Caput XXVII. Idem asseritur testimonio Patrum
Quarto probanda est testimoniis Patrum. S. Ignatius epist. ad Tharsenses jubet honorari virgines Deo sacras: et epist. ad Antiochenses « Virgines, inquit, agnoscant cui se consecraverunt. »
Dionysius Eccles. hierarch. cap. 6. part2. describens ritum, quo initiabantur Monachi, dicit eos publice in Ecclesia, promittere, se renuntiare vitee divisibili, id est, vitee seculari; saecularis enim divisus est, ut Apostolus dicit I. Corinth. VII. cumpartim de Deo, partim de uxore cogitet.
Martialis epist. ad Tolosanos, capite octavo, dicit se Valeriae virgini persuasisse, ut virginitatem suam Deo voveret, quod etiam Iphigeniae suasisse Matthaeum scribit Abdias in ejus vita, et Theclae Beatum Paulum scribit S. Ambrosius lib. II. de virginibus, et Flaviae Domitillae sanctum Clementem scribit Beda in martyrologio die VII Maii, cujus etiam meminit Eusebius in Chronico.
Tertullianus lib. de velandis virginibus: « 0 sacrilegae manus, inquit, quae dicatum Deo habitum detrahere potuen nt, quid pejus aliquis persecutor fecisset, si hoc a virgine electum cognovisset? » Et in fine libri: « Nupsisti, inquit, Christo, illi tradidisti carnem tuam, illi sponsasti maturitatem tuam.» Et ibidem: « Quid, inquit, faciet ipsum continentiae votum etc. » Et lib. de Monogamia, ultra medium: « Habentes, inquit, judi¬
cium, quod primam fidem resciderunt, ilam videlicet, a qua, in viduitate inventae et professae eam, noluerint perseverare. »
Clemens Alexandrinus Strom. III. initio: « Est ergo, inquit, continentia, corporis despicientia convenienter pactis conventis cum Deo mitis. » Et in fine libri: « Dominus, inquit, dixit, qui uxorem duxit, non repudiet eam; qui non duxit, non ducat; qui autem professus est se numquam ducturum, sine uxore perseveret. »
Origines hom. 23. in Numeros: « Unde, inquit, mihi videtur illius solius esse indesinens offerre sacrificium qui se indesinenti, et perpetuae devoverit continentiae. >»
Hilarius in Psalm. LXIV: « Deo ergo, inquit, vovenda sunt contemptus corporis, castitatis custodia, jejunii tolerantia. »
Eusebius lib. IV. de vita Constantini: « Castitatem, inquit, virginalemque modestiam amplexatae quaedam, corpus, et animum consecravere Deo. » Et infra de Cons^ tantino: « Virgineum, inquit, chorum tantum non adorabat, istic habitare Deum, cui se puellae devoverant, arbitrabatur. »
S. Cyprianus lib. i. epist. 11. ad Pomponium: « Christus, inquit, Dominus et Judex noster, cum virginem suam sibi dicatam, et sanctitati suae destinatam, jacere cum altero cernat, quam indignatur, et irascitur, et quas poenas incaestis ejusmodi conjunctionibus comminatur? » Et infra, « Quae, inquit, hoc crimen admisit, non mariti, sed Christi adultera est. » Et lib. de habitu virginum: « Qui, iriquit, se Christo dicaverint, et tam carnem quarft mentem Deo devoverint, opus suum consumment magno praemio destinatum. »
S. Athanasius in lib. de Humanite Verbi dicit, etiam pueros virginitatem suo tempore profiteri solitos: et in Apologia pro fuga sua meminit sacrarum virginum, quas Ariani petulantissime vexaverunt. Quod fusius scribit Petrus, Athanasii successor, in epistola quadam, quse exstat apud Theodoretum lib. IV. hist. Eccl. cap. 20, 21, 22. Idem Athanasius in lib. de virginitate: « Postquam, inquit, continentiam professa es, corpus tuum sanctificasti. »
S. Basiliusin procemio constitut. monast.: « Itaque, inquit, qui a mundi vinculis liber esse cupit, nuptias veluti pedicas quasdam fugit; his autem relictis, vitam suam Deo consecrat, et castitatem profitetur, ut neque facultas ipsi sit conversionis ad nuptias. »
Et epist. ult. qu£G est ad virginem lapsam: « Et quia, inquit, impius in profundum collapsus mala de csetero contemnit, etiam ipsa abnegas ad verum sponsum pacta, neque esse virgo, neque unquam promisse clamas. Revoca in memoriam honestam professionem, quam professa es coram Deo, et Angelis, et hominibus. Revoca in memoriam venerandam congregationem, et sacrum virginum chorum, yuot litteras ad Sanctos sepe exarasti, per quas pro te orare petisti, non ut nuptias humanas, imo ignominiosam corruptionem assequereris, sed ut a Domino Jesu non excideres etc. » Idem lib. de Virginitate parum a medio: « Cum, inquit, virginitatem Domino professae sint, carnali postmodum voluptate male blanda delinitae ac devictae stupri scelus honesto conjugii nomine obtegere cupiunt.» Et paulo ante: « Horrendo, inquit sacrilegio
Christi sponsae adulter efficitur. » Et paulo infra: « Nam quod solemne, inquit, legitimumque connubium sponsus ille (Christus) occuparit, et virginitatis habitus, et foedera, et conventa cum illo, et praeterea processus ipse testatur, hujusmodi quippe nobilitata viro processit in publicum etc. » Idem in quaestionibus fuse explicatis, quaest. 14 et 15, multa de voto solemni Monachorum disputat.
S. Gregorius Nazianzenus oratione de obitu patris sui ultra medium: « Ut enim, inquit, nos Deo vovimus, si discrimen effugeremus, ita periculo defuncti, nosmetipsos obtulimus etc. » Gregorius enim,' ut ipse poemate de vita sua scribit, a matre Deo consecratus fuerat, antequam nasceretur, et ipse postea, cum in mari periclitaretur, iterum votum continentiae et' religionis emisit, quod etiam servavit.
S. Optatus Milevitanus li. VI. contra Parmenianum: « Spirituale, inquit, hoc genus nubendi est; in nuptiam sponsi jam venerant voluntate ex professione sua etc. »
Sanctus Epiphanius haer. 61. Apostolicorum: « Tradiderunt, inquit, sancti Dei Aposli, peccatum esse, post decretam virginitatem ad nuptias converti. » Et infra: « Si, inquit, quae vidua fuit, ac Deo dicata, et postea nupsit, judicium et condemnationem habebit, quod primam fidem rejecit; quanto magis quae Deo dicata virgo fuit, et nupsit, contra Christum lasciviit, et majorem fidem rejecit, et judicium habebit. » Et haer. 48. Montanistarum: « Gaudet, inquit,
Deus verbum his, qui approbatum Dei cultum praestare possunt, et virginitatem} et continentiam exercere deligunt etc. » Vides cultum vocari possessionem continentiae.
Sanctus Joannes Chrysostomus, hom. 15. in priorem ad Timotheum: « Et vidua, inquit, in viduitatis professionne Christo consentit, id est, Christo nubit, » Et infra: « Cum, inquit, illi se devoverint, nubere volunt habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, fidem pactum dicit.» Et homil. 14. prolixissime describit, ac miris laudibus praedicat monasticam professionem; sed clarissime epist. 6. ad Theodorum lapsum: cc Honorabiles, inquit, nuptiae, sed te etiam servare non convenit privilegia nuptiarum, quamvis frequenter hoc ipsum nuptias voces, ego tamen adulterio illud pejus existimo etc. »
Sulpitius in vita S. Martini ante medium: « Arborius, inquit, vir sancti admodum et fidelis ingenii, cum filia ejus gravissime quartanae febris aestibus ureretur, epistolam Martini, quae casu ad eum delata fuerat, pectori puellae in ipso accessu ardoris inseruit, statimque fugata febris est. Quae res apud Arborium tantum valuit, ut statim puellam Deo voveret, et perpetuae virginitati dicaret; profectusque ad Martinum, puellam ei praesens obtulit, neque ab alio eam, quam a Martino, habitu virginitatis imposito, passus est consecrari. »
Ruffinus lib. X. histor. cap. 8. dicit, Hierosolymis fuisse insigne monasterium sacrarum virginum, quibus Helena mater Constantini suis manibus ministratre lumen sa aliquando solebat.
Sanctus Ambrosius lib. HI. de virginibus, ante medium: « Initiatas, inquit, sacris mysteriis, et consecratas integritati puellas nubere prohibes. Utinam potuissem revocare nupturas, utinam potuissem flammeum nuptiale pio integritatis velamine mutare. An indignum videtur, ut sacratae virgines, a sacrosanctis altaribus non abducantur ad nuptias? Et quibus licet sponsum eligere, non licet Deum prajferre? » Et infra: « Discite, inquit, quantas Alexandrina, totiusque Orientis, et Africana Ecclesia, quotannis sacrare consueverint; pauciores hic homines prodeunt, quam illic virgines consecrantur.» Similia passim repetit.
B. Hieronymus in epist. ad Sabinianum: « Moris est, inquit, in iEgypti et Syrise monasteriis, ut tam virgo, quam vidua, que se
Deo voverint, et saeculo renuntiantes, omnes delicias saeculi eonculcarint, crinem monasteriorum matribus offerant desecandum, non intecto postea contra Apostoli voluntatem incessurae capite, sed ligato pariter, ac velato. » Plena sunt scripta sancti hujus viri testimoniis, pro castitatis voto, et professione, adeo ut Petrus Martyr dicat, nullum esse ex Patribus, qui magis dogmati ipsorum adversetur, quam Hieronymus.
S. Augustinus lib. I. de adulterinis conjugiis c. 24: «Quod, inquit, cuiquam, antequam vovisset, licebat, cum id se numquam facturum voverit, non licebit: si tamen id voverit, quod vovendum fuit, sicut est perpetua virginitas etc. » Et in Psalm. LXXV: « Nescio, inquit, quae castimonialis nubere voluit. Quid voluit? quod et mater ipsius. Aliquid mali voluit? mali plane, quare? quia voverat Domino Deo suo. » Idem ibidem: «Quid, inquit, ait Apostolus de quibusdam, quae voverunt, et non reddiderunt? Habentes, inquit, damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Quid est primam fidem irritam fecerunt? Voverunt et non reddiderunt. »
S. Fulgentius lib. de fide ad Petrum cap. 42. « Eis, inquit, qui sive conjugati, sive a conjugio liberi, continentiam Deo voverunt, admodum est damnabile, si vel illi conjugale opus voluerint appetere, quo se non accessuros, vel illi repetere, a quo recessuros, illi libera, illi communi professi sunt voluntate. » Idem S. Fulgentius in epist. I. cap. 6: « Non peccat, inquit, virgo nubens, si virginitatem Deo priusquam nuberet in corde non vovit. » Et epist, 3. cap. 4: « Hic est, inquit, unigenitus Dei Filius, unigenitus etiam virginis Filius, unus omnium sacrarum virginum sponsus, sanctae virginitatis fructus, decus, et munus, quem corporaliter sancta virginitas peperit, cui spiritualiter sancta virginitas nubit; a quo sancta virginitas faecundatur, ut perseveret intacta: a quo decoratur, ut permaneat pulchra; a quo coronatur, ut regnet perenniter gloriosa. Quapropter bonum depositum custodi, et meritum tanti boni, quod ut haberes, Deus dedit, et ut Deo voveres, ipse fecit. »
Ad hsec omnia Conciliorum, Pontificum, et Patrum testimonia, tres adfert responsiones Petrus Martyr ad finem libri. Primo dicit, omnia ista humana esse testimonia, nec esse Christiani hominis officium provocare a testimoniis Dei ad testimonia hominum:
« Quod, inquit, ad alterum attinet de judicio Patrum, quoniam adversarii nostri, et in hac causa, et in aliis controversiis semper provocare solent ad eos, pronuntio mihi non videri hominis esse Christiani ad hominibus judicia provocare a Scripturis Dei. Hoc enim est injuriam facere Spiritui sancto; nam fides est ex auditu, auditus autem ex verbo Dei, non ex Patribus. » Hsec ille. Ubi etiam fusissime probat, non esse provocandum a Scriptura ad Patres.
Sed dum hsec dicit, ipse mihi provocare videtur a candore ad impudentiam, a veritate ad mendacium; Non enim Catholici Doctores provocarunt unquam a Scriptura ad Patres, sed in Scripturse intelligentia a judicio paucorum seditiosorum, ad judicium multorum sapientissimorum, et optimorum virorum, vel etiam a judicio partis ad judicium aliorum, qui partes non sint. Ut enim in humanis litibus cum duo contendunt, et judicem aliquem appellant, non provocante a lege ad judicem, sed a parte litigante ad judicem. Et si rursus judex non satisfaciat, provocant iterum non a lege, sed ab uno judice ad alium, donec veniatur ad aliquem, a quo provocari non possit. Ita quoque in Ecclesia cum oriuntur lites, inspiciuntur leges divinae, quae ab omnibus recipiuntur. Quod si lis non finiatur, quaeritur judex, non quod Scripturae non credatur, sed quod de ipsa Scriptura quaestio sit. Itaque provocamus ab explicatione adversarii litigantis, ad arbitrium sapientium, etperitorum, qui ante' litem exortam floruerunt. Quod si illi inter se fortasse non conveniant, provocamus ad Ecclesiae totius judicium, id est, ad summi Pastoris, vel generalis Concilii definitionem.
Quod si quis adhuc velit ab isto judice ad Scripturam provocare, idem facit, ac si quis in humanis litibus a Praetore provocaret ad legem; quod ridiculum esset, cum nihil sit aliud provocare a Praetore ad legem, quando de sensu legis quaestio est, quam provocare a sententia publici judicis.ad suum proprium, privatumque judicium.
At, inquit Petrus, etiam Patres omnes, et Concilia, licet inter se optime consentiant, errare possunt, nisi cum verbo Dei consentiant. Respondeo, id quidem esse verum, sed assumptionem, quae subticetur, esse falsam, nimirum posse omnes Patres, aut Concilia legitina et approbata, cum verbo Dei non consentire. Exempla autem, quae ipse adfert, nihil aliud probat, nisi posse Patres singulos seorsim, et Concilia illegitima, et reprobata errare. Concilium enim II Ephesinum, et Gonstantinopolitanum sub Leone Iconomacho, quorum exempla Martyr adducit, nemo nescit qualia fuerint.
Altera ejus responsio est. Patres quidem id asserere, quod nos dicimus, sed non esse audiendos, quod non habuerint justam causam id asserendi: « Certe, inquit, ut quod verum est fateamur, eos in hac causa habemus iniquiores. Statim enim ab Apostolorum temporibus nimium tribui cseptum est caelibatui, quibus autem de causis, id factum sit, supra multis verbis docuimus. » Haec ille.
Docuit autem supra, quatuor esse causas, cur initio Ecclesiae coeperit coli coelibatus: « Cur tanto, inquit, in pretio virginitas fuerit, causa una esse potest, quod Christus dixerit, esse Eunuchos, qui se destraverunt propter regnum coelorum, et in eam sententiam permulta Paulus habet in septimo capite prioris ad Corinth. Haec sane Patres semper habuerunt in ore, sed eos cogitare oportuit, quemadmodum essent accipienda. » Et infra, « Altera causa est, quod- illo tempore graves erant persecutiones omnibus in locis, minus autem molestum est in persecutione, si quis solus fugiat, quam si cogatur sollicitus esse de uxore et liberis. Tertia causa est, quia illis temporibus Christiana religio gravi laborabat infamia; cum enim horis antelucanis, et in tenebris metu Principum ad hymnos et synaxes convenirent, populus csepit suspicari illos uti inter se promiscuo concubitu, et nefaria libidine etc. » Et infra: « Atque ea gratia magnum numerum alebant virginum et coelibum. Quarta causa est, quia bona pars eorum, qui accesserunt ad Christum, erat Ethnicorum. At illi maxime semper suspiciebant virginitatem et coelibatum. »
Hic nos respondemus, Primam causam esse praecipuam, et verissimam, nimirum verba Christi, et Apostoli. Quod autem addit Martyr, sanctos Patres debuisse cogitare, quemadmodum illa essent accipienda, coincidit cum 'responsione superiori. Id enim est quaerere, utris tandem magis credendum sit in eorum locorum explicatione, Patribus ne antiquissimis, et sanctissimis, et doctissimis, an Luthero, et Calvino. Sed certe non video quomodo ambigi possit de hac re; nam si statim ab Apostolis, ut Martyr dicit,
floruerunt Patres illi, profecto Apostolos ipsos audire et consulere potuerunt: ac proinde longe melius verba illorum intelligere, quam isti, qui mille et quingentis annis post Apostolos fuerunt.
Secunda, et Tertia causa potuerunt quidem momentum aliquod habere ad suadendam continentiam, sed non fuisse causas prtecipuas hujus rei, facile probamus. Primo, quia Patres, dum laudant, et suadent continentiam, et continentias votum, numquam adferunt istas causas, sed verba Christi, Apostolorum, et Prophetarum. Quocirca ipse etiam Petrus Martyr fatetur, semper Patribus fuisse in ore verba Christi, et Pauli, nec attulit ullum testimonium alicujus veteris, qui scripserit suspiciendum esse, vel suscipiendum coelibatum ob fugam in persecutione, aut ob refellendam calumniam Ethnicorum. Secundo, si istse fuissent causa; prsecipue, jamdudum cessasset admiratio coelibatus; nam causae illae brevissimo tempore durarunt: Non autem ita est, sed semper magis et magis in Ecclesia floruit, et viguit honor continentiae Deo sacratae ac devotae.
Quarta causa falsissima est, cum constet coelibatum in Ecclesia non a Gentilibus, sed a Judaeis coepisse. Siquidem Christus ipse virgo, mater ejus virgo, Joannes virgo, Apostili omnes post vocationem suam continentes, ex Judaeis, non ex Gentibus nati fuerant. Illi etiam primi Christiani, qui in iEgypto continentiam colebant, de quibus scribit Philo in lib. de vita contemplativa supplicum, ex Judaismo, non ex Paganismo, ad Ecclesiam venerant.
Adde, quod Petrus Martyr contrarium scripsit in commentario ad cap. VII prioris ad Corinthios, ubi sic ait: «Neque judicamus de coelibatu, quod sit in praesenti, ut hactenus erat in Judaismo, et apud Ethnicos, parum honestus. Scribit enim Cicero de legibus, Ccelibes esse prohibento. Christus hanc ignominiam coelibatus amovit etc.»
Porro Gentilium testimonia adferuntur quidem interdum a Patribus, sed ita adferuntur, ut Apostolus quondam citavit Aratum Poetam Act. XVII et Menandrum I. Corinth XV. nimirum non ut in ejusmodi testimoniis ponatur firmamentum dogmatum fidei, sed ut ostendatur coelibatus non pugnare contra naturam, et rationem, et ut Christiani erubescant, si in iis quse ad virtutem pertinent, inveniantur Ethnicis inferiores. Hoc modo S. Hieronymus in libris adversus Jovinianum, postquam multis Scripturae testimoniis coelibatum confirmavit, producit etiam Ethnicorum testimonia et exempla. •
Tertia responsio Petri Martyris constat ex aliquot Patrum testimoniis, quae cum voto continentiae pugnare videntur. Sed ea paulo post adferemus, ubi ad objectiones adversariorum dissolvendas pervenerimus.
Chapter 23 of 32