Dominica infra octavam Ascensionis
Infra octavam Ascensionis. Sermo fratris Bonaventurae apud Neapolim.
Estote prudentes et vigilate in 07'ationibiis, primae Pelri quarto
In verbis his duo facit beatus Petrus. Primum enim hortatur ad sanctae vitae strenuilatem, cum dicit: Estote prudentes; secundo, ad sanctae Ecclesiae sedulitatem, cum dicit: el vigilale in orationibus.
I. Circa primum nota, quod prudentia spiritus, qua prudenles debemus esse, consistit in quatuor, scilicet in perscrulatione divinarum Scripturarum; primi Paralipomenon vigesimo septimo: Jpse erat vir prudens ei lilleratus; Psalmus: Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo. — In discretione operationum; primi Regum decimo octavo: In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat. — In moderaiione sermonum; Proverbiorum decimo: Qui moderatur labia sua prudentissimus est. — In dissimulatione iniuriarum; Amosquinlo: Ideo prudens in tempore illo lacebit, quia tempus malum est.
II. Vigilare autem debemus in orationibus ad octo, scilicet ad deplorandum iniquitates proprias et alienas; Ecclesiastici trigesimo nono: Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur. — Ad impeirandum virtutes necessarias; Ecclesiastici tr-igesimo octavo: Vigilia sua perficiet opus. — Ad magnificandum largitates divinas; Ecclesiastici trigesimo octavo: Vigilia eius in sagina vaccarum. — Ad contuendum claritates supercaelicas; Proverbiorum octavo: Qui vigilat ad fores meas quotidie etc. — Ad gemendum impietates mundanas; Threnorum secundo: Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum; effunde sicut aquam cor tuuni ante conspectum Domini. Leva ad eum manus tuas pro anima parvulorum tuorum, qui defecerunt in fame in capite omnium compiiorum. — Ad memorandum passionis Chrisli acerbitates; Ecclesiastici trigesimo primo: Vigilia honestatis tabefaciet carnes. — Ad degusiandum suavitates aeternas; Proverbiorum octavo: Qui mane vigilat ad me inveniet me. — Ad ruminandum veritates evangelicas; secundae ad Timotheum quarto: Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistae, ministerium tuum imple.
Sermo I
Cum venerit Paracleius, quem ego vobis a Patre, Spiritum veriiaiis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me, loannis decimo quinto.
In quibus verbis describitur adventus Spiritus sancti venerabilis ex tribus, quia videlicet magnus qui venit, quoniam Spiritus, qui a Patre procedit. Iste enim est Deus, quia Deus de Deo. Quia magnus ille, ex parte cuius venit, quoniam Filius cum Patre; quem ego, inquit, mittam vobis a Patre. (wa. propter bonum nostrum venit, videlicet ad iesiimonium certum perhibendum. de eo quem summe desideramus. Haec enim est summa beatitudo credentium, scilicet de Deo audire; beatitudo vero tenentium, Deum videre. Nunc fides ex auditu, tunc contemplatio ex visu. Advertendum ergo nobis, quod id quod in via summe desiderandum est, denotatur, cum dicitur: iUe testimonium perhibebit de me.
Cum venerit Paracletus etc. Circa desiderabiiem Spiritus sancti promissionem, qui in verbis istis venturus promittilur, tria consideranda occurrunt, scilicet ipse Spiritus promissus, ipsius adventus et eius effectus, utsciamus, quis venit, qualiler venit et ad quid venit.
I. Quis venit, describitur, cum dicitur: Paracleius, quem ego mittam vobis etc, et describitur ut magnus, ut sapiens, ut pius: ut magnus, cum dicitur: Qui a Patre procedit; nec enim Spiritus Patris expers est patriae maiestatis. — Ut sapiens, cum dicitur: Spiritus veritatis; loannis decimo sexto: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. — Ut pius, cum dicitur: Paracletus, quod interpretatur consolator. Sic ergo describitur ut Spiritus pietatis, cum dicitur: Paracletus; ut Spiritus veritatis, cum dicitur: Spiritus veritatis; ut Spiritus potestatis vel maiestatis, cum dicitur: qui a Patre procedit.
Talis autem nobis erat necessarius contra diabolicam inimicitiam, qui impugnat per audaciam deterrendo; lob quadragesimo primo: Qid factus estj ut nullum timeret; qui impugnat per fallaciam seducendo; Genesis terlio: Serpens erat callidior cunctis animantibus terrae etc.; qui impugnat per violentiam opprimendo; leremiae sexlo: Crudelis est et non miserebilur. Per audaciajii praesumtionis territus est Ezechias, quarti Regum; per fallaciam seductionis seducti sunt primi parentes; per viokntiam li- tribulationis afilictus est lob. — Sed ne limeamus au-: praesumtionis, quia ecce, venit Spiritus maiestatis; primae loannis quarto: Maior esl qui in vobis est quam qui in mundo etc. Ne timeamus fallaciam seductionis vel falsitatis, quiaecce, venit Spiritus veritatis; loannis decimo sexto: Cum venerit ille Spirilus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Ne timeamus violentiam tribulationis, quia ecce, Spiritus paracietus, in.i& "pietatis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Spiritus maiestatis repriuiit praesumtionem, Spiritus veritatis dissolvit fallaciam, Spiritus pietatis mitigat tribuiationera. — Cuius consolatio ideo assidue requirenda, quia we?-a, quia perfectu, quia temperaliva.
Paracletus est consolator vere, quia ibi adhibet consolationem, ubi adhibenda est, in anima videlicet, non in carne, quemadmodum facit mundus, qui carnem consolatur, animam Iribulat, similis malo hospili, qui equum pascit et equitem expellit. Deus autem animam consolatur; lereniias =: Idcirco ego plorans et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, converlens animam meam. — Item, eius consolatio est perfecla, quia de omni tribulatione consolatur, non sicut mundus,qui cum unam adhibet consolationem, duas praebet tribulationes, similis illi qui fuit vetus pelliceum, qui dum unum foramen obstruit, duo foramina facit. Sed Paracletus ipse est Deus lotius eomolationis, qui consolotur nos in omni tribulatione nostra. — itera, eius consolatio esl temperativa, quia, ubi raaior occurrit tribulatio, ibi maiorem affert consolationem; Psalmus: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes luae laetificaverunt animam meam. Non sic raundus, qui in prosperitate consolatur et alludit, in adversitate irridet et contemnit; Threnorum primo: Non est qui consoletur eam ex omnibus caris eius. Similis est mundus cani os corrodenti.
II. Sequitur considerare secundo promissi adventum. Circa quod notatur, quis locus est, ubi libenter habitat, et quale ibi est illi hospitium praeparandum.
Vers. 2. Cavendum enim est, ne inveniat hospitium iraparatum et incongruum et in malo loco situm. — Nota ergo, quod tria loca frequentare solet et visitare adventu suo Spiritus sanctus, videlicet locum oralionis, locum praedicationis et locura sanctae congregationis. In loco orationis attrahunt euin Sanctorura desideria, in loco praedicationis Sanctorum eloquia, in loco sanctae congregationis Sanclorum exempla.
Solet ergo Spiritus sanctus familiarius advenire ad locum orationis. Libenter venit quis ad locuin, ubi amalur; dabit ideo Pater caelestis spiritum bonum petentibus se, quod figuratum est Actuum primo, ubi venit Spiritus sanctus in discipulos congregatos in loco, ubi erant perseverantes unanimiter in oratione. Movet enim eum in loco sanctae devotionis et orationis odor sanctae devotionis.
Solet ilerum frequentius advenire ad locum praedicationis. Amat enim quis locuni, ubi laudatur; unde Actuum decimo: Loquente Pelro verba haec, cecidit Spiritus sanctus super omnes, qui audiebant verbum. Movet enim eum in loco praedicationis sonoritas divinae laudis; unde et in.swio uehementi descendit, Actuum secundo; quarti Regum tertio, nota de Eliseo, qui fecit adduci psaltem, ut resumeret spiritum prophetiae; et de Saule, qui, citharizante David, milius se habebat.
Tertius locus est locus sanctae congregationis, quem amat Spiritus sanctus; amat enim quis locum, ubi ei lervilur; quod significatum est primi Regum, ubi dixit Sarauel ad Saul: Obviuni, inquit, habetis gregem prophetarvm descendentium de excelso; et sequitur: El insiliet in te Spiritus Domini et prophetabis cum eis et mutaberis in virum alterum; et in Evangelio: Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum; quippe quia movet eura in loco sanctae congregationis araoenitas honestae conversationis. Locus ergo amoenus, locus sonorus, locus 'odoriferus est locus, quem araat Spiritus sanclus. Fugienda sunt ergo loca dissolutionis et otiositatis elc.
Sed in his locis attendendum est, quale sil ei hospitium praeparandum. Nec enim omnes, qui ad haec loca conveniunt, recipiunt Spiritum sanctura. ad quorundam hospitium, quia ad illud non invitatur; ad quorundam, qua. nihil in eorum hospitio mi?iistratur.
in corpore subdilo peccalis. Quid mirum, si non venit? Anima peccatrix est latrina diaboH. Nola, quare. Quis ergo credat, hoc esse hospitium regis caeli? Genesis sexto: Non permanebit spiritus meus in homine in aelernum, quia caro est, id est carnahs. — Non venit Spiritus ad hospitium, ubi non invitatur vel agnoscitur; quale est illorum hospitium, qui Deum non advocant ad hospitium suura; loannis decimo quarto: Ego rogaho Patrem, el alium Paracletum dabit vobis, Spiritum veritatis, quem mundus non polest accipere, quia non videt eum nec scit eum. — Quidam invitant eum, sed non venit, quia in eorum hospitio nihil ei ministratur, sicut fieri, qui nihil volunt pro eo facere; Sapientiae primo: Spirilus sanctus disciplinae effugiet fictum., quasi dicat: quia, ut videtur, interius ministratur ei per bonam cogitationem et exterius per fictam operationem, ideo effugiet etc. Vel nota flctum hypocritam, qui, dum non Deo servit, sed de bonis, quae a Deo accepit, sibi gloriam quaerit, Deum de bonis suis in hospitio suo spoliat, quia bona, quae Dei et sunt, sibi ascribit. — Primum hospitium est peccatorum, secundum mundanorum, tertium hypocrilarum vel pigroriun. Nos ergo mundemus hospitiuiu per confessionem, quia domum tuam decet sanctiludo, Domine, in longitudinem dierum, et veniet; Actuum secundo: Poenitenliam agile, el baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem
Chapter 39 of 64