Caput XXXII. Alice Patrum auctoritates : an his satisfiat dicendo principes in temporalibus, non minus soli Deo subesse, cum ejus Vicario subsint
Alice Patrum auctoritates : an his satisfiat dicendo principes in temporalibus, non minus soli Deo subesse, cum ejus Vicario subsint
Uti Tertullianus interpretatus est, ita cæteri Patres. Sanctus Ambrosius in illud Davidicum : Tibi soli peccavi : « Rex utique erat, inquit, nullis ipse legibus tenebatur, quia liberi sunt reges à vinculis delictorum ; neque enim ullis ad pœnam vocantur legibus tuti sub imperii potestate. Homini ergo non peccavit, cui non tenebatur obnoxius. » Cassiodorus in eumdem Davidis locum : De populo si quis erraverit, et Deo peccat et regi ; nam quando rex delinquit, soli Deo reus est... quia hominem non habet, qui ejus facta dijudicet. Merito ergo rex Deo tantum se dicit peccasse, quia solus erat, qui ejus potuisset admissa discutere. »
Hinc sanctus Gregorius Turonensis hæc ad Childericum Regem : « Si quis de nobis, ô Rex, justitiæ tramitem transcendere voluerit, a te corrigi potest : si vero tu excesseris, quis te corripiet ? Loquimur enim tibi ; sed si volueris, audis ; si autem nolueris, quis te condemnabit, nisi is qui se pronuntiavit esse justitiam ? » Ac paulo post : Sed quid plura ? Habes legem et canones : hæc te diligenter rimari oportet, et tunc quæ praeceperint si non observaveris, noveris tibi judicium Dei imminere. »
Hæc passim apud Patres, quibus clare docent temporali potestati nullam imminere sui generis atque ordinis pœnam, hoc est temporalem, quam homines infligant : quæ si congerere sit animus, jam adversarios non locis ac testibus, sed voluminibus obruamus. Unum subjungimus sanctum Isidorum Hispalensem, ut Italiæ et Franciæ addamus Hispaniam : « Difficile est principem regredi ad melius, si vitiis fuerit implicatus : populi enim peccantes judicem metuunt, reges autem nisi solo Dei timore, metuque gehennæ coerceantur, liberi in præceps proruunt, et per abruptum licentiæ, in omne vitiorum facinus labuntur : ideo principem non oportet delinquere, non formam peccandi faciat peccati ejus impunita licentia. »
His et similibus respondere se putant, si dixerint subesse Pontificibus Dei Vicariis, nihil esse aliud quam ipsi Deo subesse, ac merito dici à Deo secundos, qui nonnisi ejus Vicariis, ac per eum institutæ ecclesiasticæ potestati subsint : quæ quidem postremis sæculis usurpata non nego » At si hæc valeant, jam pari jure dicamus reges non modo in imperio, sed etiam in religione soli Deo subesse ; cum in religione nullis aliis subsint quam sacerdotibus Dei vices agentibus, atque ecclesiasticæ potestati à Deo institutæ. At non id dicimus, passimque in sequentibus audiemus Patres id aperte professos reges quidem in temporalibus soli Deo subesse, sed in ecclesiasticis et sacris æque ac cæteros fideles subesse sacerdotibus. Ergo in quibus soli Deo subesse dicunt, etiam sacerdotale excludunt officium.
Neque pluris valet illa responsio : supremam esse, ac Deo secundam civilem potestatem, tametsi ab alia potestate, nempe à spirituali, deponi possit, quia indirectè tantum, non autem directe deponi potest. Nobis enim non placet verbis ludere ; ac plane negamus eam potestatem supremam atque à Deo secundam vere ac serio dici, quæcumque ab altera, quocumque nomine, sive directe, sive indirectè, deponi et in ordinem cogi possit.
Quare neque eam admittimus utriusque potestatis, civilis nimirum et ecclesiasticæ, subordinationem, quam adversarii passim inculcant : satis enim constitit non ita esse subordinatas, quæ sine se invicem stare possint, tota vi sua ac numeris omnibus absolutæ : atqui supra vidimus planèque in confesso est, stare vera religionem, stare Ecclesiam tota vi sua, etiam ab imperio separatam : stare in ordine civili perfectissimum regimen à veri Ecclesia veraque religione seclusum : ergo ambæ potestates, supremæ ac principes in suo ordine, conjunctæque et amicæ, non una alteri per sese subdita subordinataque est.
Chapter 52 of 396