Skip to the text

Caput XXVI. Idem asseritur ex responsis Pontificum et Imperatorum

Tertio, probanda est responsis aliquot veterum et sanctorum Pontificum. Ac primum Clemens lib. III. Constitut. Apostol. c. I: « Quare, inquit, oportet non temere facere professionem, sed cum concilio et consideratione. Praestat enim, eam non vovere, quam vovere, et non reddere. » De viduis loquitur.

Siricius epist. I, cap. 6. dicit, nec publicas leges, nec jura Ecclesiastica ullo modo permittere Monachis vel Sanctimonialibus nuptias post votum.

Innocentius I, epistol. 2. cap. 12. dicit, eas, quae post votum nupserunt, esse adulteras Christi, id est, sacrilegas.

Leo I, epistola ad Rusticum Narbonensem Episcopum; quae, est 90. cap. 13: « Praepositum, inquit, Monachi proprio arbitrio et voluntate susceptum, deseri non potest absque peccato. Quod enim quis vovit Deo, debet, et reddere.» Idem dicit capite sequenti de Sanctimonialibus. H

Gelasius epist. I, cap. 22: « Virginibus, inquit, sacris temere se quosdam sociare cognovimus, et post dicatum Deo propositum incsesta foedera sacrilegaque miscere, quos protinus aequum est a sacra communione detrudi, et nisi per publicam, probatamque poenitentiam omnino non recipi, etc. » Idem cap. 23. dicit, viduas etiam peccare, si post votum nubant.

Denique, Gregorius I, lib. I. epist. 33. ad Venantium: « Considera, inquit, quanto periculo in divino judicio dignus eris, qui temetipsum Deo omnipotenti, cui sub monachali habitu devoveras, substraxisti, etc.» Et epist. 40 ad Anthemium, jubet Monachos si uxores ducant, debere separari, et remitti ad monasteria.

His accedant responsa etiam Principum.politicorum. Scribit enim Eusebius lib. IV. de vita Constantini, fuisse abrogatam a Constantino antiquam legem Romanorum, qua privabantur successione hsereditaria homines steriles, vel orbati liberis. Causam autem abrogationis scribit fuisse propter eos.

qui religionis et pietatis gratia ex voto coelibatum colebant, ne videretur lex politica pietatem velle punire. Rursus, cum tempore Juliani Apostatse coepissent quidam sacras Virgines in conjugium petere, Jovinianus Imperator Christianus, qui Juliano successit, legem tulit, ut capite plecteretur, qui sacram Virginem, vel ad conjugium petere, vel etiam impudice aspicere deprehensus fuisset. Scribit hanc historiam Sozomenus lib. VI. hist. Eccles. cap.3. et exstat adhuc ea lex in Codice, L. Si quis, de Episcopis et Clericis. Quae lex si hoc tempore observata fuisset, Martinus Lutherus, cum non paucis ex suis, justissime caput amisisset.

Chapter 22 of 32