Caput XXX. Sancti Thomæ locus : canon Constantiensis : item Lateranensis concordato insertus : quo sensu reges excommunicari non possint ; dictorum in hoc interdictum recapitula…
Sancti Thomæ locus : canon Constantiensis : item Lateranensis concordato insertus : quo sensu reges excommunicari non possint ; dictorum in hoc interdictum recapitulatio ; atque hinc firmum argumentum.
Ut autem magis pateat, quæ sit hujus interdicti vis, intelligenda sancti Thomæ ac Doctorum sententia. Quærit sanctus Thomas : « Utrum participare cum excommunicato in casibus non concessis, semper sit peccatum mortale. » Casus autem concessos vocat Gregorii VII decreto comprehensos, quos supra retulimus. Respondet sanctus Thomas : « Quod participans excommunicato, (etiam extra concessos necessitatis casus) non semper peccet mortaliter, sed solum quando in crimine illi participat, vel in divinis, vel in contemptum Ecclesiæ. »
Cujus quidem rei hanc rationem reddit : « Quod præceptum Ecclesiæ (de vitando excommunicato) directe respiciat spiritualia, et ex consequenti actus legitimos ; et ideo qui communicat ei in divinis, facit contra præceptum et mortaliter peccat : qui autem participat et in aliis, facit præter præceptum et peccat venialiter. »
Notanda sancti Doctoris verba, quibus interdictum de vitandis excommunicatis, Ecclesiæ præceptum vocat, non divini juris, nam et illud inter Doctores quæritur. Quid autem hic sentiant perinde nobis est, quod sive divinum est, sive apostolicum, seu mere ecclesiasticum, certe exceptionem necessariæ causæ admittat : quibus causis necessariis, nisi necessaria reipublicæ officia complectimur, manifeste desipimus.
Quin etiam decretum illud, quod tractamus, de vitandis excommunicatis, usque eo processu temporis emollitum temperatumque est, ut jam ex constitutione Constantiensis concilii, quæ incipit Ad evitanda scandala, redigatur ad eam sententiam, vel censuram excommunicationis, vel interdicti ecclesiastici, « quæ fuerit contra personam, collegium, etc..., locum certum, vel certam, à judice publicata, vel denuntiata specialiter et expresse : » quo jure cum hæreticis ac schismaticis, quantumvis aperti sint Ecclesiæ hostes et contemptores, impune versamur.
Hoc decretum, tametsi deest in Constantiensis concilii gestis , Martino V id Constantiensis concilio passim tribuitur, et ab omnibus recipitur.
In eo autem decreto à communi regula excipitur clerici percussor notorius : « Nam, inquit, à communione illius, licet denuntiatus non fuerit, volumus abstineri. » Cur autem casus ille excipiatur unus, non ex jure divino, sed ex ecclesiasticæ disciplinæ ac temporum ratione manat.
At postea in Basileensi, et Lateranensi sub Leone X concilio, res paulo aliter explicata est. In utrisque enim æque ac in Constantiensi, ut excommunicati vitentur denuntiato expressa requiritur. At ea adhibetur exceptio : « Si ita notorie in excommunicationis sententiam incidisse constiterit, ut nulla possit tergiversatione celari. » Sic quidem legitur capite x. Statuimus, quod est Concordatis insertum. Quo jure si uteremur non tantum essent vitandi, ex Constantiensi concilio, clericorum notorie percussores, sed etiam Calviniste, Lutheranique omnes, quos adeo notorium est esse excommunicatos, ut non nisi soluto vinculo excommunicationis, in Ecclesiam admittantur. Ah his autem omnibus, necessitate illa civili et morali, quam diximus, excusamur.
Hæc sane demonstrant quam latas admittat interpretationes inter dictum de vitandis excommunicatis, quatenus ad communis vitæ officia pertinet ; ut profecto jam illud ad reges deponendos urgeri apertæ insaniæ sit.
Ex his etiam intelligimus, quo sensu quidam dixerint reges excommunicari non posse, quod etiam in Glossa ordinaria, et apud sanctum Thomam vidimus ; quem sensum secutos diximus Henricianos ipsos, qui, Gregorii VII tempore, negabant excommunicari posse reges, eo scilicet excommunicationis genere, quod ita omne vinculum humanæ societatis abrumpit, ut etiam in civilibus obedientia subtrahatur.
Quod autem alii ejusdem ævi putabant excommunicationem eo etiam pertinere, ut regi excommunicato, etiam necessaria reipublicæ officia negarentur, atque adeo penitus solveretur imperium ; manifestum errorem in exemplum et auctoritatem trahi ratio non sinit.
Quare omnibus modis invictum est argumentum nostrum. Tota ecclesiastica potestas, quatenus in puniendo et animadvertendo versatur, sola excommunicatione constat : id enim à Christo et apostolis diligentissime explicatum, neque quidquam aliud uspiam est proditum ; atqui excommunicatione nihil immutatur, neque in civium, neque in principum juribus, uti à nobis Scripturæ auctoritate et communi omnium consensione est traditum ; ergo ecclesiastica potestate, quantacumque est, quatenus in puniendo et animadvertendo versatur, nihil immutatur, neque in civium, neque in principum juribus : ergo reges deponere pœna ecclesiastica non est, neque id à Christo concessum, neque ab apostolis explicatum, totumque adeo ab Ecclesia Christi alienum est.
Chapter 50 of 396