Skip to the text

Caput VI. Mendacia deteguntur, et calumniae refutantur

Quantum ad quintam partem quaestionis, referemus breviter mendacia quaedam manifesta, vel absurdissimas sententias trium praecipuorum hujus temporis Haeresiarcharut|, Lutheri, Melanchthonis, Calvini, quas in disputationibus suis contra monasticen protulerunt; horum enim mendaciorum refutatio plus valet ad eos confundendos, quam multa subtilissima argumenta.

Lutherus igitur in Epithalamio. Primo asserit, mulieres nonnisi ad matrimonium creatas fuisse. At si ita est, non igitur in coelo ullae erunt mulieres, ubi non nubent, neque nubentur, et incidemus in haeresim Origenistarum, qui in futuro saeculo negant futuram sexuum distinctionem, quam Hieronymus refellit in epistola contra errores Joannis Hierosolymitani. Frustra etiam fuerunt in hoc mundo tot millia sanctissimarum virginum, si mulier non est ad aliud creata, quam ad nuptias.

Secundo dicit, idem esse consultare, sit ne ducenda uxor, et sit ne comedendum, et bibendum. At de priore omnes sapientes consultant, etiam Ethnici, ut patet ex Gellio

lib. I, cap. 5. de posteriore, soli stulti, vel ne stulti quidem.

Tertio dicit, Mosem praecepisse omnibus Judaeis matrimonium, ita ut nullo modo licuerit in veteri Testamento carere uxore. Quomodo igitur Elias, Elisams, Hieremias, Joannes Baptista, uxoribus caruerunt? Caruisse enim probat Hieronymus lib. I contra Jovinianum. Sed Lutherus hoc praeceptum non in divinis litteris repetit, sed ex Rabbinorum deliriis sumpsit. Nam R. Salomon in cap. IX Gen. vult esse reum homicidii, qui liberis non dat operam, et R. David Kirnhi incap.LVI Isaiae ait, sententiam esse antiquorum Judaeorum, eum qui non relinquit filium, esse tanquam excommunicatum a Deo.

Quarto dicit, et saepissime repetit, et inculcat Paulum, cum ait, se potuisse circumducere sororem mulierem I. Corinth. IX voluisse dicere, se potuisse ducere uxorem, quasi Trs/jiaystv et yayelv idem significent, quae est imperitia, vel malitia intolerabilis.

Quinto dicit, virginitatem quidem praestare conjugio, tamen mulierem conjugatam meliorem esse coram Deo, quam sit virgo; quae quam bene cohaereant, ipse viderit. Certe aliter loquitur B. Augustinus lib. de sancta virginitate cap. 31.: « Cum ergo, inquit, perpetuae continentiae professores se conjugatis comparantes, secundum Scripturas compererint eos infra esse, et opere, et mercede, et voto, et praemio, stafim veniat in mentem quod scriptum est: Quanto major es, tanto humilia te in omnibus. »

Idem Lutherus lib. de votis monasticis. Primo dicit, Ecclesiam primitivam, et novum Testamentum in totum ignorasse vovendae cujusque rei usum. At B. Mariam vovisse continentiam docet Augustinus de sancta virginitate cap. 4.: « Quomodo, inquit, ait Maria, fiet istud, quoniam virum non cognosco? Quod profecto non diceret, nisi Deo virginem se ante vovisset. » Vovisse etiam Apostolos, aliosque multos in primitiva Ecclesia, paupertatem, et continentiam, infra ostendemus in quaestione de votis. Imo Lutherus ipse in hoc ipso libro paulo inferius dicit. In Baptismo omnes Christianos vere vovere omnia praecepta. At hoc votum primitiva Ecclesia iron ignoravit, nisi etiam Baptismum ignoraverit.

Secundo dicit, formam vovendi hanc esse debere, si pie vovendum sit: Voveo castitatem, paupertatem et obedientiam usque

ad mortem libere, id est, ut mutare possim quando volo. At si usque ad mortem contitinentiam polliceris, quomodo libere? si libere, quomodo usque ad mortem?

tertio dicit, Christum nunquam consuluisse virginitatem, sed ab ea potius deterruisse, et Apostolum, cum ait: De virginibus prceceptum Domini non habeo, consilium autem do, voluisse dicere, sion consulo, sed absterreo. Quid ista Glossa praeclarius? Adde quod idemLutherus in assertione articuli 30. ait nullum <^sse consilium Evangelicum, nisi unum virginitatis.

Quarto dicit, unam vitam non esse meliorem alia coram Deo, sed omnia paria, cum Joviniano; et quia noverat a B. Hieronymo. Jovinianum confutatum, dicit Hieronymum ut placeret amicis ea dixisse, et Scripturae loca inconsiderate undique corrasisse, et ea ad suum propositum detorsisse: « Ne dicam, inquit, depravasse. » Et Jovinianum ab eo non solida eruditione, sed sola auctoritate sua superatum, et tandem concludit: « Quis scit si Hieronymus hac parte fuerit unus illorum de quibus in Ezechiele dicit Dominus: Propheta cum erraverit, et mendacium locutus fuerit, ego Dominus decepi Prophetam illum? » At Augustinus epistol. 29. ad Hieronymum, libros Hieronymi contra Jovinianum vocat suavissimam, praeclarissimamque disputationem, et epist. 28. Joviniani librum vaniloquia nominat.

Quinto dicit, optimam formam religionum futuram, si ad professionem nemo admittatur ante annum 70 vel 80. At hoc absurdissimum est, et indignum quod refellatur. Certe Hieronymus in epistola ad Eustochium de custodia virginitatis, de coenobitis loquens: «Senibus, inquit, et parvulis saepe fit prandium, ut aliorum fessa sustentetur setas, aliorum non frangatur incipiens. » Ex quibus verbis duo colligimus; unum, fuisse tempore S. Hieronymi in monasteriis homines omnium aetatum, senes, pueros, et mediae aetatis viros; alterum, minus aptos esse ad labores monasteriorum homines nimium senes, aut nimium juvenes, quandoquidem oporteat his prandia praebere, jejunantibus caeteris.

Philippus Melanchthon in confessione Augustana art. 27. et in Apologia ejusdem articuli. Primo dicit, tempore S. Augustini monasteria fuisse libera collegia, non astricta

ullis votis. At Augustinus in Psal. LXXV ait: « Nemo positus in Monasterio frater dicat, recedo de Monasterio, neque enim soli, qui sunt in monasterio, perventuri sunt ad regnum coelorum, et illi, qui ibi non sunt, ad Deum non pertinent. Respondetur ei, sed illi non voverunt, tu vovisti. » Et in Psal.XCIX de Apostatis ait: « Dum non perseveraverit implere quod vovit, fit desertor tam sancti propositi, et reus voti non redditi. »

Secundo dicit, monasteria olim fuisse scolas sacrarum litterarum, et aliarum disciplinarum. At Basilius in constitutionibus monasticis, Cassianus de institutis coenobiorum, Hieronymus in epist. ad Busticum, et in alia ad Paulinum de institutione Monachi, Augustinus lib. I de moribus Ecclesiae, cap.31. aliique veteres dum describunt instituta monasteriorum, meminerunt orationis, jejuniorum, psalmodiae, continentiae, obedientiae, paupertatis. De scholis litterarum, et dialecticae aliarumque disciplinarum ne verbum quidem.

Tertio dicit, S.Bernardum et Franciscum ob solam corporis utilitatem religionem suscepisse; corporis vero utilitatem vocat carere impedimentis conjugii, curis liberorum educandorum et similibus, quae quidem non immerito ad corporis quamdam utilitatem pertinere dicuntur. Sed quod S. Franciscus nudis pedibus ambularet, una sola tunica, eaque cilicina, et asperrima uteretur, humi cubaret, totas noctes vigilaret, tere semper jejunaret, pane solo, et aqua, ut plurimum sustentaretur, quis nisi insanus ad corporis utilitatem referret? Porro S. Bernardus non solum durissime vixit, sed etiam ser. 30. in Cant. et alibi passim aperte docet, non esse Monachi, sed Medici, corporis utilitatem et bonam habitudinem curare, Monachi vero esse spiritus utilitatem quaerere, et carnem crucifigere, et corpus castigare, ut spiritus vivat, et valeat.

Quarto dicit, monachatum esse nuper inventum; quod quantum sit mendacium, jam a nobis demonstratum est, cum ab Apostolorum tempore eum deduxerimus. Praeterea libenter discerem, qu.d vocet Philippus, Nuper: nam etiamsi negat Apostolorum tempore fuisse Monachos, et rursum asserit Monachos nostros non esse similes iis, qui fuerunt Augustini tempore, tamen non negat, nec potest negare, quin saltem monachatus,

olli

qui nunc est, coeperit a tempore S. Benedicti; id enim Lutherani omnes admittunt, cum videant adhuc exstare, et servari regulas ab ipso conditas, et habitari monasteria, quse ipse fundavit. At S. Benedictus ante annos mille floruit. Nisi ergo apud Philippum mille anni sint, ut dies unus, juxta Scripturas, viderit ipse quam sit verum, nuper coepisse monachatum.

Quinto dicit, nos asserere vitam monasticam mereri justificationem, et remissionem peccatorum, et applicatam aliis eos salvare, et longe meliorem esse ipso Baptismo. At haec mera calumnia est, nulli enim Catholici ita docuerunt unquam. Dicimus quidem opera religionis, id est, caste vivere, nihil proprii retinere, obedire majoribus, bona esse opera, et meritoria vitae aeternae, si a justis fiant, et conducere ad satisfactionem pro peccatis, sicut caetera omnia bona opera; at mereri justificationem nullus dicit.

Dicimus etiam, posse religiosos facere alios homines participes suorum bonorum operum, ut possunt omnes alii fideles; est enim communicatio inter membra ejusdem corporis: At posse Monachum salvare alios suis operibus, id est, mereri illis gratiam, vel gloriam, nemo Catholicus dixit unquam.

Denique dicimus, inter Baptismum, et professionem religionis esse quamdam similitudinem; quod sicut in Baptismo renuntiamus Diabolo, et incipimus novam vitam, ita per professionem religionis renuntiamus saeculo et multis licitis voluptatibus, et incipimus novam vitam; et sicut in Baptismo remittuntur perfecte omnia peccata, quoad culpam et poenam, ita in professione religiosa, quando debita intentione suscipitur, pie creditur remitti omnis poena temporalis, pro qua alioqui satisfaciendum esset,' etiam culpa remissa; non tamen propterea anteponimus, vel sequamus Baptismo professionem monasticam; Baptismus enim non solum poenam, sed etiam culpam tollit, idque certo scimus; professio autem monastica non tollit culpam, sed solam poenam, et hoc ipsum non certo asserimus, sed pie credimus, neque est hoc nostrum inventum. Nam in primis testatur Athanasius in vita Antonii, B. Antonium in visione audivisse sanctos Angelos dicentes, omnia peccata sibi remissa fuisse, quando monasticam vitam suscepit.

B. Hieronymus in epist. 25. de obitu Blesillae: « Cum, inquit, propitio Christo ante

quatuor ferme menses secundo quodam modo se propositi Baptismo laverit,et ita deinceps vixerit, ut calcato mundo semper monasterium cogitaverit. »

B. Bernardus lib. de praecepto, et disjftnsatione non procul a fine: « Audire, inquit, et hoc vultis a me unde inter caetera poenitentiae instituta monasterialis disciplina meruerit hanc praeragativam, ut secundum Baptisma nuncupetur, arbitror ob perfectam mundi abrenuntiationem, ac singularem excellentiam vitae spiritualis, qua praeeminens universis vitae humanaa generibus, hujuscemodi conversatio professores, et amatores suos Angelis similes, dissimiles hominibus facit; imo divinam in homine reformat imaginem, configurans nos Christo instar Baptismi, et quasi denique secundo baptizamur, dum per id, quod mortificamus membra nostra, quae sunt super terram, Christum induimus, complantati denuo similitudini mortis ejus etc. » Et serm. 30. in Cantica, laborem monasticum martyrii genus esse dicit; nemo autem ignorat martyrium genus esse Baptismi. Denique etiam B. Thomas 2. 2. quaest. ult. art. 3. docet recte credi per monasticam professionem satisfieri pro omnibus peccatis, et esse hanc professionem alterum Baptisma.

Idem Melanchthon in locis communibus capite de discrimine consiliorum et praeceptorum dicit. Primo, deplorandam esse nostram caecitatem, quod mendicitatem, aut simile opus non mandatum, ornemus majoribus titulis, quam legem divinam, cum nullum opus possit cogitari majus, quam quod in primo praecepto flagitatur: Diliges Dominum Deum tuum etc.

Ad hanc calumniam breviter respondemus, neminem esse Catholicorum, qui simpliciter praeponat consilia praeceptis. Imo B. Thomas in 2. 2. q. CLXXXIY, art. 3. contrarium docet; vult enim perfectionem Christianam essentialiter consistere in observatione praeceptorum, instrumentaliter in observatione consiliorum.

Possumus tamen anteponere consilia praeceptis tribus modis. Primo, comparando singula consilia non cuicumque praecepto, sed praeceptis illis, quae versantur circa eamdem materiam; v. gr. circa materiam externorum operum versatur praeceptum: Non furaberis; circa eamdem versatur consilium: Vende omnia, et da pauperibus; certum est, consilium hoc esse perfectius praecepto, non furaberis. Similiter consilium virginitatis perfectius est prsecepto: Non moechaberis, et sic de aliis.

Secundo, comparando non consilia cum praeceptis, sed statum hominum servantium praecepta et consilia, cum statu eorum, qui sola observant praecepta. Neque enim dubitari potest, quin sit res longe melior, et perfectior status prior posteriore, quandoquidem ille istum includit, non contra. Unde Dominus ei, qui dicebat servasse se omnia praecepta, dixit: Si vis perfectus esse, vende omnia quce habes etc.

Tertio, comparando consilia cum quolibet praecepto, etiam cum illo: Diliges Dominum Deum tuum; sed considerando in consiliis non opera externa consiliorum, sed charitatem, quam preesupponunt, et ad quam ducunt, illo enim praecepto: Diliges Dominum Deum tuum, non praecipitur charitas infinita, sed certus quidam gradus, nimirum tanta charitas, ut per eam nihil Deo aeques vel anteponas. At major gradus charitatis requiritur, ut propter Deum renunties omnibus opibus, et voluptatibus alioqui licitis; dicit enim Augustinus serm. 18. de verbis Apostoli de virginibus loquens: « Major amor majus imposuit onus. »

Secundo dicit Melanchthon, falso nos putare legem Dei tantum de externa disciplina condonari, ut illa lege: Non occides, prohiberi injustam caedem, non autem privatam cupiditatem vindictae, malevolentiam, injusta odia etc. et hoc deducit ex eo, quod non putamus esse peccata primos motus concupiscentiae, quibus non consentimus. In qua re ter ipse peccat. Primo, quod mentitur, nos non agnoscere pro peccatis nisi externa opera, quod est tam ingens mendacium, ut fere sit incredibile. Secundo, quod hoc deducit ex eo, quod docemus involuntarios motus animi non esse peccata, quasi nulli sint actus interni nisi involuntarii. Tertio, quod hoc ipse asserit, nimirum involuntarios motus esse peccata, imo etiam naturalem propensionem, et naturales potentias, quibus caro concupiscit contra spiritum, vult esse peccata, quod est contra omnem rationem. Nomine enim peccati omnes intelligunt actum malum, et voluntarium, unde B. Augustinus in extremo lib. de perfectione justitise, dicit, eum, qui nullo modo consentit illicitis motibus concupiscentiae,

etiamsi eos sentiat, non debere dicere Deo: Dimitte nobis debita nostra, sed solum quod sequitur: Ne nos inducas in tentationem.

Jam Calvinus lib. IV Instit. cap. 13. §. 3. dicit nos pollutionem vocare conjugium, quod Deus instituit. Mendacium est. Nos enim quod Deus instituit vocamus Sacramentum, et magnum Sacramentum cum Paulo, non pollutionem. At concupiscentiam, et membrorum inobedientiam, quam Deus non instituit, et sine qua tamen non consummatur conjugium, vocamus pollutionem, et morbum, qui non peccatum sit, sed ex peccato natus sit. Vide Augustinum de nuptiis, et ^goncupiscentia.

Sefcundo, dicit ibidem §. 8. olim pios homines, qui Monachi fiebant, nihil aliud intendisse, quam ut se monastica disciplina ad Ecclesiae gubernationem praepararent: quod est mendacium contumeliosum in omnes sanctos, qui ex monasteriis ad Episcopatum vocati sunt, qui, si Calvino credimus, ambitiosissimi fuerunt, cum e contrario constet, eos omnes invitos ex Monachis Episcopos factos. Certe B. Augustinus serm. 1. de communi vita Clericorum affirmat se Monachum non Episcopum esse voluisse, et ideo nunquam ivisse ad loca, quae Episcopo carebant, ne forte ibi Episcopus esse cogeretur. Chrysostomus et Basilius quam vehementer fugerint Episcopatum, ut perpetuo in monasterio viverent, ex lib. Chrysostomi de sacerdotio facile potest intelligi. Hieronymus in epistol. ad Pammachium contra Joannem Hierosolymae Episcopum, asserit se invitum a Paulino Episcopo Presbyterum esse creatum, cum non Presbyter, sed Monachus tantum esse decrevisset. Grego rius in epistola ad Leandrum, quae habetur initio Moralium, miserabiliter deplorat casum suum, quod cum elegisset perpetuo vivere in monasterio, tamen compulsus fuisset Pontificatum suscipere.

Et quoniam Calvinus pro se adducit epist. 81. Augustini ad Monachos insulae Caprariae, cum tamen locus, quem adducit, magis nobis, quam illi faveat, ipsum locum proferamus: «Vos autem fratres, inquit, exhortamur in Domino, ut propositum vestrum custodiatis, et usque in finem perseveretis, ac, si quam operam vestram mater Ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis, nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis Deo, nec vestrum otium necessitatibus Ecclesiae praeponatis, cui parturienti, si nulli boni ministrare vellent, quomodo nasceremini non inveniretis. » Ex hoc loco probat Calvinus, consuevisse olim, ex monasteriis Episcopos et Clericos aliquando peti, ex quo vult esse consequens, eos, qui Monachi fiebant, ideo fieri solitos, ut se ad Episcopatum, et similia Ecclesiastica munera praepararent: Sed hoc non esse consequens, nemo non videt, et verba illa Augustini contrarium indicant. Nam in primis si Monachi illi insulae Caprariae se praparabant ad Ecclesiastica munera, quid opus fuit eos hortari, ne recusarent ea munera, si quando ad ea vocarentur? Deinde, fui Augustinus eos hortatur, ut propositum suum custodiant, et usque in finem perseverent, si non erant ibi perpetuo mansuri, sed solum ad tempus, donec videlicet se praeparassent Ecclesiastico ministerio?

Tertio, dicit ibidem §. 10. Augustinum cum legitimum monachatum nobis deformat, omnem rigidam exactionem voluisse abesse earum rerum, quae nobis verbo Domini liberae relinquuntur. Hoc mendacium esse, patet ex locis supra allegatis ex Augustino in Psal. LXXV et XCIX et aliis infra citandis.

Quarto, dicit ibidem, Augustinum requirere in Monachis, ut omnia sua instituta referant ad eam pietatem, quam Deus omnibus commendavit, id est, ad charitatem Dei et proximi; nostros autem Monachos nescio quam, novam pietatem sibi finxisse, cujus meditatione sint omnibus perfectiores. Hoc quoque mendacium est, et solum vere dicit Calvinus, nescio quam novam pietatem etc. Vere enim nescit, quam novam pietatem Monachi finxerint; nihil enim finxerunt novi, cum omnibus suis votis nihil aliud cupiant, quam perfici in charitate. Quod vero monastica vita sit perfectior vita stecularium, quod tantopere exhorret Calvinus, Augustinus apertissime docet in epist. 89. q. 4. ad Hilarium, ubi sic ait: « Magister bonus mandata legis ab ista excellentiore perfectione distinxit; ibi enim dixit: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata; hic autem: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes etc. »

Quinto, dicit ibidem §. 14. vitam monasticam nusquam esse vel una syllaba a Domi¬

no approbatam. Hoc mendacium refellit Augustinus loco jam citato, et Chrysostomus hom. 17. ad populum: « Tanti est, inquit, Philosophia a Christo introducta. »

Sexto, dicit §. 12. nulli unquam veterum venisse in mentem, dicere Christum aliquid consuluisse, sed omnes una voce clamare, nullam penitus voculam a Christo emissam, cui non sit necessario obtemperandum. Hoc impudentissimum est mendacium; ipse enim nullum adduxit testem ad suam sententiam confirmandam. Nos autem in sequenti quaestione adducemus omnes veteres, qui revera una voce clamant, multa esse consilia Evangelica. Nunc sufficiat locus Augustini citatus.

Septimo, dicit ibidem, Monachos, ut videantur aliis perfectiores, promittere se consilia Evangelica servaturos, de non jurando, de inimicis diligendis, de non appeteuda vindicta. At neque ista ulli Monachi vovent, et nos ea non consilia, sed praecepta esse dicimus.

Octavo, dicit §. 14. Patres toto pectore ab^ horruisse ab illa blasphemia et sacrilego dogmate, quo professio monastica secundum Baptisma nominatur. At nos ostendimus, Athanasium, Hieronymum, Bernardum,Thomam, non abhorruisse ab illa sententia. Ipse vero pro se nullum adduxit.

Nono, dicit ibidem, tempore Augustini veros Monachos totos se ad charitatem proximi accommodavisse, nostros autem a tota Ecclesia discessionem fecisse. Id vero probat dupliciter, Primo, quia veteres Monachi ad eamdem Ecclesiam cum caeteris Christianis conveniebant, et cum iisdem Sacramenta participabant; nostri autem proprias habent Ecclesias, propria altaria etc. Secundo, quia I. Corinth. I Apostolus vocat schismaticos eos, qui dicebant: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego Cephee; At Monachi dicunt: Ego sum Augustini, ego Benedicti, ego Francisci.

Hic est mendacium duplex: Nam in primis falsum est, veteres Monachos non habuisse proprias Ecclesias, Altaria, Sacramenta: Nam olim tam Eremitae, quam Coenobitae fere omnes extra urbes procul a reliquis hominibus habitabant, et quia non poterant ad Ecclesias Episcoporum vel Parochorum convenire, habebant singula monasteria suum Abbatem, Presbyterum, a quo

Chapter 7 of 32