Caput XXXIII. An ut umbæ potestates inter se ordinatæ sint, unam alteri subdi necesse sit : sancti Gelasii aliorumque Pontificum doctrina
An ut umbæ potestates inter se ordinatæ sint, unam alteri subdi necesse sit : sancti Gelasii aliorumque Pontificum doctrina.
Hinc illud solvitur, quod passim objiciunt, ambas potestates inter se ordinatas oportere esse : non autem ordinatæ sunt, nisi una alteri, minor potiori, civilis scilicet ecclesiasticæ subsit. Nos autem dicimus in eo esse ordinem collocatum, ut quod est ordinis genus quoddam, societate, foedere, pace, conjunctæ sint.
Hinc illud Zachariæ : « Ecce vir Oriens nomen ejus, » Zorobabel, ad litteram publica ac civili potestate functus, « et ipse exstruet templum Domino... : et sedebit et dominabitur super solio suo, et erit sacerdos super solio suo, et consilium pacis erit inter illos duos. » Vides pace mutua, non ipsa subordinatione conjunctos ; et explicitius : « Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent, præsidebit : porro Zabadias filius Ismael qui est dux in domo Juda, super ea opera erit, quæ ad regis officium pertinent. » Sic ambæ potestates suis limitibus circumscriptæ, sociæ quidem et amicæ, conjunctis agebant viribus, non una alteri imperabat. Atque hoc sectus sanctus Gelasius Pontifex, hæc scripsit celebri Epistola ad Anastasium Augustum : « Duo sunt, imperator Auguste, quibus principaliter mundus hic regitur, sacerdotalis auctoritas et regalis potestas : » Utraque principalis, suprema utraque, neque in officio suo alteri obnoxia est. Subdit : « Nosti enim, clementissime fili, quod licet praesideas humano generi dignitate, rerum tamen præsulibus divinarum devotus colla submittis, atque ab eis causas tuæ salutis expetis, inque sumendis cœlestibus sacramentis, eisque ut competit disponendis subdi te debere cognoscis religionis ordine potius quam præesse. Nosti itaque inter hæc ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam velle redigi voluntatem. Si enim, quantum ad ordinem pertinet publicæ disciplinæ, cognoscentes imperium tibi superna dispositione collatum, legibus tuis ipsi quoque parent religionis antistites... ; quo, rogo, te decet affectu eis obedire, qui pro erogandis venerabilibus sunt attributi mysteriis ? »
Et quidem Gelasius ubique celebrat pontificiam potestatem uti digniorem, quippe quæ dignioribus ac cœlestibus præsit ; nec tamen alteram, minus licet dignam, alteri obnoxiam facit, in rebus quidem suis. Quod autem imperatores Pontificibus subdit, diserte explicat non illud absolute, sed in sumendis ac disponendis cœlestibus sacramentis , qua etiam in re judicari docet : « Nosti, inquit, inter hæc ex illorum te pendere judicio. » Ordinem autem in eo esse intelligimus, non quod potestas dignior alteram ad sua jura revocet, sed quod, cum ambæ supremæ sint, altera alteri suo quæque officio obsequantur. Favet sanctus Symmachus Papa ad eumdem Anastasium : « Ille (imperator) rerum humanarum curam gerit ; iste (scilicet Pontifex) divinarum ; tu humana administras, ille tibi divina dispensat. Itaque ut non dicam superior, certe æqualis est honor. » Potuisset enim dicere honorem sacerdotalem superiorem esse honore regio, hoc est, praestantiorem, sublimiorem, digniorem ; neque quisquam negasset christianus : at in æqualitate utriusque potestatis sanctus Pontifex merito acquiescit ; quod æquo et absoluto jure, altera divinis, altera humanis rebus præsit.
Hæc dicebant Pontifices superbo imperatori, qui ad se omnia etiam ecclesiastica trahere, et Acacii merito excommunicati nomen imperatoria potestate sacris diptychis restituere, vel conservare niteretur : quem proinde oporteret diligentissime commoneri ejus, qua ipse deponi posset pontificiæ potestatis, si quidem talia cogitassent. At illi hunc locum prætermittant, ambasque potestates, ut non subordinatas, sed ut coordinatas et contradistinctas, ac sub uno Deo proxime collocatas memorant.
Hoc sequuntur omnes deinde Pontifices, quorum suo loco dicta referemus. Præluxit omnibus doctus ille, tersusque Synesius, Arcadio imperante, Ptolemaidis Cyrenensis episcopus, nec minus sanctis moribus quam eleganti ingenio multaque oratione nobilis. Deinde in eo sunt Patres omnes, ut ambas potestates divino numine separatas, ac suis finibus circumscriptas, unique Deo subditas esse prædicent.
Chapter 53 of 396