Skip to the text

Caput XXXVII. Objicitur à Bellarmino Apostoli locus de judicibus ab Ecclesia constitutis : Jeremiæ locus : duo gladii, regale sacerdotium : allegoria alia et accommodatitia : di…

Objicitur à Bellarmino Apostoli locus de judicibus ab Ecclesia constitutis : Jeremiæ locus : duo gladii, regale sacerdotium : allegoria alia et accommodatitia : dictorum in hoc libro recapitulatio.

Pudet adversarios de tanta re, tamque, ut existimant, Ecclesiæ catholicæ necessaria, nihil quidquam expressum inveniri in Scripturis, sed totum negotium agi consecutionibus, iisque falsis, aut certe quod nec ipsi diffiteantur, obscuris et dubiis, ac longe petitis. Quare Bellarminus et alii hunc proferunt Novi Testamenti locum, quo sibi Apostolus tribuisse videatur rerum temporalium potestatem. « Audet, inquit, aliquis vestrum habens negotium adversus alterum judicari apud iniquos, et non apud sanctos. An nescitis quoniam sancti de hoc mundo judicabunt ? Et si in vobis judicabitur mundus, indigni estis qui de minimis judicetis... Sæcularia igitur judicia si habueritis, contemptibiles, qui sunt in Ecclesia, illos constituite ad judicandum. » Hic Bellarminus : « Sicut novi judices constitui potuerunt, ita et novi principes et reges, si vires adfuissent. » Scilicet si tantum valerent viribus, novam sibi confestim rempublicam facerent, qui jam judices et magistratus designabant. At quis non statim intelligat, haudquaquam id agere Apostolum, ut ejus auctoritate novos sibi constituant magistratus qui judiciis præsint ; sed ut consensione mutua arbitros deligant, quod legibus romanis licuisse ipsa jura clamant. Sic certe Paulus loquitur : « Si in vobis judicabitur mundus, indigni estis ut de minimis judicetis. » Id ergo profecto agit ne indigni videantur. Neque vero concludit sic : Hæc vobis vestro jure potestas competit ; sed profecto digni estis, ut vestri fratres vos eligant rerum minimarum arbitros, quos summarum quoque judices, et in tremendo illo judicio assessores suos Christus instituit. Ac postea : « Sic non est inter vos sapiens quisquam, qui possit judicare inter fratrem suum ? » Ad id ergo idoneos eos esse contendit per sapientiam : dignos esse docet per tantam Domini dignationem : de legitima cognitione ne quidem cogitat,

Certe si de legitima potestate ageretur, non valeret consecutio : majora potestis, ergo eliam minora, indignumque id apostolica prædicatione esset. Neque enim hic cogitandum est quid curque præstet ; sed quid curque concessum sit. Neque si Deus sacerdotibus maxima concesserit, puta spiritualia judicia, ideo jus fasque sit humana invadere et inconcessa aucupari.

Quare quod legimus à Gregorio VII toties inculcatum : « Si spiritualia judicamus, cur non magis sæcularia ; » si de eo judicio intelligit, quo de temporalibus suo jure decernat, causæ profecto suæ dicta Apostoli præter litteralem sensum accommodat, qui arbitri honorificentiam ac sapientiam, ad ordinarii ac legitimi judicii jus potestatemque transfert.

Cur autem christiani plerumque vetarentur coram judicibus infidelibus agere, multæ causæ erant : imprimis quod judiciis legitimis jurare per Gentilium deos, aut etiam christianam religionem ejurare cogerentur : qua occasione martyrium fecisse sanctam Julittam Martyrem beatus Basilius refert.

Hoc adversarii depulsi unico Novi Testamenti loco, ad prophetica confugiunt, et ad novi sacerdotii auctoritatem referenda contendunt ista : « Ecce constitui te super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes. » Dictum ad Jeremiam scilicet. At quæro Jeremias quos reges deposuerit ? Quæ imperia everterit ? Nempe respondebunt nuntiasse eum divinam ultionem regnis ac regibus de propinquo imminentem ; quod cum responderint, et ex Hieronymo aliisque probaverint, statim inferemus : hæc ergo ad ministerium propheticum, hoc est, ad officium extraordinarium pertinere.

Neque tamen negaverim hæc, ut cætera, in figuram nostri facta esse, et ministerio Novi Testamenti, longe meliori jure, quam prophetico convenire ; sed Novi Testamenti more et spiritu. Sunt enim profecto christiani Pontifices super gentes et regna : evellunt, dissipant, plantant victrice prædicatione, verbo etiam ultore, dum cœlum aperiunt aut claudunt ; ut ad tantam potestatem superbi omnes, etiam in soliis positi, contremiscant. Hæc Scriptura clamat. Ut autem invitis regna extorqueant, et quo velint transferant ; ut humana omnia æque ac divina supremo et invicto jure in potestate habeant, hoc est, si proprie loquimur, ut soli ipsi regnent, cæteri sub ipsis precariam veluti potentiam exerceant, tacente Scriptura, imo etiam vetante, dicere non audemus.

Neque porro objiciant adversarii Romanos etiam Pontifices, post Gregorium VII, ad temporalia sibi vindicanda passim usos esse hoc Jeremiæ loco. Nam et apud ipsos, sicut apud alios constat in Decretalibus infinita inveniri Scripturæ testimonia, ad eum translata sensum, qui accommodationis dicitur : quæ quantumcumque inculcent, non profecto efficient, ut valeant ad litteram, aut ad dogmata probanda pertineant ; præsertim cum hæc, assentientibus theologis omnibus, Melchior Canus edixerit : « Aliud intentio conclusioque decreti, aliud ratio et causa. » Quo fundamento nixi, et ipse et alii allatas etiam in Decretalibus Romanorum Pontificum Scripturæ accommodationes potius quam interpretationes reverenter quidem, sed tamen libere planèque rejiciunt. Atque hæc semel dicta volumus, ne locos plurimos à Romanis pontificibus prolatos, aut eas quibus in hac materia utuntur rationes, excutere compellamur.

Posteaquam adversarios in tanta re deficiunt Scripturæ testimonia, ad allegorias nempe confugiunt, memorantque duos gladios penes apostolos fuisse inventos, postulante Christo, et materialem incaute à Petro strictum, ipsius tamen fuisse dictum ; quæ quidem propter beatum Bernardum, qui primus induxit hanc allegoriam suo loco expendemus, et ad rem nullo motio pertinere docebimus. Hic quidem pertractari quæ extra sensum litteralem allata, et ad allegorias deducta nihil probent, ratio non sinit.

Neque etiam arbitramur sollicite esse excutiendum id quod de regali sacerdotio à Petro proditum, Baronius eo transfert, ut sacerdotalis apud christianos auctoritas, etiam de republica, regali quadam auctoritate decernat ; tanquam ad Pontifices proprie, non autem ad omnes christianos dictum sit : « Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis ; » aut non omnes ad Agnum exclament apud Joannem : « Fecisti nos Deo nostro regnum et sacerdotes ; et regnabimus super terram. » Sed profecto certum est suo modo sacerdotes regesque esse omnes christianos : ac sacerdotes quidem, ibidem attestante Petro : « Vos autem domus spiritualis, sacerdotium sanctum offerre spirituales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum ; » reges autem, de quibus scriptum sit : « Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo ; » et : « Si sustinebimus et conregnabimus ; et : Consedere fecit in cœlestibus in Christo : » jam scilicet in antecessum devictis hostibus, quodque est vere regium, cupiditatibus subjugatis.

Nos autem omissis allegoricis, tropologicis et accommodatitiis Scripturae allegationibus, litteræ inhæsimus ibique investigavimus eam, quocumque appellent nomine, sive directam, sive indirectam, quam adjungunt sacerdotio, rerum temporalium potestatem. Invenimus autem ante legale sacerdotium supremas potestates à Deo institutas, et à Deo secundas, solique Deo subditas inviolabili majestate : nihil in eo jure postea immutatum, neque sub mosaico, neque sub christiano sacerdotio ; quin etiam explicatum in Vetere Testamento, eadem apud Hebræos, qua apud cæteros majestate regnatum : neque quidquam præ scriptum sacerdotibus aut regibus, quo in temporalibus, vel illi decernerent, vel hi obedirent, ac mansisse regibus, quantumvis idololatris ac saevientibus, potestatem integram, à prophetis agnitam, à plebe sanctisque religiose observatam : neque id à Christo immutatum, neque cum explicaret apostolicam atque ecclesiasticam potestatem, quidquam adjectum esse de temporalibus ordinandis, nedum de deponendis regibus, cum id vel maxime fieri oporteret, et adesset occasio : neque quidquam christianis præscriptum esse adversus mundi potestates, nisi fugam et patientiam, et invictam constantiam profitendæ veritatis, et in iis quæ veritatem et conscientiam non læderent, summam obedientiam : imo jussisse Christum ut Caesares, infideles scilicet, agnito ab omnibus jure regnarent, utque civilis potestas integro jure esset, neque religionis causa sollicitari posset, suo in ordine confirmata : ab eodem Christo Herodem et Pilatum, regesque ac regum ministros à suo regno tutos luisse præstitos : neque spirituali regno in regnandi civili ordine immutatum quidquam, tum eam quam in Ecclesia maximam esse voluit potestatem, non ultra extendi, quam ut christiani contumaces ad ethnicos publicanosque redigantur, spiritualium extorres, nullo temporalium jure aut possessione detracta, denique diserte traditum civilem potestatem et ecclesiasticam, suis quasque finibus ac distinctis officiis circumscriptas, utramque in ordine suo supremam et absolutam esse, ac reges soli divino judicio reservatos. Hæc illa doctrina est, quam in Scripturis legimus. Jam ab ea origine ad posteriora sæcula longe latèque diffusam ordine videamus.

Chapter 57 of 396