Caput XXVIII. Idem asseritur ratione
Nunc tandem, ut ad postremum genus argumentorum veniamus, duplici ratione, in Scripturis, et Patrum testimoniis fundata, id ipsum breviter confirmabimus. Prima ratio ex dignitate continentiae, secunda ex utilitate vovendi sumetur. Primum igitur id omne Deo recte vovetur, quod est illi gratius si fiat, quam si non fiat. Ejusmodi autem continentia est, cum longe excellat conjugio, et cum fornicatione ne comparari quidem debeat; poterit igitur recte continentia Deo voveri. Assumptio, quse sola, negari solet, paucis confirmanda est. Quia vero Lutherus in Epithalamio cavillatur, virginitatem quidem praestare conjugio, sed non item vitam coelibem vitae conjugali: Argumenta adferemus de vita ipsa, et statu coelibum. Ac primum Scriptura divina clamati. Cor. VII: « Igitur qui matrimonio jungit virginem susuam, benefacit, et qui non jungit, melius facit. » Et infra: « Cui vult nubat, tantum in Domino; beatior autem erit, si sic permanserit. » Huc etiam pertinent alia testimonia, quae attulimus supra in disputatione de consiliis.
Jam vero Patres passim perfectam vitam hanc esse dicunt. Cyprianus lib. de habitu virginum, virginum coetum esse dicit illustriorem portionem gregis Christi. Et ibidem: « Magna, inquit, vos merces manet, praemium grande virtutis, munus maximum castitatis. » Dionysius de Ecclesiastica hierarch. c. 6. part. 2: « Sacerdos, inquit, perfectissimam ei vitam exponit, ei videlicet, qui monasticam vitam profitetur. » Eusebius lib. I. cap. 8. demonst. Evangel:
« Et talis, inquit, existit in Christianismo perfectae vitae modus. » Basibus c. 18. monasticarum constitutionum, et Gregorius Nazianin oratione de obitu S. Basilii, vitam perfectam, imo etiam perfectissimam appellant, monasticen. Joannes Chrysostomus lib. III adversus vituperatores vitae monasticae, eamdem vitam appellat perfectionis culmen, virtutisque fastigium.
Hieronymus in epist. I. ad Heliodorum:
« Tu perfectum te fore pollicitus es, nam quando relicta militia te castrasti propter regna coelorum, quid aliud quam perfectam secutus es vitam? » Augustinus libr. I. de moribus Ecclesiae cap. 31: « Jam, inquit, accipite perfectorum Christianorum, quibus summa castitas non laudanda solum, sed etiam capessenda visa est; mores et continentiam singularem. » Et de sancta virginitate c. 52. « Pergite, inquit, virgines Dei, via sublimitatis, pede humilitatis. »
Sulpitius in 2. Dialogo: « Beata species, inquit, et Deo digna, nihil enim virginitati est comparandum. » [Idem quoque Patres summo consensu vitam virginum, angelicam vitam esse docent, vitam vero conjugalem, vitam hominum. Ambrosius lib. I. de virginibus: « Nemo miretur, si Angelis comparentur, quse Angelorum Domino copulantur. Cyrillus catechesi 12. « Non ignoremus castitatis gloriam, Angelica enim est corona, et supra hominem hsec perfectio. »
Nazianzenus in carmine de virginitate:
Salve virginitas divino tradita dono,
Mater inoffensae vitae, bona maxima fundens, Christi pars et spiritibus sociata supernis, Ignaris thalami.
Athanasius lib. de Virginitate extremo, his titulis virginitatem celebrat: « 0 virginitas opulentia indeficiens, corona immarcessibilis, templum Dei, domicilium Spiritus sancti, margarita speciosa, vulgo inconspicua, gaudium Prophetarum, gloriatio Aposlorum, Angelorum vita, Sanctorum corona. » Vide preeterea, si placet, de comparatione - virginum cum Angelis, Hieronymum in epist. 8. ad Demetriadem, Augustinum de sancta virginitate cap. 13. Chrysostomum hom. 18. in Genesim, Basilium in lib. de virginitate, Fulgentium in epist. 3. ad Probam, Damscenum lib. IV. cap. 25. Isidorum lib. II de summo bono.
Hic vero mire irascitur Petrus Martyr;
nam in lib. de coelibatu, et votis recitat sententiam Athanasii supra citatam, et ait: a Sunt haec hyperbolis plena, neque ad amussim veritatis consistunt. Apostoli sane conjuges habuerunt, et Prophetae, quomodo ergo virginitas est illis gaudium, et corona? Quid praeterea cum virginitate commune habent Angeli, quandoquidem corpore carent? Unde non magis illi virgines queunt dici, quam si quis lapidem caecum appellet. » Haec ille. Sed quid mirum, si non placent porcis margaritae?
Quod autem falsi accusat Athanasium Petrus, quod dixerit, continentiam gaudium esse Prophetarum, et gloriam Apostolorum, refellitur facillime ex S. Hieronymo, qui in epist. 22. ad Eustochium sic ait; « Yirgo Elias, Eliseus virgo, virgines filii Prophetarum. Hieremiae dicitur, et tu ne accipias uxorem. » Haec ille: Quis vero nescit Joannem Baptistam, et Prophetam, et virginem fuisse? ex Apostolis Joanem certo scimus virginem fuisse. Quod idem de Paulo idem Hieronymus affirmat loco citato» et de
Apostolis omnibus in Apologia pro libris contra Jovinianum: « Apostoli, inquit, aut virgines, aut post nuptias continentes. » Ad hos ergo Apostolos, et Prophetas respiciens Athanasius, vere et proprie, non falso et hyperbolice locutus est.
Quod autem reprehendit Petrus comparationem virginum cum Angelis, non solum Athanasio, sed omnibus aliis Patribus, et ipsi etiam Christo injuriam facit, qui Matth. XXII ait: In resurrectione, neque nubent, neque nubentur, sed erunt sicut Angeli Dei in ccelo. Cui credemus jam, Petro Martyri neganti eos, qui non nubunt, similes esse Angelis, an Christo id ipsum asserenti?
At, inquit, Angelis non magis convenit non nubere, quam lapidi non videre. Ita est, sed tamem sicut eum, qui valde caecus, aut surdus, aut mutus est, lapidi, et trunco, non inepte comparamus; sic etiam eos, qui continentia et puritate excellunt, rectissime Angelis similes facimus; nam alioqui nec vultum habent Angeli; et tamen non timuit S. Lucas dicere Act. VI: Viderunt vultum Stephani, sicut vultum Angeli. Atque haec de prima ratione, Addo aliam rationem ex parte ipsius voti. Melius est et Deo gratius ex voto aliquid facere, quam sine voto; igitur non solum licet, sed etiam expedit
continentiam vovere. Antecedens his argumentis confirmatur.
Primo, Scriptura hortatur ad vovendum Psal. LXXV: Vovete et reddite. Quo testimonio permotus S. Augustinus, multis in locis ad vovendum hortatur, ut in epist. 45. ad Armentarium, epist. 89. ad Hilarium epist. 143. ad Julianum, in lib. de bono viduitatis cap. 19. in lib. de sancta virginitate cap. 29. et 30. in Psalm. LXXV. XCIX. et alibi. At si melius esset absque voto operari, deciperet nos Spiritus Sanctus, quod nullo modo fieri potest: igitur melius est operari ex voto.
Secundo, opus eo melius est, ac Deo gratius, quo ex pluribus, aut ex majori virtute procedit: continere sine voto, est temperantiae, continere ex voto est actus simul temperantiae et religionis, quae quidem religio temperantia ipsa longe est nobilior: igitur continere ex voto melius, et Deo gratius est, quam sine voto.Itaque S. Augustinus in lib. de sancta virginitate cap. 8: «Nulla, inquit, foecunditas sanctae virginitati etiam carnis comparari potest; neque enim et ipsa, quia virginitas est, sed quia Deo dicata est, honoratur, quae licet in carne servetur, spiritus tamen religione ac devotione servatur, ac per hoc spiritualis est etiam virginitas corporis, quam vovet ac servat continentia pietatis. »
Tertio, quod fit ex voto, majori charitate et liberalitate fit, quam quod sine voto. Qui enim sine voto aliquid facit, opus dumtaxat offert Deo; qui autem vovet atque ex voto facit, et opus, et facultatem offert. Quod explicat S. Anselmus in lib. de similitudinibus cap. 84. his verbis: « Plus donat, qui arborem cum fructibus, quam qui solos fructus donat. »
Quarto, melius est, quod fit ex voluntate confirmata in bonum, quam quod fit sine ejusmodi firmitate, sicut pejus est peccare ex voluntate obfirmata ad malum, quam ex fragilitate. Et quemadmodum qui peccant ex voluntate confirmata in malum, similes sunt damnatis: ita qui operantur ex voluntate confirmata in bono, similes sunt beatis.
Quinto, qui vovet, non solum id lucratur* quod diximus, quod excellentius opus facit, sed etiam munit seipsum adversus tentationes Diaboli, et humanam fragilitatem* ac mutabilitatem. Homines enim in iis rebus, ad quas non sunt alligati -vinculis legum, etiam si optimae sint, et utilissimae, facile mutant propositum, Diabolo instigante: et etiam sine Diaboli artibus, ex propria mutabilitate. Quocirca videmus in rebus humanis saepe requiri juramenta, ut alligetur voluntas, ne facile mutari possit. Ita milites, magistratus, sponsi, atque alii id genus jurare coguntur, non autem solis verbis se facturos quod debent polliceri. Hinc S. Augustinus epist. 45. ad Armentarium: « Non te, inquit, vovisse poeniteat, imo gaude jam... tibi non licere, quod cum tuo detrimento licuisset. » Et infra: « Felix necessitas, quae ad meliora compellit. »
Chapter 24 of 32