Skip to the text

Caput XXXI. Ambas potestates, ecclesiasticam et civilem, in suo quamque ordine esse primas, ac sub uno Deo proxime collocatas, Scripturis ac Patrum traditione demonstratur : Ter…

Ambas potestates, ecclesiasticam et civilem, in suo quamque ordine esse primas, ac sub uno Deo proxime collocatas, Scripturis ac Patrum traditione demonstratur : Tertulliani locus.

Jam illud considerandum aggredimur, quod ex ante dictis est consectaneum, et tamen ex Scripturis diligentius explicandum : ambas potestates, ecclesiasticam et civilem, ita esse divino numine constitutas, ut in suo genere et ordine, unaquæque sub uno Deo proxime collocata, prima ac suprema sit, ac Deo quidem æque subditæ : collatæ vero invicem, sociæ fœderatæque sunt ; ac licet illa dignior, hæc tamen æque pertingit ad Deum, ejusque numini ac judicio reservatur.

Eam doctrinam Petrus, christiani gregis Princeps, his explicat verbis : Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ, πάσῃ ἀνθρωπίνῃ κτίσεὶ, propter Deum, sive regi tanquam præcellenti, sive duabus tanquam ab eo missis. Sic obediendum ducibus, sive inferiori potestati, tanquam à rege ac suprema potestate missis : regi, autem sive supremæ ac præcellenti potestati, non propter aliam humanam potestatem, sed propter Deum ; tanquam eum à quo est, à quo ordinata est, cujus ministra est, quo auctore viget polletque. Quo fit ut omnis humana creatura , sive omnis ea, quæ est inter homines rerum ordinatio (nam et hoc sonat vox κτίσις) etiam in civibus ad Deum referatur, Deique nomine ac vice admimstretur suprema potestas, nulla alia interposita potestate. Quem sensum secuti sunt ab initio Patres et christiani omnes, ac primum Tertullianus adversus Scapulam : « Colimus imperatorem sic quomodo et nobis licet, et ipsi expedit, ut hominem à Deo secundum, et quidquid est à Deo consecutum et solo Deo minorem ; » et in Apologetico omnium nomine : « Et sciunt omnes imperatores quis illis dederit imperium ; sciunt quis homines, quis et animam. Sentiunt eum esse Deum solum in cujus solius potestate sunt, à quo sunt secundi, post quem primi. » Vides quid sentiant ipsi imperatores, plaudente Ecclesia ; nempe se in solius Dei potestate esse, à Deo secundos et post Deum primos ; non igitur ab aliquo per Deum constituto Pontifice deponendos.

Hinc exurgit argumentum. Qualem ideam principatus genus humanum ipsique imperatores animo informaverant : talem Ecclesia suscipit : atqui eam principatus ideam informaverant, quæ civilem potestatem in suo ordine primam, ac sub Deo secundam poneret : ergo talem formam Ecclesia probabat. Jam si quæ potestas est à Deo in terris instituta, cujus judicio supremæ potestates stent aut cadant, immerito profecto sese illæ existiment ia suo genere et ordine à Deo secundas, et post Deum primas. At imperatores non id immerito de se credidisse Tertullianus refert, et Ecclesia probat : non ergo est ulla potestas, cui deponendi subsint, à Deo instituta.

Id quidem Tertullianus à Petro, Petrus à Christo didicit. Neque alius sensus est ejus Dominici effati, quod sæpe relatum, nunc etiam attentius consideratum volumus : « Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari, et quæ sunt Dei Deo. » Quippe hæc de imperio romano jam collato ad Caesares, eo intellectu dicta sunt, quo in omnium mente sensuque erat. Porro Romani ac devictae gentes æque sentiebant romanum imperium ita esse supremum, ut nulla superesset in subjectis provinciis potestas, quæ in tale imperium jure insurgere directe aut indirecte posset ; neque profecto erat ulla provincia, quæ excutiendi imperii jus ullum alicui, quæ apud se esset, potestati etiam sacerdotali tribueret, ac si quæ tribuisset, jus fasque fuisset eam pro perduelli haberi. Jam vero Judæi Cæsarius romanoque imperio non alio erant jure subditi, quam aliæ gentes ; neque eorum sacerdotes quidquam sibi juris ad solvenda imperia vindicaverant ; neque sub Græcis, neque sub Persis, neque sub Assyriis, neque sub propriis regibus, sive Machabæicis, ac recidivo imperio, sive etiam Davidicis, ac prima regii imperii origine. At vero Romanos, deteriore quam alios jure regnare, nemo unquam intellexit. Quale autem imperium sibi ipsi vindicarent, et omnes recognoscerent, tale imperium Christus confirmavit ; neque retro aspexit, rectene an secus, Pompeius aliique romani duces regni judaici statum immutaverint ; sed ex possessione et gentium jure, propter publicam pacem, imperii statum, quo erat firmavit loco : neque obedientiam, aut religionis prætextu sollicitari aut à sacerdotum voluntate pendere voluit. Rursus qualem Judæis, talem christianis sub imperio romano formam dedit : ergo absolute voluit, quicumque imperarent eo jure quod leges ususque publicus approbasset, illos ab Ecclesia sua sanctos inviolatosque haberi, neque ulli quam divinæ potestati subesse, quod et imperatores, et omnes gentes volebant, et cum eis Tertullianus totaque Ecclesia fatebatur.

Chapter 51 of 396