Skip to the text

Caput XXXV. Ambarum potestatum separatio ac societas ex sancti Gelasii doctrina explicatur : Bellarmini comparatio ; S. Gregorii Nazianzeni locus ab eo objectus

Ambarum potestatum separatio ac societas ex sancti Gelasii doctrina explicatur : Bellarmini comparatio ; S. Gregorii Nazianzeni locus ab eo objectus.

Quare solutum est ex gelasiani decreti doctrina et auctoritate argumentum illud, quo sese efferebant. Nempe statuebant potestates duas in unum principium unamque potestatem spiritualem reducendas, ne ordo desit rebus humanis, neve in diversa principia resolutæ distrahantur, quasi equis in diversa reptantibus : hæc, inquam, soluta sunt sancti Gelasii aliorumque Pontificum doctrina. Satis enim claruit duas quidem potestates esse oportere : ecclesiasticam et civilem, distinctis officiis, quæ principales sint ac supremæ, et tamen sociæ ; ac supremæ quidem suo quamque in officio, ne si ad unam omnia referantur, hæc vel onere victa collabescat, vel, ut Gelasius docuit, plus æquo extollatur utraque potestate suffultus ; conjunctæ tamen et amicæ, ne societas humana distrahatur.

Conjunctas autem esse dicimus, quod, ut exposuere sancti Pontifices, et mutuam sibi operam debent præstantque ; et licet supremæ invicem, Deo tamen ambæ communiter subsunt : quo ut ut sub binis licet potestatibus, res tamen humanæ minime dissolvantur, quod Deus habenas temperet ; atque ita non ad duo principia, sed ad unum principium omnia referantur.

Hoc sensu, si ordinatas esse volunt ambas potestates, eòque referri placet apostolicum illud : « Quæ sunt (potestates scilicet), à Deo ordinatæ sunt, » quanquam Apostolum alio respexisse constat, non tamen id refugimus. Satis enim ordinatæ sunt, quæ non incompositis feruntur motibus, sed à Deo gubernantur ab eoque constitutæ sunt, ut sibi invicem auxilium et tutelam afferant.

At enim, inquiunt, erit ordo præstantior, si ecclesiasticæ civilis tanquam potiori subesse cogatur ; qui ordo si desit, maximo res humanæ incommodo laborabunt, collisis persæpe duabus potestatibus suo in ordine supremis, nullaque earum absolute imperante. Quare præclarius erit civilem minus dignam à digniore in ordinem cogi, atque etiam loco amoveri posse.

Nos autem monuimus quam suaviter somnient, qui id agunt ut res humanæ nullo incommodo laborent, tanquam in cœlesti aula versemur inter angelos. At qui id moliuntur praeposteri homines, ne id quidem intelligunt quantis se incauti implicent incommodis. Vel tu id cogita, dum omnia incommoda superari à te posse putas, ad unam potestatem, imo, ut rem ipsam dicamus, ad unum hominem revocando res humanas ; id, inquam, cogita, quale sit incommodum congerere in unum caput totius orbis curas, divina humanaque omnia, resque sæculares æque ac ecclesiasticas. Hoc incommodum veriti sancti Pontifices, rerum humanarum onus duas inter potestates à Deo partitum fuisse docuerunt, ne altera toto pondere gravata fatisceret. Addiderunt id factum, ut modestia utriusque ordinis curaretur, ac ne extolleretur utroque suffultus. Ne scilicet qui unus ad sua arbitria revocare omnia se posse confideret, nimia potestate omnibus gravis, ipse quoque sui impos deviis motibus ferretur in præceps* Neque enim quisquam eo usque desipit, ut asserat romanum Pontificem, eliam in administranda pontificia potestate, à recto bonoque aberrare non posse, esseque infallibilem simul et impeccabilem. Quamobrem regere ea omnia quæcumque ad Dei gloriam, et ad animarum salutem referuntur, hoc est, humana omnia, non ejus profecto est qui se in administranda sua potestate, erroribus et cupiditatibus abripi posse sentiat. Duæ ergo potestates sese mutuo non tantum adjuvent, verum etiam temperent ; neve tu hic mihi cogita eam rerum humanarum pulchritudinem, quam res humanæ ferre non possint ; ac si duæ potestates inter se collidantur, ne propterea putes omnia in incertum fluitare, aut abire in diversa, ut equos ruptis habenis ; sed intus adesse occultum moderatorem Deum, qui sollicitari interdum Ecclesiam suam, non tamen dissipari velit. At enim, inquiunt, ita se habet civilis potestas ad ecclesiasticam potestatem, ut caro ad spiritum, Gregorio Nazianzeno teste. Esto. Non id tamen verum est ratione omni, sed aliqua tantum. Sed hæc more Scholæ, transire sinamus, ut quod in barathrum nos deducant, semel intueri liceat. Pergunt : Atqui spiritus, si necesse sit, carnem quoque adigit ad interitum. Quid tum postea ? Ergo ecclesiastica potestas adigere ad interitum potest civilem potestatem ; decernere potest scilicet ut civilis potestas tollatur è medio, sepeliatur, computrescat ; ipsa interim ab omni civili potestate separata vivet. Transfer in cœlum eam, qui sic ratiocinaris ; vel agnosce potius quam male hæc decidantur institutis comparationibus, quæ comparationes cum certa tantum ratione valeant, si ad extremum urgeantur, ad immane præcipitium nos devolvant.

Atque ut intelligamus quousque protendi comparatio valeat, recordemur id quod supra est dictum, in ordine morum à vera religione pendere civitatem ; at civilem potestatem, quod ad rationem attinet humanæ societatis, per se ac tota sua vi sine vera religione, sine vera Ecclesia, sine vero sacerdotio stare posse.

Interim adjuvent se mutuo utræque potestates : contemptam Ecclesiam, reges pœnis capitalibus, contemptas Reges, Ecclesia anathemate ulciscatur. Hæc passim in Capitularibus, hæc in Gallicanis, Hispanicis, Anglicanis, omnium ubique gentium conciliis legimus. Hæc ad confirmandam mutuam societatem, non ad confundendos utriusque potestatis fines pertinent.

Item quod rex præcipit : « Applica arcam Dei, applica Ephod : » quod denique jubet uti sacerdotes suo fungantur officio : quod item Pontifex in Dei nomine præcipiat regibus uti rempublicam ex Dei legibus administrent, hoc debito ordine ac moderatione factum, societatis est mutuæ. Quod autem aut rex sacerdotibus auctoritate regia, aut sacerdos regibus, clavium potestate depositionem intentent, non jam ad tuendam societatem, sed ad invadendos alterius potestatis fines manifeste spectat.

Chapter 55 of 396