Caput XI. Idem asseritur testimoniis Patrum
Tertio probatur ex clarissimis Patrum testimoniis, tum Graecorum, tum Latinorum; et quia testibus abundamus, omittam eos, quorum testimonia haeretici non recipiunt, ut Dionysium, et Ignatium, et similes.
Origenes in cap. XV ad Rom.: a Ea, inquit, quae supra debitum facimus, non facimus ex praeceptis. Verbi causa: Aiirginitas non ex debito solvitur, neque enim per praeceptum expetitur, sed supra debitum offertur. »
Eusebius lib. I demonst. Evang. cap. 8.: « Quocirca, inquit, in Ecclesia Dei duo modi vivendi instituti sunt. Alter quidem naturam nostram, et communem hominum vitae rationem excedens, non nuptias, non sobolem, non substantiam, non opum facultatem requirens, et soli divino cultui, ex immenso rerum coelestium amore addictus, et talis quidem existit in Christianismo perfectae vita3 modus. Alter vero remissior atque humanior, hic et modesto conjugio, et sobolis procreatione implicatur, et rei familiaris curam assumit, et juste militantibus, quae sint agenda describit, agros quoque et mercaturam adjuncta religione non negligit, et his quidem secundus pietatis attributus est gradus. » Et quod uterque vitae modus a Christo sit institutus, initio capitis aperte docuit.
Athanasius in lib. de Humanitate Verbi, ultra medium: « Quis, inquit, hominum, vel post mortem, vel in vita auctor servandae virginitatis fuit? at non contra arbitratus est, eam virtutem praestari non posse? Attamen Salvator noster, et omnium Rex Christus, tantum valuit in hujusmodi praeceptis, ut pueri nondum maturi legum disciplinae., virginitatem, quae supra leges est, profiteantur. » Nota, vocari hic prmeepta, non leges obligantes, sed institutiones, et doctrinam, alioqui pugnaret ipse secum, cum et prae-
ceptum vocat, et supra legem esse dicit.
Basilius in lib. de Virginitate, ultra medium: « Voluit enim Dominus, inquit, non praeceptum esse ipsum virginitatis recte factum, sed insigne animae, virtutis studiosae ex propria ac libera potestate, id quod supra mandatum, et supra naturam est, a seipsa perpetrantis. »
Epiphanius, haeres. 48.: « Gaudet quidem, nimirum Ecclesia, his qui approbatum Dei cultum praestare possunt, virginitatem exercere diligunt, verum unas nuptias honorat etc. »
Joannes Chrysostomus homil. 8. de poenitentia: « Nequaquam, inquit, Dominum incuses, haud mandat impossibilia, multi et ipsa superant mandata. » Et infra, posteaquam exempla posuit de continentia et paupertate, ait in persona Dei: «Non cogo, non gravo, sed proficientem quidem coronabo; non proficientem non punio. »
Gregorius Nazianzenus orat. 1. in Julianum, ultra medium: « Quomodo, inquit, illud non animadvertis omnium sapientissime et ingeniosissime, atque ad virtutum arcem et verticem Christianos coarctans, qui in legibus nostris alia parendi necessitate imponunt, nec sine periculo praetermitti possunt, alia non necessitate constringunt, sed in electione, et voluntate posita sunt, ac proinde hanc rationem habent, ut qui ea custodierint, honore, et praemiis exornentur, qui autem minus ea expleverint, nihil periculi pertimescant. »
Jam ex Latinis. Cyprianus lib. de Habitu virginum, prope finem: « Neque hoc jubet Dominus, » inquit, « sed hortatur, neque jugum necessitatis imponit, quando manet voluntatis arbitrium liberum: sed cum habitationes multas apud Patrem suum esse dicat, melioris habitaculi hospitia demonstrat. Habitacula isto meliora vos petitis, carnis desideria castrantes, majoris gratiae praemium in coelestibus obtinetis. »
Ambrosius lib. de Viduis, ultra medium: « Qui praeceptum, inquit, impleverint, dicere possunt, servi inutiles sumus, quod debuimus facere, facimus; Hoc virgo non dicit, non dicit ille, qui bona sua vendidit. » Et infra, « Ideo ergo praeceptum non datur, consilium datur; praeceptum enim castitatis est, consilium integritatis. »
Hieronymus lib. I. contra Jovinianum: « Proponit Agonothetes praemium, invitat ad cursum, tenet in manu virginitatis bra-
vium, ostendit purissimum fontem, et clamitat: Si quis sitit, veniat, et bibat; non dicit, velitis nolitis, bibendum vobis est, atque currendum; sed qui voluerit, qui potuerit currere atque potare, ille vincet, satiabitur, et ideo plus amat virgines Christus, quia sponte tribuunt, quod sibi non fuerat imperatum, maj orisque gratiae est offerre quod non debeas,,quam reddere quod exigaris. »
Gregorius lib. XV Moralium cap.5:« Electi, inquit, nonnunquam plus student agere, quam eis dignatus est Dominus jubere; carnis enim virginitas nequaquam jussa est, sed tantum laudata; Nam si illa juberetur, nimirum conjugium jam culpa crederetur; et tamen multi virtute virginitatis pollent, ut videlicet plus impendant obsequio, quam acceperunt praecepto. » Haec ille. Vide etiam tertia parte pastoralis, cap. 28 et 29.
Augustinus lib. de Sancta Virginitate cap. 30. loquens de praeceptis et consiliis: « In illis, » inquit, « Dominus debitum imperat vobis, in his autem, si quid amplius supererogaveritis, in redeundo reddet vobis. » Et serm. 18. de verbis Apostoli: « Ambierunt, » inquit, « virgines illam majorem pulchritudinem cordis sui, tanquam dicerent: quid jubes? ne adulterae simus? Hoc praecipis? amando te plus facimus, quam praecipis. » Et in Enchirid. capit. 121: « Quaecumque, » inquit, « mandat Deus, ex quibus unum est, Non moechaberis; et quaecumque non jubentur, sed speciali consilio monentur, ex quibus unum est, Bonum est homini mulierem non tangere, tunc recte fiunt, cum referuntur ad diligendum Deum, et proximum, et in hoc saeculo, et in futuro. » Ex his apparet, quanto mendacio Calvinus dicat, lib. IV Instit. cap. 13. §. 12. nulli veterum venisse in mentem; quod Christus aliquid consuluerit.
Idem confirmatur naturali ratione.
Ultimo probatur ratione desumpta, tum ex corporibus naturalibus, tum ex politicis. Bebuspublicis./ Videmus enim in qualibet re naturali, duplicem esse perfectionem: unam necessariam ad esse, alteram ad bene esse: unam, sine qua »ei natura non est perfecta, alteram, sine qua non est ornata; homo si habeat animam et corpus, perfectus est, quod ad naturam attinet, etiamsi alioqui deformis, et imperitus, atque improbus sit. At cum est elegans, politus, formosus, doctus, probus, aliam quamdam habet perfectionem; ergo eodem modo homo Christianus duplicem habere debet perfectionem: unam necessariam ad esse, id est, per quam sit vere filius Dei, et hseres regni, quae consistit in praeceptorum observatione; alioqui enim non esset Christus bonus legislator, si legem tulisset, quae non perficeret hominem Christianum: alteram necessariam ad bene esse, quae consistit in consiliis.
Yidemus item in omnibus bene institutis Rebuspublicis praeter praemia, et pcenas constitutas servantibus, aut transgredientibus leges, esse etiam praemia quaedam decreta heroicis operibus. Hinc apud Romanos praeter stipendia debita militibus, non violantibus militiae disciplinam, fuisse etiam coronas civicas, ovationes, supplicationes, ac triumphos decretos factis heroicis, ut omnes noverunt. Ita ergo non abhorret a ratione, imo potius conforme est rationi, ut praeter vitam aeternam promissam observatoribus legis divinae, sintetiam certa praemia, et singulares honores pro iis, qui non solum Dei legem servant, sed etiam virtutes heroicas ostendunt.
Solvuntur objectiones.
In contrarium sunt argumenta tria Pelagianorum, et 14 Calvinistarum, quae diligenter collegit ex Calvino et aliis Petrus Martyr in comment. I. ad Corinth. IX.
Primum est,Maft. XIX. Dominus ait: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam ' divitem intrare in regnum coelorum; illud est impossibile, igitur et hoc. Respondeo cum Augustino epist. 89. quaest. 4. in eodem loco esse solutionem; nam Dominus ait:
Quod impossibile est apud homines, possibile est apud Deum.
Sed instant, ideo possibile apud Deum dici, quia Deus per Evangelium suum docuit vdndere omnia, et dare pauperibus; quod qui fecerit, poterit intrare in regnum coelorum. Respondeo, si ita esset, tunc esset etiam possibile apud homines. Nam etiam Ethnici Philosophi potuerunt abjicere omnes facultates, ut deCrate Thebano, et de Antisthene refert B. Hieronymus in epist. 26. ad Pammachium de obitu Paulinae uxoris. Sicut etiam apud homines possibile est camelum intrare per foramen acus, si desinat esse camelus, et redigatur ad subtilitatem setae. Christus autem dicit: Id quod impossibile est hominibus, possibile esse Deo, id est, introducere camelum, existentem camelum, per foramen acus, et divitem, in regnum coelorum; potest ergo dives salvari, si gratia Dei adjutus bene utatur divitiis.
Secundum argumentum Lucae XIV: Nisi quis renuntiaverit omnibus, quce possidet, non potest meus esse discipulus. Respondeo cum Augustino, epist. 5. et epistol. 89. quaest. 4. loqui Dominum de praeparatione animi; nam paulo ante inter ea, quibus renuntiare oportet, numeravit Dominus uxorem, et propriam animam.
Tertio, Matt. V, Estote perfecti { 3), dicitur omnibus Christianis; at qui vult perfectus esse, debet omnia vendere, et dare pauperibus, Matth. XIX, ergo etc. Respondeo in primo loco agi de perfectione necessaria, in secundo de perfectione utili, sunt enim varii gradus charitatis, ut alias expositum est.
Argumentum Primum Petri Martyris tale est. Deus jubet se diligi ex toto corde, ex tota anima, et ex omnibus viribus; unde nihil superest non debitum quod erogemus; quidquid enim agimus, corde, anima, mente, ac viribus agimus, quare omnia. nostra Deo sunt obstricta. Augustinus lib. I. doctr. Christ. cap. 22: « Cum autem, » inquit, « ait toto corde, tota mente, tota anima, nullam vitae nostrse partem reliquit, quae vacare debeat. »
Ad haec, praeceptum dilectionis, ut etiam praeceptum non concupiscendi, in hac vita impleri non posse, Augustinus affirmat lib. de spiritu et littera cap. ult: « Ad illam, » inquit, « vitam jam immortalem pertinet, Di-
liges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo: ad hanc autem, non regnet peccatum in vestro mortali corpore: ad illam, non concupisces, ad istam, post concupiscentias tuas non eas. » Et in lib. de perfectione justitiee ante medium: « In qua plenitudine charitatis, nimirum in patria, praeceptum illud implebitur, Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo; nam cum est adhuc aliquid carnalis concupiscentiae, quod vel continendo fraenetur, non omni modo ex tota anima diligitur Deus. »
Adde etiamS. Bernardum, et B. Thomam. Nam Bernardus serm. 50. in Cantic: « Si placet, » inquit, « tibi magis de affectuali datum fuisse mandatum, non inde contendo, dummodo acquiescas et tu mihi, quod minime in vita ista ab aliquo hominum possit, vel potuerit adimpleri. » S. Thomas in 2. 2. quaest. LXIV. art. 6. dicit, in hac vita praeceptum dilectionis imperfecte impleri: et CLXXXIV. art. 3. dicit, hoc praecepto ita imperari dilectionem sine mensura, ut nullus gradus charitatis remaneat, qui sit in consilio. Quare si in hac vita praeceptujn primum numquam perfecte implere possumus, certe multo minus possumus amplius facere, quam sit nobis praeceptum.
Respondeo; Yis argumenti principalis potissimum in duobus prosita est. Primo, in illa enumeratione potentiarum cordis, animae, mentis, virium omnium. Secundo, in illa particula: Ex toto. Hinc enim videtur colligi debere, nihil omnino posse hominem propter Deum facere, sive corde, sive corpore, quod non teneatur facere. Ostendam igitur neutra ex parte argumentum concludere.
Quod attinet ad illam enumerationem, quidam ex Patribus existimarunt, illa omnia esse diversa, et ideo conati sunt distinctionem eorum ostendere, ut videlicet anima significet partem animae vegetativae, cor sentientem, mens intelligentem, vel aliquid ejusmodi. Vide Gregorium Nyssenum in libro de creatione hominis cap. 8. Theophylactum et Anselmum in commentariis cap. XXII Matthaei. Augustinum lib. I. doctrinae Christianae cap. 22. Bernardum ser. 20. in Cantica, et S. Thomam in 2. 2. quaest. XLIV. art. 5.
Sed simplicior et Scripturae conformior est eorum sententia, qui docent ista omnia
idem significare, et more Scripturae multa, et varia nomina poni ad rem eamdem explicandam, majoris expressionis gratia. Itaque idem esse, diligere corde, et diligere anima, et diligere mente, nimirum diligere vere, sincere, non ficte, non simulate. Nam in primis Hilarius, Hieronymus, et Chrysostomus, in commentario ad cap. XXII Matthaei, et Ambrosius ad cap. X Lucae, ubi hoc praeceptum explicant, nihil omnino de distinctione harum vocum tradunt.
Deinde Matthaeus cap. XXII. Marcus cap. XII. et Lucas cap. X. referunt praecepttfm dilectionis ex libro Deuteronomii cap. VI. et tamen nullus horum auctorum convenit in numero, ^ordine harum vocum cum altero, quod est evidens argumentum, nihil esse mysterii in illa enumeratione. Moses dixerat: Diliges ex toto corde, ex tota anima, et ex tota fortitudine tua. Matthaeus posuit: Ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente. Marcus: Ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, ex tota virtute. Lucas: Ex toto corde \ ex tota anima, ex omnibus viribus, et ex tota mente.
Praeterea III Regum XIV. de Davide dicitur, quod secutus sit Dominum in- toto corde suo; de Josia autem IV Regum XXIII. dicitur, quod secutus sit Dominum in toto corde, tota anima, et tota virtute, nec tamen ullus auderet Josiam Davidi anteponere; Item Moses requirit Deut. IV. ut homo quaerat Deum in toto corde, et in tota anima, si eum invenire desiderat: At Samuel I Regum VII. solum requirit, ut Deus quaeratur in toto corde. Apparet igitur illis omnibus verbis id unum imperari, ut Deum sincere diligamus.
Porro illa verba: Ex omnibus viribus, non significant ex omnibus potentiis animae, sed omni virtute, et quod vulgo dicimus, pro viribus; nam in Graecis codicibus nihil est aliud nisi o\r,q tV^uos, quod tamen interpres nunc vertit ex omni virtute, nunc ex omni fortitudine, nunc ex omnibus viribus. Quare inepte Lutherus in assert. art. 31. contendit, hoc praeceptum impleri non posse, quia una quaedam ex viribus animae, nimirum appetitus sensitivus, non diligit Deum, cum tamen diligere jubeamur Deum ex omnibus viribus. Sed etiam si juxta priorem expositionem enumerarentur variae potentiae anima;, ac juberemur illas omnes exercere ad gloriam Dei, adhuc nihil adversarii obtinerent. Quoniam enim praeceptum hoc affirmativum est, ideo dicendum esset solum praecipi, ut exerceremus eas potentias propter Deum, quando id necessitas gloriae ejus procurandae requireret, alio autem tempore si id fieret, opus esset concilii, et supererogationis,
Jam vero quantum ad illam particulam: Ex toto, sunt etiam duae Patrum expositiones; Una est sanctorum, Augustini, Bernardi, et Thomae, locis notatis, qui docent illud: Ex toto, significare, imperari nobis hoc mandato omnes gradus charitatis, quos vel in hoc mundo, vel in alio habere possumus, ita ut semper Deum amemus, e|pion sit in nobis ullus motus cupiditatis, neque voluntarius, neque involuntarius, cum Dei amore pugnans; ex quo recte deducunt hoc mandatum in hac vita perfecte impleri non posse. Quae sententia non pugnat cum sententia nostra, de conciliis Evangelicis, tametsi non videtur admodum conformis sacris litteris. Quod autem non pugnet cum sententia nostra, exeo patet, quod iidem Patres affirmant, hoc praeceptum, licet non possit perfecte impleri iri hac vita, non tamen facere praevaricatores, si non impleatur.
Ut autem id intelligatur, observandum est duobusmodis posse aliquid praecipi: Uno modo, ut solum indicetur id quod faciendum est: Alio modo, ut indicetur praecepto id quod faciendum est,etfinis, cuj us gratia id faciendum est. Si dicat Imperator militibus, pugnare adversus illam urbem, solum indicat id quod faciendum est: si vero dicat, capite illam urbem, indicat quod faciendum est, et finem etiam illius qperis; idem enim est, ac si diceret, pugnare ad hunc finem, ut urbem capiatis. Interest autem multum inter hos duos modos praecipiendi; nam cum praecipitur priore modo, praevaricator est, qui non facit id totum quod praecipitur: cum vero praecipitur posteriore modo, non est praevaricator, qui non facit id totum, quod praecipitur, sed is tamen praevaricator est, qui non facit id, quod indicatur per modum medii ad finem. Praeceptum enim proprie non obligat, quatenus indicat finem, sed solum quatenus praecipit medium. Itaque si dicat Imperator, pugnare, peccant milites, si non pugnent; si vero dixerit, capite urbem, non peccant si urbem non capiant, modo pugnent, ac pugnando dent operam ut illam capiant.
Patres igitur supra citati, Augustinus, Bernardus, Thomas, existimant hoc praecepto: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, simul imperari medium, et indicari finem; et ideo docent, non posse impleri perfecte hoc praeceptum in hac vita, et tamen non esse praevaricatorem, qui non perfecte illud implet. Augustinus de spiritu et littera, cap. ultim. posteaquam dixerat, non posse impleri hoc mandatum in hac vita, addidit: « Sed ideo nobis hoc etiam nunc praeceptum est, ut admoneremur, quid fide exposcere, quo spem praemittere debeamus. » Et infra: « Neque enim si esse nondum potest tanta dilectio Dei, quanta illi cognitioni plenae perfectaeque debetur, jam culpae deputandum est etc. » Et lib. de perfectione justitiae: « Cur, inquit, non praeciperetur homini ista perfectio, quamvis eam in hac vita nemo habeat? Non enim recte curritur, si quo currendum est nesciatur; quomodo autem scire.tur, si nullis praeceptis ostenderetur?» Et ad finem ejusdem libri docet idem Augustinus, motus involuntarios concupiscentiae, licet hoc praecepto prohibiti sint, tamen adeo non esse peccata, ut non sit opus dicere pro eis: Dimitte nobis debita nostra.
S. Bernardus serm. 50. in Cantica: « Nec latuit, inquit, praeceptorem, praecepti pondus hominum excedere vires, sed judicavit utile ex hoc ipso suae illos insufficientiae admoneri, et ut scirent sane, ad quem justitiae finem niti pro viribus oporteret; Ergo mandando impossibilia non praevaricatores homines fecit, sed humiles.» Sic etiam B. Thomas solum docet, hoc praeceptum imperfecte seryari, quatenus indicat finem, et in eodem sensu dicit, nullum gradum dilectionis esse in consilio, sed omnes in praecepto, quatenus videlicet hoc proeceptum continet et medium, et finem. Nihil enim addi potest ad eam dilectionem, quae ut finis proponitur; finis enim sine mensura appetitur. Quare in eodem loco S. Thomas affirmat, nullum esse peccatum, non implere hoc praeceptum in tota sua latitudine, sed satis esse si aliquo modo observetur.
Quocirca remanet jamsuus locus consiliis etiam circa hoc. praeceptum. Nam etiamsi nihil possim addere huic praecepto, quatenus indicat finem, tamen possum addere quatenus indicat medium: et si non pecco, ex sententia sancti Thomae, si non amem Deum, nisi uno gradu amoris, certe non teneor in rigore amplius amare; implicat enim contradictionem, quod non peccem, non faciendo quod facere teneor; ergo si addam alterum gradum amoris, amo plusquam teneor, atque eo modo facio actum supererogationis, et consilii.
Demonstravimus igitur, sententiam istam Patrum, non esse contrariam sententiae nostrae de consiliis Evangelicis. Quod autem haec sententia non sit conformis divinis litteris, mox ostendemus. Est igitur alia sententia, illud: Ex toto corde, non significare omnes actus cordis, vel omnem intentionem possibilem, ita ut imperetur, ut nihil corde agamus, nisi Deum diligere, idque summa vehementia amoris, sed solum ut amemus Deum praecipuo amore, nihilque illi inamore anteponamus, vel aequemus, ac proinde solum in hoc* praecepto contineatur id, quod faciendum est, non etiam finis oh quem faciendum est. Ex quo sequuntur sex quasi corollaria.
Primum est, huic praecepto adversari omnia peccata mortalia, quia in omni peccato mortali anteponitur creatura creatori. Secundum, huic praecepto non adversari amorem honestum affinium, et amicorum, licet non referatur actu in Deum, quia non tenemur Deum solum amare, sed eum praecipue. Tertium, non adversari peccata venialia eidem praecepto, quia peccata venialia non mutant ultimum finem. Quartum, non adversari eidem praecepto motus involuntarios concupiscentiae, etiamsi rerum alioqui gravissimarum, ut infidelitatis, blasphemiae, adulterii etc. nam cum charitas Dei sit in voluntate, non adversantur ei, nisi motus voluntarii. Quintum, hoc praeceptum perfecte in hac vita servari posse, quia non exigit, nisi ut amemus Deum plusquam creaturas. Sextum, posse Deum ex toto corde magis et minus diligi; quia enim propter Deum abstinet se a licitis, magis diligit, quam qui solum se abstinet ab illicitis, et tamen uterque diligit toto corde.
Quod autem haec explicatio sit verior, et Scripturis conformior, quam superior, multis modis probari potest. Primo, quia in Scripturis passim ita accipitur illa vox: Totum, vel omnis, ut Matth. U1: Turbatus est Herodes, et omnis Hierosolyma cum illo. Et Actor. XXI. Tota confunditur Hierusalem.
In his enim locis significatur, magnam partem eorum, qui erant in Hierusalem turbatos fuisse, non autem omnes omnino, et tamen simpliciter Scriptura dicit: Omnis Hierosolyma turbata est. Et: Tota confunditur Hierusalem. Sic etiam Gen. XXXI. dicit Jacob: Scitis, quod totis viribus servierim patri vestro; et tamen multa alia eodem tempore Jacob fecerat. II. Reg. XV: Toto corde universus Israel sequitur Absalon, aliaque id genus frequentissime inveniuntur. Scriptura enim utitur ssepe communibus phrasibus. Vulgo autem absolute dicimus: Totus sum in hac re, vel totis viribus hoc agam, cum tamen nihil aliud significare velimus, nisi praecipua cura, ac studio nos incumbere.
Secundo, Scriptura docet hoc praeceptum esse facile, ac preesupponit servari posse, quod tamen non esset verum, si in hac vita impleri non posset. Deuteron. X: Et nunc Israel quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et diligas eum, ac servias ei in toto corde tuo, et in tota anima tua. Et cap. XIII. Tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat, utrum diligatis eum in toto corde vestro, et in tota anima vestra, an non. Lucae X. quaerenti jurisperito: Quid faciendo vitam ceternam possidebo? Dominus respondit: In lege quid scriptum est? quomodo legis? ait ille: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc. Et Dominus: Hoc fac, et vives. Certe haec omnia praesupponunt mandatum hoc in hac vita impleri posse, alioqui in promptu fuisset responsio.
Tertio, promisit Deus se facturum, ut tempore novi Testamenti diligatur in toto corde, tota anima etc. Igitur aut Deus, quod esse non potest, mentitus est, aut hoc mandatum in hac vita simpliciter adimpletur. Deuteronom. XXX: Circumcidet Dominus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas eum in toto corde, et in tota anima, ut possis vivere. Hieremiae XXIV: Dabo eis cor, ut sciant me, et erunt mihi in populum, et ego ero illis in Deum, quia revertentur ad me in toto corde suo.
Quarto, multi hoc mandatum impleverunt; igitur in hac vita impleri potest. Deuteron. XXX: Gaudebit Dominus in te, sicut gravisus est in Patribus tuis, si tamen revertaris ad eum in toto corde tuo, et in tota anima tua. III Reg. XIV: Non fuisti sicut servus meus David, (fui custodivit mandata mea, et
secutus est me in toto corde suo. Ecclesiast. XLYII: De omni corde suo laudavit Dominum, et dilexit eum, qui fecit illum. IV Regum. XXIII: Similis illi non fuit ante eum Rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua, juxta omnem legem Moysi. Psalm. CXVIII: In toto corde meo exquisivi te.
Accedat postremo consensus Patrum, qui nihil impossibile nobis a Deo mandatum esse docent. Yide Origenem homil. 9. in Josue; Basilium in illud: Attende tibi', Hilarium in illud Psal. CXVIII: Latum mandatum tuum nimis; Hieronymum lib. III. contra Pelagianos, et Augustinum lib. de natura et gratia, c. 69. qui auctor non solum in genere dicit, Deum nihil impossibile praecepisse, sed etiam in specie de mandato dilectionis: « Quomodo, inquit, est grave, cum sit dilectionis mandatum?» Et in Psal. LVI. de hoc ipso mandato: « Neque enim, inquit, imperaret hoc Deus, ut faceremus, si impossibile judicaret, ut ab homine fieret. » Ubi videtur Augustinus aut mutasse, aut certe explicavisse priorem sententiam. Bernardus etiam sermon. 50. in Cantica, etsi exposuit hoc mandatum uno modo de dilectione, quae hic perfecte haberi non potest, tamen magis propendet in sententiam hanc posteriorem, quam etiam sequitur Bonavent. in III. dist. 27. art. 2. quaest ult. et plerique Doctores in eadem distinet.
Argumentum secundum, Dominus ait Matth. VII. de lege sua: Quam angusta porta est, et a, reta via, quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. Quomodo ergo non errant, qui eam tam latam et facilem praedicant, ut etiam dicant, posse hominem plus facere, quam lex exigat?
Respondeo: idem Dominus ait de lege suaMatth. XI: Jugum meum suave est, et onus meum leve. Et David de lege Domini sub eadem metaphora Ps. CXVIII: Latum mandatum tuum nimis. Et Apostolus I. Joan. V: Et mandata ejus gravia non sunt. Quare lex Domini difficilis est, et facilis: difficilis ex natura sua. quia difficile est attingere medium, in quo virtus consistit, facile vero est aberrare a scopo; difficilior etiam redditur ex naturae corruptione; difficile enim est avaro facere eleemosynam, luxurioso
continere etc. At facilis est habenti gratiam et charitatem; gratia enim et naturam sanat, et dirigit, atque inclinat g.d medium attingendum; ut etiam difficile est homini pingui, et onusto ingredi portam etiam utcumque latam, at homini tenui, et nudo non est difficile ingredi portam, etiam utcumque angustam. Unde S. Leo serm. 5. de Epiphania: « Nihil, inquit, arduum est humilibus, nihil asperum mitibus. » Et B. Augustin. lib. de natura et gratia, cap. 69: « Omnia, inquit, sunt facilia charitati. » Et David Psal. CXVIII: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum; certe autem qui currit, cum solum ambulare teneatur, plus facit, quam ei imperatum sit.
Argumentum tertium. In opere nostro semper aliquid deest: ergo numquam implemus legem: ergo multo minus possumus facere opera supererogationis. Probatur antecedens, quia Paulus ad Rom. VII. dicit, se mente servire legi Dei, carne autem legi peccati; et Job verebatur omnia opera sua, Job IX. et Isaias cap. LXIV. vocat pannum menstruatee omnes justitias nostras; et David clamat Psal. CXLII: ne intres in judicium cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.
Respondeo: negandum esse antecedens; nam si nullo modo legem servare possemus, mentiretur Joannes, cum ait: Et mandata ejus gravia non sunt. I. Joan. V. et Dominus, cum ait Matth. XIX: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, juvenem illum non docuisset, sed delusisset, ac si dixisset: si vis in coelum ascendere, fac tibi remigium alarum, et vota per aerem. Imo sequeretur hominem numquam peccare; non enim peccat qui non facit quod non potest, et Deus esset omni Tyranno iniquior, et crudelior, quippe qui tributum peteret quod nemo posset solvere, et hoc ab amicis suis peteret. Adde quod Basilius oratione in illud: Attende tibi, dicit impium esse asserere, aliquid impossibile Deum praecepisse, quod idem docent omnes Patres.
Ad primum ergo locum dico, Paulum loqui de motibus concupiscentiae involuntariis, qui non peccata, sed poenae sunt.
Ad secundum dico, contrarium inde elici,
ideo enim Job verebatur omnia sua opera, quia metuebat ne aliquid in eis imperfectionis misceret; illi autem proprie metuunt, qui vident posse vitari malum quod metuunt; semper enim conjuncta sunt spes, et metus; qui enim certo sciunt non posse vitari, desperant et dolent potius quam metuunt. Unde B. Gregorius in hunc locum scribens, ait: « Ipsa bona nostra, quia insidiantis culpse evadere gladium nequeunt, nisi sollicito quotidie timore muniantur, per sanctum virum nunc recte dicitur; Verebar omnia opera mea. »
Ad tertium dico cum Hieronymo ibidem, Prophetam loqui in persona gravissimorum peccatorum, qui si qua opera bona faciebant, saltem moraliter, ea inquinabant admixtione multorum criminum; Nos autem non de peccatoribus, sed de justis loquimur, cum dicimus homines posse legem servare, et etiam amplius facere. Nec tamen admittimus omnia opera peccatoris necessario esse peccata; nam Isaias non comparat opera peccatorum sordibus, sed panno sordidato, in quo sunt partes nitidae, et portes maculatae.
Ad ultimum dico, cum Augustino lib. de perfectione justor. Hieronym. in epist. ad Ctesiphontem, et Gregorio in hunc Psalmum, non posse hominem justificari coram Deo, quia nemo est, qui non habeat peccata venialia, quae tamen non impediunt quin homo sit justus, et multa opera bona faciat, etiam supererogationis; non enim dicit David, non justificabitur omne opus, sed omnis vivens; vel dicendum cum Arnobio, Hilario, Hieronymo, et Euthymio in hunc locum, non posse ullum justificari si comparetur cum Deo; tam sublimis enim est Dei justitia, ut ejus comparatione omnis hominum et Angelorum justitia, injustitia videatur, sicut candela accensa coram sole, non lucere, sed umbram facere videtur.
Argumentum quartum. Verba Christi Lucee XVII. inquit Martyr: Cum feceritis hcec omnia, dicite, servi inutiles sumus, quae debuimus facere, fecimus istud commentum prorsus excludunt, et confirmatur: nam servus quidquid est, Damini est, et quidquid facit, Domino facere tenetur.
Respondeo: Petrum non egisse hoc loco fidelem martyrem, nam omisit ea verba, in quibus latebat solutio. Non enim Dominus
ait, cum feceritis omnia, dicite, servi inutiles sumus etc. Sed, cum feceritis hcec omnia, quce praecepta sunt vobis, dicite, servi inutiles sumus, quce debuimus facere, fecimus. Unde Ambrosius lib. de Viduis: «Hoc, inquit, virgo non dicit, hoc non dicit ille, qui bona sua vendidit, sed quasi reposita exspectat praemia, sicut sanctus Apostolus ait: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te; quid ergo erit nobis? Non enim quasi inutilis servus, quod debuit facere, fecisse se dicit, sed quasi utilis Domino, qui commissa sibi talenta quaesitis multiplicavit usuris, mercedem fidei, atque virtutis, bene sibi conscius meritorumque securus, exspectat.» Adde quod Dominus non ait, servi inutiles estis, sed dicite, servi inutiles sumus; vult enim nos humiles esse et non jactare nostra merita, sed ipse tamen postea dicit: Euge serve bone et fidelis; inutilem autem servum vocabit eum dumtaxat, qui praeceptis non obedierit, ut patet Matth. XXIV. in parabola de talentis: Inutilem, inquit, servum projicite in tenebras exteriores.
Ad confirmationem, fateor, servum, quidquid est, Domini esse, et quidquid agit, in lucrum Domini cedere. At non inde sequitur ex debito eum facere quidquid facit: quid enim si velit sibi de somno concesso aliquid subtrahere, ut pro Domino suo aliquid agat, nonne plus faciet quam tenetur?
Argumentum quintum. Jubemur quotidie dicere Deo: Dimitte nobis debita nostra: e rgo numquam facimus quantum debemus: ergo multo minus facimus plusquam debemus. Respondeo, quotidie nos Deo dicere; Dimitte 7iobis debita nostra, propter peccata venialia, quibus in hac vita aut numquam, aut raro caremus, quibus tamen non obstantibus, et justi esse, et supererogationis opera facere possumus.?
Argumentum sextum. Apostoli Matth. XIX. non solum non cogitaverunt de operibus supererogationis, sed etiam de ipsa salute dubitarunt, dicentes: Quis poterit salvus esse? Quibus Dominus non ait, non solum «alvi esse, sed etiam supererogare potestis, sed ait: Quod impossibile est hominibus, possibile est apud Deum. Respondeo, apud homines impossibile esse et salvari, et opera supererogationis facere; apud Deum utrumque esse possibile.
Argumentum septimum, Hieremias dicit: Maledictus qui facit opus Dei negligente r, cap. XLVIII. Nemo autem est, cui non subrepat aliqua negligentia: ergo nemo satisfacit debito suo erga Deum. Respondeo, loquitur de negligentia gravi, quae amicitiam Dei tollat, unde in Hebraeo niDl fraudem potius, quam negligenliam significat; sicut Hieronymus etiam vertit.
Argumentum octavum. Christus ait: Hoc est prceceptum meum, ut diligatis invicem, sicut ego dilexi vos, Joann. XIII. At Christus sic nos dilexit, ut pro nobis sit mortuus; ergo et nos debemus pro fratribus animas ponere, ut concludit Joannes, I. Joan. III. at haec est summa charitas, cui nihil addi potest: Majorem enim charitatem nemo habet, quam ut animam quis ponat pro amicis suis, Joan. XIII. Ergo nullus remanet locus consiliis, et operibus supererogationis. Respondeo, non tenemur animas ponere pro fratribus, nisi auando id necessarium est ad eorum salutem aeternam; si ergo id faciamus, cum non est necessarium, sed utile tantum, opus consilii et supererogationis faciemus: et similiter si proximo benefaciam, quando non est in extrema vel gravi necessitate, opus facio supererogationis.
Argumentum nonum. Jubet Deus Deuteron. IV. nihil addi praeceptis suis; male ergo adduntur consilia. Respondeo: jubet Deus nihil addi praecepto, quod ipsum corrumpat, non autem aliquid, quod ipsum perficiat; consilia autem perficiunt, non corrumpunt praecepta, ut patet. Vide plura, si libet, de hoc argumento in lib. IV. de Pontifice, cap. 17.
Argumentum decimum. Ita sumus Deo obligati, ut non possimus unquam facere, quantum debemus: ergo numquam supererogamus. Antecedens patet; nam quidquid habemus boni, ab illo habemus: ergo omnia nostra sunt ei debita, et si millies pro Deo vitam ponemus, numquam tamen reddemus ei aliquid aequale.
Respondeo: argumentum probat, potuisse Deum a nobis exigere quidquid possumus, non tamen voluisse. Constat enim ex divinis litteris, Deum pro sua benignitate imposuisse nobis jugum suave, et onus leve. Praeterea probat hoc argumentum, numquam hominem posse facere plusquam debet, imo etiam nec quantum debet, si consideremus
beneficia Dei nobis collata; numquam enim ei reddemus aequale; et tamen possumus facere plusquam debemus, si consideremus legem nobis a Deo impositam, et proinde possumus facere plusquam revera facere teneamur; nam etsi non possumus superare, aut aequare Dei beneficia nostris operibus, tamen non propterea rei efficimur, quia non tenemur id praestare, sed id solum, quod Deus imperavit.
Argumentum undecimum. Ad Philipp. IV. dicitur: Quod reliquum est, fratres, qucecumque sunt vera, qucecumque honesta, qucecumque justa, qucecumque boni nominis, si qua virtus, et si qua laus, hcec cogitare, quce et didicistis, et accepistis, et audistis, et vidistis in me, hcec facite, et Deus pacis erit vobiscum. Inveniant, inquit Petrus Martyr, «isti acuti homines, quod huic praecepto Pauli superaddi possit. » Respondeo, haec omnia debere accipi negative, ut sensus sit. Nihil cogitetis, neque agatis, nisi quod justum est, quod verum, quod pudicum etc. Et hoc modo multa possunt superaddi affirmativa; alioqui si juberet Paulus, ut omnia, quae sunt vera cogitaremus, deberemus cogitare, non solum omnem Scripturam sanctam, sed etiam totam Philosophiam, ac praesertim Mathematicas demonstrationes, quae verissimae sunt.
Argumentum duodecimum. Te, inquit, interrogo, an possis aliquid facere ultra legem, vel non? si non potes, convenimus; si potes, ergo teneris id facere. Nam lex requirit omnes tuas vires, et quidquid potes: ergo implicat contradictionem, quod possis ultra legem aliquid facere. Respondeo, nego, legem requirere omnes vires, et quidquid possumus, solum enim requirit, ut impleamus, quod praecipitur, sive nobis superent vires, sive non. Alioquil. ad Corinthios VII. Paulus non potuisset dicere de homine soluto: Quod vult faciat: non peccat, si nubat. Sic enim argumentabor: aut ille potest continere, aut non: si non, ergo tenetur nubere, ut Calvinus etMartyr docent; si potest, ergo tenetur continere; lex enim requirit quidquid possumus: ergo numquam datur tempus, quo liceat dicejje: Quod vult, faciat; non peccat, si nubat.
Argumentum decimumtertium. Non caret superbia et arrogantia infinita, ut dicas, te plus facere, quam tenearis, et Christo sit ini
juria non vulgaris, qui frustra dicetur mortuus; si valuisses legem praestare, aut plus efficere, quam in illa praeceptam fuerit.
Respondeo: non timuisse istam superbiam infinitam illas virgines, quae, teste Augustino, serm. 18. de verbis Apostoli, dixerunt: Amando te plus facimus, quam praecipis: neque illos omnes Patres, quos supra citavimus. Sed hoc revera non caret superbia infinita, propter tam debiles ratiunculas opponere se omnibus sacris Doctoribus, imo et ipsi Scripturae, quod Petrus Martyr facit. Illud autem de Christo est manifesta calumnia; non enim dicimus, posse hominem suis viribus, aut sine Christi gratia legem servare, vel aliquid superaddere.
Argumentum decimumquartum. Nolle Deum plus amare, si plus possis, gravissimum peccatum est: ergo nihil potes superaddere, quod non debeas. Probatur antecedens; primo, quia negat Deum esse summum * bonum, qui non vult eum amare quantum potest; secundo, quia abutitur Dei dono, qui potest plus diligere, et non vult; nam posse plus diligere sine dubio Dei donum est. Adde, quod qui talentum abscondit, a Deo punitus est, Matth. XXV. et peccatum est ingratitudinis, nolle facere quod potes pro eo, cui non potes referre paria.
Respondeo, nolle plus amare si plus possis, esse peccatum, si ex contemptu id fiat, vel si necessitas exigat majorem illum amorem; vel si id fiat ex superbia, quasi putes te satis esse perfectum; vel denique si ex acedia et pigritia nolis ullo modo amplius proficere. Id enim repugnat statui viatoris, at si velis quidem plus diligere et proficere, sed juxta conditionem et gradum tuum, etiamsi nolis ad altiorem statum ascendere, quamvis possis, non peccas. Verbi gr. cui est imperatum, ut proficiscatur Venetias, si in media via consistat, et nolit progredi, peccat: At si velit progredi, sed per viam communem, non per compendia; et si velit in ipsa via ambulare, non currere, non peccat.
Igitur ad primum dico, illum negare Deum esse summum bonum, saltem factis, qui non vult eum summo amore diligere, id est, super omnia alia; qui autem diligit Deum super omnia, ille Deum habet pro summo bono, etiamsi eum non tam ardenter amet, quam forte posset, vel non faciat pro eo omnia,
quae posset. Alioqui semper essemus perplexi, imo etiam semper peccaremus; quantumvis enim ardenter Deum diligamus, semper tamen videmur paulo ardentius posse diligere, si paulo amplius conemur.
Ad secundum dico, illum abuti Dei dono, qui eo non utitur quando est necessarium; qui autem paratus est eo uti, si necessarium sit, etiamsi numquam fortasse utatur, non dicitur eo abuti. Nam ille, cui Paulus dicit I. Cor. VII: Quod vult, faciat, sine dubio potuit continere, et tamen ei dicitur: Non peccat, si nubat. Et R. Augustinus de bono conjugali cap. 21. dicit: Abrahamum habuisse donum continentiae, non minus, quam Joannes habuerit, ita ut potuerit semper continere, et tamen numquam continuisse, ne in extrema quidem senectute; et Joannem Evangelistam habuisse donum patiendi martyrium, non minus quam Petrum: et tamen non exercuisse illud donum, ut fecit Petrus: Accusare autem Abrahamum, vel Joannem, quasi donis Dei abusi sint, extremae dementiae est.
Ad illud de ingratitudine dico, non esse ingratum benefactori eum, qui benefactori adest, cum necessitas ejus id postulat, aut cum ipse operam nostram requirit, et qui voluntati ejus satisfacit. Porro Deus contentus est ut legem ejus servemus, neque aliud a nobis requirit, etiamsi possimus plura praestare.
Ad illud de talentis dico, servum illum fuisse damnatum, quia habuerat praeceptum negotiandi: quomodo nunc qui habet talentum condonandi, et simul habet praeceptum, quia est Episcopus, punietur, si non condonetur. At qui habet idem talentum, sed non habet prteceptum, non punietur, ut patet de sancto Antonio etc.
Chapter 11 of 32