nulli denegetur. Sicut etiam de fide scriptum est: Non omnium est fides II.Thess.III.(-4)ettamen omnes credere possunt si volunt, cum praedicatur Evangelium, alioqui non peccarent, qui non crederent. Quid intersit inter haec auxilia, non est hujus loci explicare, sed in disputatione de gratia, et libero arbitrio, si Deus annuerit, explicabitur.

His jam notatis, probandum est, continentiam donum Dei esse, et tamen in arbitrio nostro positam. Quod sit donum Dei, Scripturae allatae clarissime ostendunt, nec adversarii id negant: quod autem sit in potestate nostra, praeveniente, ut diximus, et comitante gratia, bis argumentis confirmamus.

Primo testimoniis earumdem Scripturarum: nam Matth. XIX. illa verba: Sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum coelorum, aperte indicant arbitrii libertatem. Si enim continentia ita esset donum Dei, ut ab hominis electione non penderet, dicendum fuisset, sunt eunuchi, qui sunt facti a Deo, non autem, qui se castraverunt: Ideo enim de abscissis dicitur, sunt enim eunuchi, qui sunt facti ab hominibus, non autem qui se castraverunt, quia illa abscissio est opus alienum, non proprium. Praeterea, si donum continentiae simile est dono prophetiae, linguarum, sanitatis, atque aliis ejusmodi, cur non dicimus, sunt Prophetae, qui se ipsos Prophetas fecerunt, sicut dicimus, sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt?

Secundo illa verba: Qui potest capere, capiat, cohortationem ad continentiam habent, ut, praeter sanctos Patres, etiam Petrus Martyr testatur in lib. de ccelibatu et votis. Sic etiam illa verba Pauli prioris epist. ad Corinth. YII: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, cohortationem continent, eodem interprete Petro Martyre. At quis, rogo, sapiens hortaretur unquam ad id, quod non est in potestate? Num, quis unquam hortatus est homines, ut Prophetae fiant, aut robusti ex debilibus, proceri ex parvis, formosi ex deformibus?

« Sed, inquit Martyr, istae cohortationes dantur iis tantum, qui donum Dei habent. » Gpntra, qui donum habent, ipsorum sententia, non possunt non continere. Scribit enim Martinus Bucerus, qui Petro Martyri instar oraculi esse solet, in illud Matth. XIX: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est. Sicut valde famelicus non potest non avide cibum sumere, si offeratur ei: sic non posse non continere ab uxore ducenda, qui donum id a Deo susceperit. Si igitur, qui donum non habent, non possunt continere; qui habent, non possunt non continere; qui sunt illi, quos Christus et Apostolus ejus ad continentiam cohortantur?

Tertio, illa verba I. ad Corinth. Y’II: Quod vult, faciat; non peccat, si nubat; liberam homini optionem dant eligendi conjugium, aut coelibatum; Quomodo* ergo non est in arbitrio hominis positum, ut contineat, si velit? Non enim de rebus impossibilibus ulla deliberatio esse potest.

Quarto, continentes, ac ccelibes in Scripturis laudantur, et praemiis afficiuntur, ut satis probatum est in disputatione de conciliis Evangelicis, ex testimonio Isa. LYI. de Eunuchis, quibus promittitur, nomen melius quam filiis et filiabus. Et ex Apocalyp. cap. XIY. ubi Virgines cantant canticum novum, quod nemo alius cantare potest. Et ex illo Sap.IlI: Bonorum laborum gloriosus est fructus, etc. At nullum praemium, nullam laudem merentur opera, quae non sunt in nostra potestate, ut omnes consentiunt: Nec enim praemio afficiuntur, qui prophetant, qui linguis loquuntur, qui morbos curant, qui daemones ejiciunt, quia haec solius Dei dona sunt: igitur continentia non solum est donum Dei, sed etiam libera hominis actio.

Quinto, a simili, non minus donum Dei est credere, quam continere. Nam de fide scriptum est. Joan. YI: Nemo potest ad me venire, nisi Pater traxerit eum. Et in Actis Apostolorum cap. XIII: Crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam. Et ad Ephes. II: Gratia estis salvari per fdem., hoc non ex vobis, Dei enim donum est. Ad Philipp. I: Vobis datum est, ut in eum credatis. Et II. ad Thess. ult: Non omnium est fides. At nihilominus credere possunt omnes, qui volunt, et recte hortamur omnes ad fidem, et sine ulla temeritate promittunt omnes in Baptismo, se fidem Christianam conservaturos usque ad mortem: igitur et continere possunt omnes, qui volunt, et recte hortamur omnes ad continentiam; et sine temeritate multi promittunt Deo, se continentiam perpetuam servaturos.

Respondent, discrimen esse inter fidem et continentiam, quod illa sit necessaria ad salutem, hsec non item. Unde monere solemus, ut facit S. Hieronymus in comment. cap. XIX. Matth. ut quisque exploret vires suas, antequam voveat continentiam, non autem monemus, ut quisque exploret vires suas antequam credat.

At facile hoc refellitur; nam potissima causa, cur votum continentiae temerarium asseritur ab adversariis, non est, quia continentia non sit res necessaria, sed quia res impossibilis, sine peculiari Dei dono, quod non omnibus datur. Alioqui multa non necessaria. sine ulla temeritate voveri possunt, ut notum est. Si igitur heec potissima causa seque locum habet in fide atque in continentia, ut ex Scripturis demonstravimus, cur temere promittitur continentia, et non temere promittitur fides?

Adde, quod non est verum, debere eum, qui vult vovere continentiam, explorare vires suas, et non debere explorare vires suas, qui vult fidem Christianam amplecti. Nam Dominus Luc. XIV. monet eos, qui volunt ad se venire, id est, legem ac fidem suam suscipere, ut imitentur eos, qui volunt turrim aedificare, qui prius computant, si habent sumptus ad perficiendum; necnon eos, qui bellum gesturi sunt, qui prius cogitant, si possint cum decem millibus occurrere ei, qui cum viginti millibus venit. Unde et Ecclesia explorat Catechumenos, an habeant plenum et stabile propositum perseverandi in fide et lege Christiana, quia pejus est a fide deficere, quam fidem numquam recipere. Ad quem finem ex antiquissima consuetudine in Quadragesima fiunt aliquot scrutinia Catechumenorum, qui in Paschate baptizandi sunt. De quibus vide, si placet, Alcuinumin lib. de officiis divinis, cap. de Sabbato sancto.

Hoc solum interest inter fidem et continentiam, quod, qui explorans vires suas, non judicat se habere sufficientes vires ad continendum, potest nubere, quia continentia non est necessaria ad salutem, quamquam etiam potest procurare vires majores per orationem;qui autem judicat, se non habere sufficientes vires ad perseverandum in fide et lege Christi, is non potest propterea licite non amplecti fidem et legem Christi, quse necessaria est, sed debet vires majores a Deo petere, quas sine dubio habebit, si fideliter petat.

Sexto, probatur ex absurdo, quod 6x adversariorum sententia sequitur. Nam si continere non possint omnes, qui volunt, sequitur, multis hominibus nullum peccatum esse fornicari aut moechari. Nam si quis, antequam uxorem ducat, gravissime urgeatur stimulis carnis, et donum continentiae forte non habeat, quid aget? fornicabiturne im¬

pune? « Habet, inquiunt, paratum remedium, ducat uxorem. » Sed quid, si non statim inveniat? Nec enim uno die contrahuntur matrimonia, imo multi menses plerumque intercedunt inter sponsalia, et nuptias. Ad hsec, si jam duxit, sed forte abest procul ab ea, ut saepe contingit, aut ea morbo gravi, et diuturno laborat, ita ut non liceat viro debitum petere conjugale, quid aget? mcechabiturne, si forte utitur, et donum continentiae se habere non videt? « Non licet, inquiunt, moechari: idcirco, qui ejusmodi est, pro continentiae dono Deum exoret; non enim negabit ille, quod fideliter petit. »

Sed cur, quaeso, non idem facere poterit, qui continentiam vovit, si forte uratur, et donum se habere non videat? Respondent, magnum esse discrimen inter continentiam ab adulterio, vel fornicatione, et continentiam ab uxore. Illa enim necessaria est, et a Deo imperata, idcirco numquam Deus eam petentibus negat. At continentia ab uxore nec necessaria est, nec imperata; ideo non semper conceditur, etiamsi petatur. Addit Petrus Martyr in lib. de ccelibatu et votis, coelibatum non esse petendum a Deo absolute, sed solum sub conditione, si expediat ad majorem ejus gloriam, sicut petimus sanitatem, opes, et similia, quse non sunt necessaria ad salutem. Joannes Calvinus lib.IY. Instit. cap. 13. §. 17. dicit, nostrum non esse fiduciam habere obtinendi a Deo specialis doni, quale est coelibatus. Martinus Bucerus in cap. XIX. Matthaei, clare affirmat, non esse petendum coelibatum a Deo ab iis, qui nesciunt, an Deus velit illum eis dare. Ratio autem eorum est, quia oratio debet nasci ex fide, fides autem niti debet promissione Dei; promissio vero nulla est, qua coelibatum perpetuum alicui certo promiserit. Ita impii et impuri isti homines, non modo coelibatum oppugnant, sed etiam viam sibi, et aliis ad eum praecludunt.

Sed facile est ratiunculas istas refellere: Nam etsi promissio particularis deest, sufficit tamen promissio generalis: Petite et accipietis Luc. XI. Et: Si quid petetis Patrem in nomine meo, dabit vobis, Joan. XIY, XY, et XYI. Alioqui enim, si requireretur particularis promissio, nec Fides, nec Spes, nec Dilectio, nec Continentia conjugalis, nec alia virtus peti posset: nusquam enim exstant promissiones horum donorum in particulari.

Porro generales promissiones requirunt quidem certas conditiones: non enim quod quisque petit, semper impetrat, cum saipe contingat minus utilia, et minus bona peti, quse Deum nullo modo dare conveniat: sed conditio, quse requiritur, non est, ut adversarii fingunt, ut res, quse petitur, sit necessaria ad salutem, vel imperata. Id enim nulla ratione, vel auctoritate confirmant, sed est, ut id, quod petimus, sit secundum ejus voluntatem; sic enim docet nos S. Joannes in epist. I. cap. V. Hsec est fiducia, quam habemus ad Deum, quia quodcumque petierimus secundum ejus voluntatem audit nos. Non solum autem est secundum ejus voluntatem id, quod est necessarium ad salutem, sed etiam id, quod est utile, et utilius, quam ejus oppositum; neque id solum, quod ipse imperavit, sed etiam quod consuluit, et laudavit, et cui praemium maximum promisit. Talem autem esse coelibatum, supra multis docuimus.

Sanctus Augustinus tract. 102. in Joannem, explicans quid sit, quod Deus petentibus in nomine Christi non negat, dicit esse id, quod conducit ad aeternam salutem, nec addit, oportere esse necessarium, aut imperatum.

Probatur ultimo, coelibatum esse in potestate nostra, Dei gratia adjuvante, ex testimoniis Patrum. Tertullianus lib. de Monogamia, prope finem, explicans locum illum, Non omnes capiunt verbum hoc: «Elige, inquit, quod bonum est; si non potes est quia non vis. Posse enim si velis, ostendit, quia tuo arbitrio utrumque reliquit. »

Origenes in commentario ejusdem loci: « Qui vult, inquit, capere verbum, quod de castitate positum est, petat: credens dicenti, et accipiet, non dubitans de illo, quod fictum est: Omnis qui petit, accipit. » Hieronymus ineumdem locum: « His, inquit, datum est, qui petierunt, qui voluerunt, qui, ut acciperent, laboraverunt. Omni enim petenti dabitur, et quaerens inveniet, et pulsanti aperietur ». Gregorius Nazianzenus orat. 31. in hoc Evangelii cap. de tribus Eunuchorum generibus: « Gum audis, inquit, quibus datum est, adde, datum esse iis, qui volunt, et assentiuntur. »

Ambrosius lib. III. de virginibus: « Dominus, inquit, qui sciret praedicandam omnibus integritatem, imitandam paucis; non omnes, inquit, capiunt verbum istud. » Et lib. de viduis: « Sunt, inquit, Spadones, qui

se castraverunt propter regnum coelorum; sed hoc non omnibus imperatur, sed ab omnibus flagitatur. » Et infra: « Scit Creator omnium allectus esse varios singulorum, et ideo praemiis virtutem provocavit, non infirmitatem vinculis alligavit. » Haec ille. Ubi vides, continentiam omnibus praedicari, ab omnibus flagitari, nimirum, si ipsi velint praemia ejus consequi.

Joannes Chrysostomus in comment. ejusdem loci: « His, inquit, datum est, qui sponte id eligunt; quod ideo <yxit, ut ostenderet superiore nobis auxilio opus esse, quod quidem omnibus paratum est, si volumus in hac lucta evadere superiores. »

Augustinus in Psalm. CXXXVII. in illud, Votum vovit Deo Jacob: « Ipse David, inquit, vovit, tamquam in potestate habens, et rogat Deum, ut impleat, quod vovit; est devotio voventis, sed est humilitas deprecantis. Nemo praesumat viribus suis reddere, quod voverit. Qui te hortatur ut voveas, ipse adjuvat, ut reddas. » Et lib. VI. Confess. cap. 11. «Utique dares, inquit, nimirum continentiam, si gemitu interno pulsarem aures tuas.» Denique, idem Augustinus lib. II. de adulterinis conjugiis, cap. 10, 13 et 20, ex professo docet, possibilem esse continentiam omnibus, etiam illis, qui nihil de ea cogitantes, in ejus servandae necessitatem inciderunt. Quod idem adhuc fusius docet Basilius in lib. de virginit. ultra medium. Ex his ad loca Scripturae, initio posita, facile erit respondere.

Ille igitur locus primus Sap. VIII: Nemo potest esse continens, nisi Deus det, de continentia in genere accipi debet, ut non solum virginalem, aut vidualem, sed etiam conjugalem comprehendit. Is enim, qui haec verba dicit, Salomon est, qui quidem non virgo, aut viduus, sed maritus erat, ac proinde maritalem continentiam a Deo petebat. Quocirca non habemus ex hoc loco, continentiam ita esse donum Dei, ut non possit esse omnibus communis. Nam etiam ex adversariorum sententia, continentia conjugalis ab omnibus haberi potest, modo eam a Deo petant; idcirco enim sequitur: Adii Deum, et deprecatus sum.

Ille alius locus Matth. XIX: Non omnes capiunt verbum hoc, sed quibus datum est, majore explicatione indiget. Adversarii contendunt illud, Nos omnes capiunt, hunc habere sensum: Non omnes sunt capaces continentiae ab uxore, sed ii soli, qui habent peculiare donum. Ex quo sequitur, ut qui non habent donum, vere non possint continere. Colligunt vero hunc sensum ex voce GrEeca; nam w, non significat capere, id est, apprehendere, quomodo dicimus cape librum, cape pileum, sed capere, id est, capacem esse, quomodo dicimus, hydria haec tantum aquae capit, ut metretam unam, vel alteram, ut Evangelium loquitur.

At falluntur adversarii ambiguitate hujus vocis. Nam verbum £«osw, et Latinum capio, interdum significat naturalem potentiam ad capiendum, quam qui non habent, dicuntur proprie incapaces; interdum tamen significat actualem, seu voluntariam capacitatem, quae ex libero arbitrio pendet, et qui eam non habent, non dicuntur incapaces, sed dicuntur non capere. Exempli gratia, locus angustus recte dicitur incapax multarum rerum, et similiter pueri, qui nondum apti sunt naturaliter ad fraudes nectendas, dicuntur doli incapaces. At qui aliquid non intelligit, quia non attendit, aut quia non est qui eum doceat, is non dicitur incapax, tametsi nondum capiat, quod dicitur. Et similiter qui consilium aliquod non admittit, quia ab alio jam est persuasus ad aliud, dicitur quidem non capere illud consilium, non tamen non esse capax, sive non posse illud admittere, si velit. Et in hac significatione accipitur hoc loco; significat enim non omnes intelligere practice,id est, non admittere, non persuaderi, non approbare quod dictum est, non expedit nubere.

Quod autem hoc ita sit, probatur primo, quia si capere hoc loco significaret esse capacem, inepte Dominus addidisset: Qui -potest capere, capiat. His enim verbis adhortatur Dominus ad continentiam, ut Petrus Martyr fatetur, et omnes interpretes docent. At quali^ adhortatio est, qui potest esse capax, sit capax? Praeterea, si de capacitate hic ageretur, et vellet Dominus, ut adversarii contendunt, ostendere, non omnes esse.capaces continentiae, ac proinde illis necessarium esse nubere, ratio illa (sunt enim Eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt etc.) nihil plane ad rem faceret, imo contrarium potius probaret. Nam si dicas, quidam continent vitio naturae, ut frigidi; quidam aliena crudelitate, ut ab hominibus castrati; quidam propria voluntate, ut qui propter Dei cultum ccelibes vivunt, non ergo omnes possunt continere: certe non rectius colliges, quam si diceres: Quidam vi tracti

currunt, alii currunt sponte, non igitur omnes possunt currere. At contra rectissime colligeres: Multi necessitate continent, multi voluntate; igitur credibile est, omnes continere posse, si velint.

Quocirca S. Joannes Chrysostomusin commentario hujus loci recte docet, Christum per hanc similitudinem Eunuchorum probare voluisse, facile et utile esse abstinere a nuptiis, et proinde non recte judicare cos, qui non capiunt, id est, non suscipiunt et approbant verbum hoc. Nam si multi abstinent, sine ulla spe majoris boni, ut Eunuchi corporales, quanto facilius erit abstinere proposita spe excellentissimi prsemii et fulgidissimae coronae? Adde ultimo testimonia Patrum, quae paulo ante citata sunt.

Illud autem: Qui potest capere, capiat, duobus modis potest exponi. Primo, ut loquatur Dominus de potentia proxima, quam non habent, nisi illi, quibus jam Dominus inspiravit desiderium efficax continendi, ut sensus sit: Qui potest capere, capiat, id est, qui Dei dono sentiunt sibi intus persuaderi, ut contineant, approbent verbum hoc. Ita videntur hoc dictum intellexisse Hieronymus in hunc locum, et Augustinus lib. II. de adulterinis conjugiis cap. 19. sed non debet hinc deduci, ergo non omnes possunt continere. Nam etiamsi non omnes habent potentiam proximam, tamen habent remotam, et possunt, si velint, precibus impetrare potentiam proximam, id est, vires ad continendum: sicut de fide dicitur Joan. VI. Nemo potest ad me venire, nisi Pater traxerit eum. Addi enim potest: Qui potest venire, veniat, id est, qui trahitur, veniat; qui autem non trahitur, oret, ut trahatur.

Secundo, dici potest, hunc locum habere eumdem sensum cum illo Matth. XIII. Qui habet aures audiendi, audiat, non enim vult Dominus dicere, non omnes habere aures, sed monet omnes, ut utantur facultate, quam habent. Quomodo solemus dicere: Qui habet oculos, videat; qui habet mentem, judicet; sic igitur et hoc loco Dominus dicit: Qui potest capere, capiat, id est, qui habet mentem et judicium sanum, intelligat, judicet, approbet verbum hoc, quod dictum est: Non expedit nubere.

Jam vero tertius locus: Unusquisque proprium donum habet ex Deo, unus sic, alius autem sic, 1. Cor. VII. non habet difficultatem; nam Apostolus vocat donum Dei non solum continentiam virginalem, sed etiam conjugalem. Donum enim Dei est, quod aliqui eligant virginitatem, et similiter, quod aliqui eligant matrimonium, et in eo caste perseverent Sed quomodo cum his cohaereat, quod in potestate nostra sit continere, et caste vivere, jam antea exposuimus.

Postremus locus non facit ad propositum: Nam cum Paulus ait: Qui statuit in corde suo firmus, non habens necessitatem, potestatem autem habens suce voluntatis, et hoc judicavit in corde suo servare virginem suam, bene facit: dupliciter accipi potest nomen, Virginis. Uno modo, pro ipsa virginitate, ut accepit S. Hieronym. lib. I. in Jovinianum. Alio modo, pro filia virgine, ut exponit Epiphanius haeres. 61. Item connnent. Ambrosii, Theodoreti, Theophylacti, et aliorum fere omnium.

Prima expositio non est probabilis, est enim inauditum, ut virgo hccipiatur pro virginitate. Neque in hac re quaestionem habemus cum adversariis: Nam Joannes Calvinus, Petrus Martyr, Erasmus, et alii in hunc locum, per virginem, filiam virginem intelligunt, non virginitatem. Si tam$n admitteretur prior illa expositio, per necessitatem non oporteret intelligere necessitatem absolutam conjugii, sed conditionatam. Nam, ut eo loco S. Hieronymus dicit, qui nolunt continere, illis necesse est, aut uxorem ducere, aut scortari, absolute tamen neutrum est necessarium. Si vero accipiatur expositio posterior, quae vera et germana est, per necessitatem non erit opus accipere necessitatem conjugii, ob carentiam doni continentiae, de qua necessitate hic agimus; sed necessitatem extrinsecam, quae ad rem praesentem non pertinet. Dicitur enim pater habere necessitatem jungendi filiam matrimonio, si ipsa nolit vivere in coelibatu, vel, si ipse servus sit, et cogatur a Domino' filiam elocare: et contra dicitur, habere necessitatem servandi filiam virginem, si vel ipsa nolit nubere (neque enim ad id cogi potest) vel si non inveniatur, qui eam velit. Sed si nulla talis necessitas adsit, liberum erit patri statuere de filia, ut voluerit: sed si jungat eam matrimonio, bene faciet, si non jungat, melius faciet, ut Apostolus ibidem scribit. Haec de locis scripturae propositis.

Ad eam vero similitudinem, quam Petrus Martyr posuit de eo, qui vovit ministrare aegrotis, et postea non fecit, quod in morbum ipse inciderit, respondetur, non esse simile hoc votum voto continentiae. Primum

enim, iste non peccat non implendo votum, is non habet voluntatem implendi votum quia voluntatem habet promptam et paratam ad votum implendum, non enim vult aegrotare, sed cogitur. At qui ob morbum concupiscientiae ducit uxorem post votum, is non habet voluntatem implendi votum, sed habet contrariam, id est, non implendi; implicat enim contradictionem, quod quis velit continere, ut vovit, et velit uxorem ducere.

Deinde, aegritudo corporalis non pendet a voluntate aegrotantis, incontinentia vero pendet. Non enim potest recte dici, Nemo aegrotat, nisi qui vult. At rectissime dicitur; Nemo fornicatur, nisi qui vult. Obediunt enim membra corporis ad nutum voluntatis.

Denique, sanitas corporalis non est bonum absolute petendum, quia saepe melior est aegritudo ad vitam aeternam consequendam, quam sanitas. Unde nullum exstat consilium Evangelicum de tuenda sanitate, propter regnum coelorum. At continentia absolute peti potest, et infallibiliter conceditur, si aliunde non sit defectus in oratione, quia est bonum ad vitam aeternam longe utilius, quam matrimonium, et propterea consulitur et commendatur passim in Scripturis.

Solvitur quarta objectio ex ratione naturali.

Diluendae sunt objectiones, quas adversarii sumunt ex variis incommodis, quae videntur nasci ex coelibatu. Prima ratio. Coelibatus naturae ipsi repugnare videmur, quae frustra sexuum diversitatem et vim generativam molita erit in homine, si melius est ccelibem esse, quam conjugatum.

Haec ratio Joviniani est, et jam olim a S. Hieronymo lib. I. in Jovinianum, refutata. Sed quia rursus a Luthero in sermone de matrimonio, et ab Erasmo in Encomio matrimonii revocata in lucem est, respondemus, non esse frustra vim generativam, et sexuum diversitatem, etiam si permulti ea non utantur. Ea siquidem, quae propter bonum speciei instituta sunt, non dicuntur frustra, si a quibusdam individuis exerceantur, etiam si a multis aliis non exerceantur,

alioqui enim omnes herbee, omniaque poma cum seminibus nascuntur, et tamen paucissima ex eis feruntur.

Secunda ratio. Si omnes continerent, mundus periret: non igitur oportet omnibus continentiam praedicari.

Respondent Patres, non esse periculum, ut omnes continere velint; semper enim plures erunt imperfecti, quam perfecti, et ideo oportere omnibus praedicari, ut saltem pauci id faciant. S. Hieronymus lib. in Jovinianum: « At dices, inquit, Si omnes virgines fuerint, quomodo stabit genus humanum? Noli metuere, ne omnes virgines fiant. Difficilis res est virginitas, et ideo rara, quia difficilis. )>

Aliam solutionem adfert S. Augustinus, cap. 10. de bono conjugali: « Novi quosdam, qui murmurent, Quid si omnes velint ab omni concubitu abstinere, unde subsistet genus humanum? Utinam omnes hoc vellent J. Multo citius Dei civitas compleretur, et acceleraretur terminus saeculi. » Haec ille. Quod etiam clarius docet libro de bono viduitatis, cap. 23. unde et Apostolus dixit in priori epist. ad Corint. VII: Volo omnes esse, sicut meipsum, id est, cmlibes. Quod certe non dixisset, si non liceret omnibus coelibatum eligere, etiamsi mundus finiendus esset.

Ex quo intelligimus, non esse certam opinionem eorum, qui dicunt, si soli essent in mundo Monachi et Sanctimoniales, debere eos conjungi matrimonio ad speciem conservandam. Possent enim ejusmodi credere mundi finem adesse, ac proinde non tenerentur votum violare, ut speciem propagarent. Si tamen quis defendere velit, quod nonnulli probabiliter docent, teneri ad conjugium homines in extrema illa necessitate conservandi generis humani, non esset cur votum timeret. Vota enim non possunt praescribere contra legem divinam.

Tertio ratio. Ex ccelibatu tot Monachorum, Sacerdotum, et Sanctimonialium, laeditur Christiana Respublica, siquidem minuitur numerus Christianorum, nec potest commode resisti multitudini infidelium.

Respondet S, Ambrosius lib. III de virginibus: « Nonnullos, inquit, dixisse audivi, quod periit mundus, defecit genus humanum, conjugia labefactata sunt. Quaero, quis tandem quaesivit uxorem, qui non invenerit? » Et

csetera, quae apud eum legere poteris. Sed certe hoc tempore, si qua causa est paucitatis Christianorum, et multitudinis infidelium, ea non coelibatus, sed monogamia est. Tureae siquidem habent etiam suos quosdam religiosos, qui coelibes esse coguntur; sed ideo valde multiplicantur, quod plures simul uxores habeant. Non puto autem adversarios tam esse caecos, ut velint etiam contra Christi legem introducere polygamiam.

Porro causa, cur Christiani plerumque viribus inferiores sint, cum. est adversus Tureas pugnandum, non est paucitas hominum, sed discordia Principum Christianorum. Alioqui enim Magnus Alexander exiguum exercitum habuit, sed obedientem, et strenuum, ideo totum orbem terrarum brevi subegit. Romani quoque non multitudine, sed arte et disciplina vincebant. Denique, tempore Caroli Magni res Christiana mirabiliter floruit, et tamen plurimi tunc erant Sacerdotes, Monachi, et Sanctimoniales, qui coelibatum colebant.

Quarta ratio. Ex coelibatu perpetuo non raro morbi oriuntur, qui non aliter curari possunt, quam opere conjugali: igitur temere vovetur ejusmodi coelibatus. Potest enim ac debet in ejusmodi casibus votum frangi, ut vitee consulatur. Respondeo, nullos morbos ex continentia, sed ex crapula, et incontinentia omnes, aut fere omnes nasci.

Sed quid si morbus aliunde contractus usu conjugii curari posset, et aliter non posset? Respondet S. Ronaventura in IV. dist. 38. art. 2. q. ult. nullo modo licere ob periculum morbi, vel mortis, votum continentias violare. Primo, quia nullus est morbus, qui non possit alia ratione curari, ut medici periti et pii de hac re consulti respondent. Secundo, quia etiamsi non posset aliter morbus curari, quam voti violatione, melior est virtus continentiae, quam aliqua prolixitas vitae corporalis; nam qui dant operam litteris, et sacris meditationibus praesertim si vitae asperitatem adjungant, fere certo sciunt se minuere sibi ipsis vitam, et tamen rectae possunt sapientiae, et pietatis accessionem anteponere paucis annis vitae corporalis.

Dices, si jejunii lex, aut votum, corporis valetudini vehementer noceat, potest ac debet non servari; cur igitur non idem dicatur de voto continentiae.

Respondeo, non esse eamdem rationem jejunii et continentiae; nam cibus ordinatur per se ad salutem individui: idcirco illo non uti cum necesse est ad salutem conservandam, vitium est, non virtus, proinde nec voti materia. At conjugii actus non ordinatur per se ad salutem individui, imo potius nocet. Quod si quando prodesse posset, scium esset per accidens, neque id omnino certo. Non autem licet propter incertum, et per accidens, omittere voti impletionem, quae certo, et per se bona est, et simile est, si quis me velit occidere, nisi furtum faciam. Non enim licet furari, etiamsi alioqui tenear servare vitam, nam furtum non est medium per se institutum ad vitam servandam, sed solum per accidens prodesset ex mala alterius voluntate. Refert Martinus Cromerus lib. XXIX. de rebus Polonicis, Gasimirum quemdam regis filium miraculis post obitum claruisse, qui maluerat mori, quam ftfeminte admisceri, ut ei medici suadebant. Yide de hoc argumenta plura apud Michaelem Medinam lib. IY. de continentia, controversia 4.

Quinta ratio. Propensio ad gignendam prolem naturalis est et bona, quippe quse etiam in natura integra fuisset, et in omnibus animantibus est. At impedire naturalem, ac bonam propensionem, quod faciunt qui coelibatum perpetuo colunt, peccatum est, cum id nihil sit aliud, quam naturae, ac Deo ipsi, qui naturam instituit reluctari. Igitur non licet coelibatum perpetuo colere illis, qui propensionem ad gignendum sentiunt. Atque haec est ratio, ob quam Lutherus in sermone de matrimonio dicere ausus est, non esse praeceptum, sed plus quam praeceptum, illud: Crescite et multiplicamini, Genes. I.

Respondet Michael Medina lib. IY. de continentia, capit. 11. impedire alterum ne operetur juxta naturalem propensionem, ut si quis cogat aliquem perpetuo continere, peccatum esse; non autem esse peccatum impedire in seipso naturalem propensionem, ut si quis sponte sua perpetuo contineat: quia jus et injuria ad alterum referuntur; nec enim aliquis proprie sibi ipse injuriam facere potest.

At si ita est, cur peccatum erit occidere seipsum? Certe B. Thomas in 2. 2. quaest. LXIY. art. 5. ideo affirmat peccatum esse,

seipsum occidere, quod sit contra naturae propensionem: et si peccatum est occidere se, quia id pugnat cum naturali propensione, cur non erit peccatum nolle filios procreare, cum id etiam pugnet cum naturali propensione? Francicus Yictoria in relectione de homicidio, et Dominicus a Soto lib. V. de justitia et jure, quaest. I. art. 5. respondet propensionem ad generandum esse quidem naturalem, tamen non convenire homini, ut homo est, sed ut convenit cum bestiis. At propensionem ad vivendum, et naturalem esse, et convenire homini ut homo est: propterea peccatum esse seipsum occidere, quod id sit contra propensionem hominis naturalem; at non generare non esse peccatum, quod non sit contra propensionem proprie humanam.

Sed non videtur haec responsio plene satisfacere; nam si propensio ad generandum non est proprie humana, quia est homini communis cum bestiis, certe multo minus propensio ad vivendum erit proprie humana, cum sit homini communis cum omnibus viventibus. Dicent fortasse, g enerare convenire homini ratione corporis tantum, vivere autem ratione corporis, et ratione animae. At hoc loco non disserimus nisi de vita corporali; praeterea ipsum vivere, et esse, nonne commune est cum aliis rebus? Deinde si occidere seipsum esset peccatum, quia est contra naturalem hominis propensionem: certe etiam velle occidi ab alio et optare mortem, esset peccatum, quia id etiam est contra hominis propensionem naturalem; nam Joan. XXI, Petro dicitur: Cum senueris, alius cinget te, et ducet quo tu non vis. Et II. Cor. Y. Paulus ait: Cupimus non spoliari, sed supervestiri: Et tamen quis dixerit peccasse eumdem Paulum, cum ait: Cupio dissolvi, et esse cum Christo, Philipp. I. et S. Ignatium, cum (ut ipse scribit in epistola ad Romanos) summo ardore cuperet abestiis devorari?

Denique constat, consilium esse sanctissimum, cum quis invaditur a latrone, et non potest mortem evadere, nisi latronem occL dendo, ut mortem potius oppetat, quam inferat, etiamsi id maxime videatur contra naturae inclinationem.

Respondeo igitur, duplicem esse hominis inclinationem naturalem; unam in rem absolute, et secundum se consideratam; alte-

ram in rem consideratam cum omnibus circumstantiis. Nam si consideres mortem secundum se, morbum, jejunium, atque alia id genus, naturaliter abhorrebis; at si consideres mortem, morbum et similia, ut materiam patientiae, ut viam ad coelum, ut occasionem glorificandi Deum, jam incipies affici et appetere. Quia vero posterior propensio sola est vere, ac proprie humana, quia est secundum rectum judicium rationis, ideo contra illam facere peccatum est. Est enim id pugnare cum ratione, atque ideo cum ipso jure naturae, et cum Deo auctore naturae.

Porro coelibatus etsi est contra priorem inclinationem, non tamen contra posteriorem, imo conformis est posteriori illi inclinationi quia est medium ad purius, et ferventius amandum Deum. At occisio sui ipsius est contra utramque inclinationem, nisi forte a Deo praecipiatur. Idcirco nunquam licet semetipsum occidere, nisi Deus jubeat; nam si Deus jubeat, poterit appeti ut medium ad majus bonum, id est ad implendam Dei voluntatem, et gratiam ejus promerendam: Melior est enim misericordia Domini super vitas. At extra hunc casum nunquam potest esse medium ad majus bonum; nam bona omnia vel corporalia, vel spiritualia sunt; corporalium fundamentum est vita, idcirco fieri non potest, ut occisio sit medium ad majus bonhm corporale; spiritualia vero sunt actus liberi arbitrii, proinde a voluntate pendent, nec est ullum ejusmodi bonum, quod non possit haberi sine sui ipsius occisione.

Sexta ratio. Virginitas non est virtus, sed res omnino indifferens; nam virtutes per se expetuntur, virginitas autem non est bona, nec appetibilis, nisi relata ad aliud, id est, ad Deum purius orandum et colendum* Praeterea virtutibus omnibus contraria sunt vitia, virginitati autem nullum opponitur vitium, non igitur virginitas materia voti esse potest.

Respondeo, virginitatem absolute consideratam, ut solum dicit negationem quamdam conjugii, non esse virtutem: sed eamdem, u£ est perfecta quaedam refraenatio concupiscentiae, et proinde medium ad melius, ac purius Deum colendum, omnino esse virtutem; imo ut S. Fulgentius notavit in epist. 3. cap. 4. adeo virtus est virginitas,

ut a virtute nomen acceperit. Quomodo etiam mortem appetere absolute non est virtus, tamen mortem appetere ad fidem, vel patriam defendendam, virtus est fortitudinis. Verum est tamen virginitatem antequam Deo per votum consecretur, non esse virtutem specialem, et ideo non habere contrarium vitium. Est enim, si absque voto consideretur, actus quidam perfectus, et heroicus temperantiae, et idcirco non vitium illi opponitur, sed aliquid minus bonum. Vitia enim opponuntur actibus necessariis virtutum, non autem actibus perfectis, et heroicis. Vide S. Thomam in 2. 2. quest, CLII.

Septima ratio est Erasini in colloquio Proci et Puellae, ubi petulantissime loquitur: Pomarium melius est, quod post flores fructus parturit; vitis melior, quae amplexa palum, vel ulmum, uvis gravida est, quam quae humi jacens computrescit; rosa felicior, quae manu hominis atteritur, delectans interim oculos, et nares, quam quae senescit in frutice; vinum felicius, quod bibitur antequam acescat. Ex quibus illud efficere contendit, ut conjugium melius, magisque expetendum videatur, quam coelibatus. Illud etiam addit, unam virginem si nubat, posse multas virgines parere, proinde si virginitas placet, non posse nuptias virginum displicere, quod hoc ipsum, quod tantopere placet, cum fcenore reddunt.

Sed ejusmodi argumenta talia sunt, qualia equi et canes, si loqui possent, proponerent, quippe qui nihil melius noverunt corporis deliciis. At Christianos qualescumque, quibus regnum coelorum patria est, vita praesens exilium, auctor Christus virgo de virgine, et virginitatis praedicator, mirum est potuisse eo modo argumentari. Nam virgo Christiana non habet flores sine fructibus, imo fructum habet centesimum, cum conjugium non habeat nisi tricesimum, ut Patres colligunt ex cap. XIII Matth. unde S. Augustinus lib. de sancta virginitate, cap. 8: « Nulla, inquit, carnis foecunditas sanctae virginitati, etiam carnis, potest comparari. » Et S. Ambrosius lib. I. de virginibus: « Conferamus, inquit, bona mulierum cum ultimis virginum, jactet licet foecundo se mulier nobilis partu etc.» Et sanctus quoque Hieronymus in epist. ad Demetriadem, et epist. 22, ad Eustochium, idem argumentum fuse diluit»

Sed Erasmus non habuit forte oculos, quibus fructus virginum conspici possunt: Animalis enim homo non percipit ea quae sunt spiritus. Pari ratione non est virgo Christiana vitis humi jacens, et putrescens, sed est ulmo nobilissimae adhaerens, Christo desponsa, ejusque spiritu gravida, ut pulchre docet S. Fulgentius in epist. 3. ad Probam, cap. 4.

Denique, virgo Christiana non est rosa in frutice senescens, aut vinum acescens, sed perpetuo florens, et vigens. Conjugia enim marcescunt, et acescunt, quippe quae finem habitura sunt: virginitatis autem flos hic incipit, et in futura vita perficitur, ubi nemo nubit, sed omnes sunt velut Angeli Dei.

Porro, quod addit Erasmus, ex nuptiis virgines nasci, eleganter refellit S. Augustinus lib. de sancta virginitate, cap. 10: « Nam, inquit, ne illo quidem debent continentium meritis se conferre conjugia, quod ex eis virgines procreantur. Hoc enim non conjugii bonum est, sed naturae, quae sic divinitus instituta est, ut quolibet humano utriusque sexus concubitu sive ordinato, et honesto, sive turpi, et illicito, nulla fcemina, nisi virgo nascatur. Ita fit ut virgo nascatur etiam de stupro, sacra autem virgo nec de conjugio. » Haec ille.

Chapter 27 of 32