Skip to the text

Caput XIX. Non esse proprie votum promissionem, quce sit in Baptismo

Sequitur ordine quinta pars disputationis, in qua refellenda est sententia Lutheri et Calvini, quod promissio, quae sit in Baptismo, votum proprie dici debeat. Sunt autem quaedam antea praenotanda. Primum est, quaestionem esse inter Theologos, num res a Deo imperatae sub votum proprie cadere possint. Quidam enim id negant, ut S. Thomas, et S. Bonaventura in IV. distinet. 38. Alii vero affirmant, ut recentiores quidam, Dominicus a Soto lib. VII. de justitia, et jure, quaest. I. art. 3. et Alphonsus a Castro lib. I. de lege poenali, cap. 10.

Sed conciliari possunt hae sententiae. Nam duobus modis fieri potest votum de re praecepta, uno modo cum intentione se obligandi, etiamsi res illa praecepta non esset; alio modo cum intentione solum acceptandi, et testificandi obligationem, quae antea erat. Priore modo loquuntur auctores posteriores, et recte docent res etiam a Deo imperatas, proprie posse voveri si concipiantur ut liberae, et qui vovet, intendat ad eas se obligare nova obligatione; nam qui coelibatum Deo vovit, non minus proprie censetur sacrilegus si fornicetur, quam si nubat. Ex quo sequitur, non fornicari esse etiam materiam voti proprie dicti, licet alioqui praeceptum sit; pari ratione qui post votum paupertatis furatur, non minus sacrilegus est, quam si res suas, quas jam dimiserat, repetat: ex quo intelligimus non furari, quod praeceptum est, posse sub votum cadere, ut res suas dimittere, quod non est praeceptum, sed concilium. Vide S. Thomam in 2. 2. quaest. GLXXXVI, art. 10. ubi admittit religiosos bis peccare si furentur, aut fornicentur, quod et contra legem communem, et contra votum proprium delinquant.

Posteriore modo loquuntur auctores priores, qui recte docent, res praeceptas non cadere proprie sub votum, si accipiantur ut praeceptae, id est, si quis dum eas recipit se facturum, nihil novi promittit, sed solum

agnoscit et recipit obligationem, quam lex ipsa secum affert; qualis fuit illa promissio Hebraeorum, Exod. XIX ‘. Cuncta quce locutus est Dominus, faciemus. Ubi enim non est intentio novae obligationis, nullum esse votum proprie dictum constat.

Secundo loco praenotandum est, in Baptismo omnes Christianos promittere se legem Dei servaturos, atque ex eo tempore abrenuntiare Diabolo, et pompis ejus; id enim et ritus Baptismi testatur, et Patres apertissime docent, ut Tertullianus -libro de corona militis, S. Cyprianus lib. I. epist. 5. S. Basilius lib. de Spiritu sancto, cap. 27. S. Hieronymus in Apologia prima contra Ruffmum prope finem. S. Augustinus lib. I. de peccatorum meritis, et remission. cap. 33.S.Gregorius homil. 29. in Evangelia, et Beda lib, III. histor. Anglorum, cap. 19.

Quaestio igitur est: An ea promissio sit solum quaedam testificatio, et acceptatio obligationis, quam lex Dei secum affert, proinde non appellanda votum, nisi forte improprie, et largo modo: An vero sit nova promissio novam obligationem includens, atque adeo votum proprie dictum. Martinus enim Lutherus in lib. de votis monasticis, et Joannes Calvinus lib IV. instit. cap. 13. §. 6. votum primarium esse docent promissionem illam, quam facimus in Baptismo, cujus contrarium affirmat communis sententia Theologorum, in quarto sententiarum, distinctione 38. Quae sententia quoniam verissima est, his argumentis confirmari potest.

Primum, vota, ut in Scripturis accipiuntur, spontanea ac voluntaria, non necessaria esse debent. Sic enim legimus Deuteronom. XXIII: Si votum voveris, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus, et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum, si nolueris polliceri absque peccato eris. At promissio, quae fit in Baptismo, necessaria est, neque de illa potest dici, si nolueris polliceri, absque peccato eris. Omnes enim ad Baptismum suscipiendum divina lege obligantur, neque Baptismus sine illa promissione ab Ecclesia datur.

Secundo, vota parvulorum a parentibus edita, rata non sunt, nisi ab ipsis, quorum nomine facta sunt, postmodum in aetate adulta confirmentur. Id enim docet Sanctus Bernardus in epist. I. ad Robertum, et apertissima ratio id ipsum confirmat; quia votum est lex particularis, quam sibi quisque imponit, si vult, ac proinde voluntatem propriam necessario exigit. At promissio quae sit in Baptismo parvulos obligat, ita ut postea, velint nolint, cogantur eam habere ratam etiamsi non per se, sed per alios eam ediderint. Igitur non ex voto, sed aliunde vim habet obligatio quae suscipitur in Baptismo.

Tertio, si ea promissio votum esset proprie dictum, omnia Christianorum peccata essent duplicia, quia contra legem, et contra votum; omnia essent sacrilegia, quia contra voti religionem; nec minus peccaret saecularis fornicando, aut furando, quam religiosus, ut patet. At haec omnia communi fidelium sententiae, ac judicio repugnant, non igitur illa promissio votum est proprie dictum.

Quarto, illa promissio quae fit in Baptismo, si votum esset, certe aut explicite, aut implicite voti obligationem contineret. At non explicite continet, nec enim fideles dum baptizantur explicitam intentionem habent, aut habere debent se obligandi, nisi quantum ex ipsis Dei legibus obligantur. Quod autem nec implicitam obligationem contineat, ita probatur; si esset implicitum votum in Baptismo, aut esset ex lege Ecclesiae annectente hoc votum Baptismo, quomodo adjunctum est votum continentiae Sacramento ordinis, (talis autem Ecclesiae lex nusquam exstat) aut esset ex natura ipsa religionis Christianae, ut quemadmodum connexa sunt vota monastica ordinibus religiosis, ita etiam annexum esset Christianae religioni votum renuntiandi Diabolo, et pompis, atque operibus ejus. Sed neque hoc dici potest; nam religio Christiana cum sit omnibus necessaria, vincula habere debuit, divinas leges, quae necessario ab omnibus servandae sunt: ordines vero religiosi, quia non necessitatis, sed voluntatis sunt, vincula quoque non necessaria, sed voluntaria habent, qualia sunt omnia vota proprie dicta.

Accedat postremo, quod cum non sit ullo modo necessarium, neque etiam admodum utile de iis rebus, quae sunt in praecepto, vota facere, non est credibile Deum, aut Ecclesiam voluisse, ut omnes fideles ad ejusmodi vota facienda obligarentur. Non esse autem admodum utile de rebus iis, ad quas ex lege obligati sumus, vota facere, nisi forte ea vota coincidant cum votis de rebus non praeceptis, ex eo praespicuum est, quod vota de rebus non praeceptis ideo laudabiliter

fiunt, praeter alias causas, ut homo eo modo firmius, et stabilius perseveret in bono opere jam concepto, qui enim se liberos cernunt, facile mutant propositum bonum. Cum igitur ad opera legis facienda satis ligati simus ex ipsa lege, non opus est nova vincula quaerere, ne occasionem gravius peccandi nobis ipsi sine magna utilitate procuremus.

Objectiones, quae contra fieri solent, facile solvi possunt. Prima objectio. Christiani gravius peccant, et puniuntur cum non servant legem Dei, quam Ethnici vel Judaei: Igitur aliquam habent obligationem, quam illi non habent. Respondeo, gravius peccant, et puniuntur Christiani, quia magis ingrati sunt, et melius noverunt Domini voluntatem; non autem quia habeant aliam obligationem, quia tunc non solum gravius.peccarent, sed etiam bis peccarent.

Secunda objectio. S. Augustinus in Psal. LXXY: Vovete, inquit, et reddite Domino Deo vestro « omnes communiter. Quid debemus vovere? credere in illum, sperare ab illo vitam aeternam, bene vivere secundum communem modum; est enim quidam modus communis omnibus furtum non facere, adulterium non facere, non amare vinolentiam, non superbire, non hominem occidere, non odisse fratrem, non adversus aliquem texere perniciem, hoc totum omnes vovere debemus. » Haec ille. Respondeo, accipit S. Augustinus, eo loco nomen voti largo et communi modo, ut non solum comprehendat vota proprie dicta, sed etiam quamlibet aliam promissiunem, quamvis talis acceptio voti non facile in scripturis inveniatur.

Tertia objectio. Ecclesia eos, qui promiserunt in Baptismo Christi legem se servaturos, cogit ut eam servent: non autem cogit Ethnicos, et Judaeos, qui id non promiserunt: igitur obligatio quaedam nascitur ex promissione, quam non adfert secum ipsa lex, proinde illa promissio verum votum esse videtur. Respondeo, cogit Ecclesia Christianos baptizatos, ut servent legem Christi, non tamen ex eorum promissione, quam ex eo, quod per Baptismum facti sunt membra, et filii Ecclesiae; omne enim membrum subjectum esse debet capiti, et omnis filius parenti jure naturae subjicitur.

Chapter 16 of 32