Skip to the text

Caput XXIX. Solvitur objectio prima adversariorum

Restat nunc, ut objectiones adversariorum solvamus. Prima objectio communis est omnibus et sumitur ab illis Scripturis, quae docent, opera bona non ex necessitate, quam tamen secum adferunt vota, sed voluntarie, ac libere esse facienda: Id enim est melius, et laudabilius, et Deo etiam acceptius, quod est magis voluntarium, et liberum, ac proinde minus necessarium. Psalm. LIII: Voluntarie sacrificabo tibi. I. Corinth. YII: Non ut laqueum vobis injiciam, id est, hortor ad continentiam, sed non ad votum;II. Corinth. IX: Unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus. Et ad Philemonem: Ne veluti ex necessitate bonum tuum sit, sed voluntarium. S. Hieronymus lib. I. in Jovinianum, ante medium: « Et ideo plus amat virgines Christus quia sponte tribuunt, quod sibi non fuerat imperatum: majorisque gratiae est offerre quod non debeas, quam reddere quod exigaris. » Et S. Prosper lib. II de vita contemplativa cap. ult. <i Sic abstinere, vel jejunare debemus, ut non nos necessitati jejunandi subdamus, ne jam non devoti, sed inviti, rem voluntariam faciamus. »

Respondeo, triplicem esse libertatem, ac triplicem item necessitatem. Unam ex parte debiti, sive debitum oriatur ex praecepto, sive ex voto, sive aliunde. Id enim discimur libere facere, quod non tenemur facere, id vero necessario, quod tenemur. Alteram ex parte naturalis determinationis voluntatis. Illa enim dicimur libere facere, in quibus non habemus voluntatem deterrmnatam ad unum: atque haec libertas est, quae proprie dicitflr liberum arbitrium. Tertiam ex parte coactionis, sive ea sit absoluta coactio, ut cum quis trahitur vi, quo ire non vult, sive sit moralis quaedam, et quasi conditionata coactio, ut cum quis nollet aliquid facere, et non libenter facit, facit tamen coactus timore aliquo humano, aut servili.

Ex his prima libertas non est necessaria ad opus laudabile, aut Deo gratum faciendum: Neque contraria necessitas pugnat cum laude et merito operis boni, quia potius contra, ut ostendimus, ista necessitas auget laudem operis boni. Semperenim nisi aliunde sit impedimentum, melius est opus ex praecepto, quam non ex praecepto, ex voto quam non ex voto. Altera illa libertas necessaria est ad laudem boni operis, sed ea aeque reperitur in opere, quod sit ex praecepto aut voto, et in opere omnibus modis indebito: Nam etiamsi quis millies voverit aliquid, poterit tamen ex arbitrii libertate votum non reddere, et peccare. Tertia libertas est item necessaria ad laudem boni operis, sed neque ipsa repugnat praecepto, et multo minus voto. Potest enim fieri, ut quis tanta alacritate, et promptitudine exequatur opera praecepta, quanta alius opera non praecepta. Unde David dicebat Psal. CXVIII: In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis. Et: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mei ori meo.

Pari ratione fieri potest, imo ordinarie fit, ut quod sit ex voto, fiat libentius, et promptius, quam quod fit sine voto. Yotum enim ex se laetitiam gignit, cum ex magna charitate pfcfcedat, juxta illud. I. Paral. ult: Laetatus est populus, cum vota sponte promitteret, quia corde toto offerebant ea Domino. Quod si aliqui cum tristitia solvunt, quod voverunt, id accidit ex vitio hominum, non ex natura voti; nec tamen etiam tunc melius est quod fit sine voto, quam ex voto: Nam, ut S. Thomas docet in opuscul. XVIII. quod est de perfectione cap. 12. potesttribus modis quis se habere in solvendo voto.

Uno modo, ut libenter faciat' id, ad quod tenetur ex voto, et quia res ipsa placet, et quia votum placet; Et tunc sine dubio magis meretur, quam alius, qui seque libenter illud idem operatur sine voto.

Altero nfodo, ut invitus faciat rem illam, quam vovit, tamen libenter impleat votum; ut si is, qui vovit jejunium, incipiat*non amare jejunium, et proinde cum difficultate, et tristitia jejunet, adeo ut si esset sui juris, non voveret jejunium: tamen quia jam vovit, et placet ei vehementer servare Deo fidem datam, propterea prompto et alacri animo superet eam difficultatem, ut impleat votum. Atque hic etiam magis meretur quam alius, qui sine voto libenter jejunet; ut enim excellentior est religio, quam temperantia, ita melius est implere votum libenter, quod est religionis, quam libenter jejunare, quod est temperantiae.

Tertio modo potest fieri, ut quis adeo doleat se vovisse, ut non velit amplius servare votum; sed quia hoc est simpliciter malum, non potest conferri cum bono.

Ex his ad ea testimonia, quse contra protulimus, facile est respondere. Ad illud Psalm. LIII: Voluntarie sacrificabo. Respondeo, illud, voluntarie, opponi tristitiae, et coactioni, non autem necessitati, quae oritur ex voto, aut praecepto.

Ad illudi. Cor. VII: Non ut laqueum vobis injiciam', quibus verbis apertissime demonstrari existimat Petrus Martyr prohibita esse vota, respondeo, laqueum, appellari necessitatem, quae detinet invitum, non autem quamlibet necessitatem. Proinde vota esse laqueos illis, qui temere voverunt, vel qui coacti sunt ab aliis vovere, cum ipsi nihil tale cuperent. Quemadmodum etiam nuptiae laquei dici possunt iis, qui temere ducunt uxorem; et eo modo alligant se alicui, cum qua vivere non possunt, et inde occasionem accipiunt cum aliis fornicandi. Est igitur sensus Apostoli: Exhortor vos ad continentiam, sed ita tamen, ut non cogam invitos, nec suadeam temere eam accipere, et vovere, et quod esse laqueus animarum, sed ut ostendam id, quod est per se honestum, et utilissimum; ut quibus Dominus hujus rei desiderium inspiraverit, illi accipiant, et voveant.

Quod autem laqueus hoc loco non dicatur votum, aut necessitas absolute, sed, ut dixi¬

mus, votum ab invito, aut temere susceptum, testatur S. Augustinus lib. de bono viduitatis cap. 5. qui sic exponit: « Non ut laqueum vobis injiciam, id est, non ut vos cogam, » et S. Hieronymus lib. I. in Jovinianum: « Non imponit, inquit, nobis Apostolus laqueum, nec cogit esse, quod nolumus. )> Similiter exponunt commentaria in hunc locum Theodoreti, Theopliylacti, Anselmi et aliorum.

Accedit ipsa laquei metaphora;- non enim laqueus dicitur funis ligans, et tenens hominem, ne forte cadat; sed funis vi detinens, et ad capiendum, et ad perdendum expositus. Denique Sapiens Prov. XX. id ipsum disertis verbis exposuit: Ruina, inquit, est homini devotare Sanctos, et post vota retractare. » Ubi pro eo, quod Hieronymus vertit, ruina in Hebraeo est topia, quod proprie laqueum significat: Nam topi illaqueare est, to'p7 auceps dicitur, unde verterunt septuaginta interpretes, 7r«7ts, id est laqueus; nec male Hieronymus vertit ruinam, quia finis proprius laquei casus et ruina est. Igitur juxta Salomonem laqueus, et ruina est, non absolute vovere, et post votum retractare, quod accidit iis, qui temere aut inviti vovent. Isti enim voto, ut laqueo quodam tenentur coacti, et occasionem accipiunt gravius delinquendi.

Ad illud I. Gorinth. IX: Non ex tristitia, aut ex necessitate, respondeo, hoc loco appellari necessitatem, non legem, aut votum, sed humanam necessitatem, quas cogit homines facere, quod non vellent. Loquitur enim de iis, qui eleemosynas faciunt inviti, quia videlicet erubescunt non facere, quod alii faciunt, ne judicentur avari; aut non audent negare petenti magno alicui viro, qualis erat ipse Paulus, pro egenis. De hac necessitate loqui B. Paulum testantur verba sequentia: Hilarem enim datorem diligit Deus. Necessitas enim quae ex humano timore nascitur, hilaritati opponitur, non autem necessitas voti quae oritur ex charitate. Idem respondendum est ad alium locum ex epistola ad Philemonem.

Ad testimonium autem S. Hieronymi lib. I. in Jovinianum, ubi dicit majoris gratiae esse offerre quod non debeas, quam reddere quod exigaris, respondeo: S. Hieronymum loqui de opere illo, quod exigitur ratione praecepti, non de eo, quod exigitur ratione voti. Nam multum interest inter legem et votum, quod ad rem praesentem pertinet;

qui enim facit opus non imperatum ulla lege, etsi non facit opus laudabilius, quatenus facit opus non imperatum, imo, ut supra diximus, cseteris paribus, melius sit opus imperatum, quam ifbn imperatum facere, tamen tribus de causis, ut plurimum, facit opus laudabilius.

Primo, quia res non imperatae sunt plerumque nobiliores secundum se, quam res imperatae; Deus enim minora imperavit, majora consuluit. At hoc non habet locum in votis; non enim minora fiunt ex voto, majora sine voto, sed contrario; perfectissima enim quaeque opera voveri possunt et solent.

Secundo, quia semper, qui facit opera non imperata, ex charitate, sicut oportet, facit etiam omnia opera imperata: atque ita plus dat, quam ille, qui facit solum opera imperata; includuntur enim praecepta in consiliis, non contra. Sed neque hoc in votis locum habet; non enim qui. facit aliquid sine voto, continuo implet etiam omnia vota.

Tertio, quia ut plurimum major promptitudo requiritur ad opus non imperatum aggrediendum, quam ad opus imperatum, ut notum est; ac propterea ratione majoris promptitudinis opus non imperatum majoris gratiae est, ut Hieronymus dicit, quam opus imperatum. At de voto hoc dici non potest; nam etsi major promptitudo forte requiratur ad aggrediendum novum opus, ad quod non tenemur ullo modo, quam ad opera ordinaria facienda, ad quae tenemur ex voto: tamen major illa promptitudo superatur ab alia quadam adhuc majore, quae necessaria fuit ad votum ipsum faciendum. Cum enim votum sponte offeratur, et sit res ardua, et difficilis, multo major promptitudo requiritur ad votum faciendum, quam ad faciendum aliquid sine voto.

Ad testimonium S. Prosperi ex lib. II. de vita contemplativa cap. ult. ubi dicit, sic esse abstinendum, ut non nos necessitati subdamus, respondeo, necessitatem, de qua S. Prosper loquitur, non esse necessitatem legis, aut voti, sed necessitatem timoris humani, quse tristitiam gignit; ideo enim subjungit idem auctor: « Ne non devoti, sed inviti rem voluntariam faciamus. »

Chapter 25 of 32