Skip to the text

Caput XL. Gesta sub reliquis Carolinis principibus : ea stirpe extinctâ turbæ : Otho I imperator : imperii translatio ad Germanos sub Othone III, qualis memoretur à Baronio : qu…

Gesta sub reliquis Carolinis principibus : ea stirpe extinctâ turbæ : Otho I imperator : imperii translatio ad Germanos sub Othone III, qualis memoretur à Baronio : quæ omnia nihil ad nos.

Carolo Calvo mortuo, Carolus Crassus, Ludovici Germanici Caroli Calvi fratris filius, « Longobardorum fines occupavit, ac in paucis diebus totam Italiam in deditionem accepit, et Romam perveniens, à Præsule apostolicæ Sedis Joanne (VIII scilicet) et senatu Romanorum favorabiliter exceptus, cum magna gloria, imperator creatus est. » Sic Annales Metenses , anno dccclxxxi.

Post Carolum Crassum, ejus fratris filius, Arnulphus Germaniæ Rex, à Formoso Papa, in Guidonem tyrannum , ut Annales Fuldenses produnt, Romam accitus est, et capta urbe, imperator coronatus. Quo loco solius Papæ fit mentio, crescente potentia Romanorum Pontificum. Necdum tamen penitus romanæ civitatis extinctam auctoritatem sequentia demonstrabunt. Arnulpho autem ad annum Christi 900 mortuo, paulo post interiit Ludovicus ejus filius, ætate puerili, et frater Zwentiboldus simulque tota ea pars Carolinæ familiæ, quæ Germaniam obtinebat. Qui vero Carolini tum in Francia supererant ; cum vix eam retinere possent, de Germaniâ et Italia ne quidem cogitabant ; fuitque Arnulphus ultimus ejus stirpis, qui Imperio Italia Germaniâque potiretur.

Exinde Germanïa sibi detegit reges ; Italiam et Romam per sexaginta annos validissimus quisque occupabat, seu potius prædabatur ; quoad Joannes XII Othonem I, Germaniæ seu Teutonum Regem, sibi ac romanæ urbi defensorem accivit.

Atque is, anno 951, ducta Adelaide, vidua Lotharii regis Italici, eo regno potitus, postea à Joanne XII imperator coronatus est. Quo autem ritu id factum sit, Regino memorat : « Anno 962, Rex Natalem Domini celebravit, indeque progrediens, Romæ favorabiliter susceptus, totius acclamatione romani populi et cleri, ab apostolico Joanne filio Alberici, imperator et Augustus vocatur et ordinatur. »

De eodem Otho Frisingensis : « Otho gloriosus Res ad Urbem progrediens, honorifice à summo Pontifice Joanne ac toto populo romano susceptus, applaudentibus cunctis, imperatoris et Augusti nomen sortitur. » Quo ritu populi consensum atque approbationem contineri et explicari vidimus.

Otho II primi ac III secundi filius hæreditario jure imperium adepti sunt. Otho III sine hærede est mortuus.

Per ea tempora imperium à Francis ad Teutones translatum esse memorant : in cujus translationis origine sub Othone I scilicet, populi romani, ut vidimus, consensus apparuit.

Quod autem Otho I ad liberos suos hæreditarium transtulit imperium ; quodque, ejus stirpe extincta, Teutonibus rursus firmatum imperium est, totum id Baronius à Romanis Pontificibus factum esse contendit : atque Othoni quidem I, anno 964 ?, ab ipsis Pontificibus id esse concessum, ut successores designaret ; tum deficiente ejus stirpe, aliter consulendum imperio fuisse ; remque ad electionem Germanorum redactam per Gregorium V Pontificem è Germanis assumptum, ab eoque Pontifice electores creatos, atque hæc omnia facta in synodo Romana, anno 996 ; de quibus litigare non est animus. Neque enim ullatenus pertinent ad nostram quæstionem, postquam ex ipsa rerum serie ac gestorum fide semel demonstravimus, pontificiam in ordinando imperio potestatem inde manasse ; non quod Pontifices id à Christo juris acceperint (nemo enim id sanus dixerit) ; sed quod à Deo tanta rerum spiritualium potestate donati, ejus potestatis sacrique principatus reverentia, eam sibi etiam in temporalibus conciliaverint auctoritatem, quæ sensim per diversas temporum vices ac vicissitudines, ad ordinandum quoque illud, quale nunc est Romano-Germanicum imperium perveniret.

Chapter 98 of 396