Skip to the text

Caput XXXVI. Canon Omnes, objicitur et solvitur

Canon Omnes, objicitur et solvitur.

Hic adversari videtur Canon, Omnes, Nicolai II Papæ, à Gratiano citatus, cujus hæc sunt verba : « Illam (Romanam Ecclesiam) solus ipse fundavit, et super petram fidei nascentis erexit, qui beato (Petro) æternæ vitæ clavigero, terreni simul et cœlestis imperii jura commisit. » Hæc Gratianus refert ex Papæ Nicolai Epistola ad Mediolanenses, quæ si probi auctoris esse constaret, neque eorum numero habeantur, quæ Gratianus bene multa in suum Decretum falsis titulis corruptisque sententiis consarcinata conjecit, tamen in rectum sensum facile reducuntur. Nihil enim aliud præferunt, quam hoc scilicet : postquam Petro dictum est : « Quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cœlis ; et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis : » ejusmodi esse eam, quæ Petro concessa est, rerum spiritualium potestatem, ut cœlo terraque juxta valeat.

Cæterum neque Nicolai I, neque Nicolai II ullam legimus ad Mediolanenses epistolam. Reliqui Pontifices, qui Nicolai nomen habuerunt, post Gratianum vixere. Ac Nicolaus quidem I ad Michaelem Imperatorem egregiam de sacerdotii regnique finibus scripsit epistolam, in qua nihil aliud quam sancti Gelasii verba descripsit. Neque vero à Gratiano relata verba, ex incerta epistola et incerto auctore decerpta, tot sanctorum Pontificum evertent certas auctoritates. Certe nemo dixerit in unum Romanum Pontificem proprie ac stricte utriusque imperii jura collata à Nicolao I, qui post Gelasium docuit ea necessario fuisse disjuncta, ne unius ordinis modestia gravaretur.

Chapter 56 of 396