Skip to the text

Caput XLI. In transferendo imperio ad Germanos, teste Baronio, consensus intervenit romanæ civitatis : quæ tamen omnia, et inde secuta nihil ad nos

In transferendo imperio ad Germanos, teste Baronio, consensus intervenit romanæ civitatis : quæ tamen omnia, et inde secuta nihil ad nos.

Quanquam ergo hæc nihil ad nos pertinent, attamen ut appareat in iis quoque elucere, non modo Ecclesiæ, sed etiam civitatis auctoritatem, placet narrare paucis, quomodo hæc Baronius disponenda putaverit.

Is ad annum 996 hæc habet : « Cum eo jure carerent imperatores, ut successores sibi deligerent, Magno Othoni id primum à Romano Pontifice concessum reperitur. » Id ut probet, profert Leonis VIII decretum in hanc formam : « Leo Episcopus servus servorum Dei, cum toto clero et romano populo constituimus, et confirmamus, et roboramus, et per nostram apostolicam auctoritatem concedimus, atque largimur Domno Othoni, Regi Teutonicorum, et ejus successoribus, hujus regni Italiæ in perpetuum facultatem eligendi successorem. »

Hæc autem ad Italiæ regnum spectantia, ut ad imperium protendantur, addit Baronius, successorem hic intelligi in regnurn Italiæ primo, inde in imperium promovendum ; atque ita in Othonis Germanorum Regis persona translatum ad Germanos imperium. Hæc quidem valeant quantum Baronio placuerit. Cæterum id liquet, decretum istud Leonis esse conditum cum toto clero et populo romano ; ut in ea concessione non modo cleri, sed etiam populi romani auctoritas elucescat.

Docet Baronius hujus decreti auctoritate factum, ut Otho I successorem hæreditarium haberet Othonem II ; hic Othonem III ; qua successione Germanis imperium confirmatum fuerit.

Alio sane loco multis agit Baronius, et Leonem VIII non verum fuisse Pontificem, et ipsum diploma esse falsum, à Gratiano licet allegatum. Utcumque est, non alio titulo utitur ad asserendam postea Romano Pontifici romani imperii ordinandi potestatem. Credo quod in his, falsis licet, aliqua à falsatoribus veri ratio habeatur, ne absona penitus et absurda confingant, aut quod falsis etiam, postquam consuetudine approbata sunt, ex ipsa approbatione accedit auctoritas. Quare es ipso Baronio, haud à vero alienum est, eam mutationem atque imperii translationem ad Germanos, consensu populi esse factam, inque imperio ordinando, ad annum usque 964 retentam eam formam, quæ in Carolo Magno primum enituit.

Eam postea formam, stirpe Othonum extincta, Gregorius V immutant in suorum Germanorum gratiam, electionem totam eis ita attribuent, ut, in ordinando romano imperio, nulla jam populi romani ratio habeatur : jus illud quod habent romani imperii electores ad illos ab apostolica Sede pervenerit, ut est ab Innocentio HI dictum, capite Venerabilem de electione : valeant denique vîgeantque omnia , quæ idem Innocentius, postremis licet sæculis ejusque successores, in Decretalibus inque Clementinis, aut quocumque sub titulo, in Imperatorem Romano-Germanicum sibi tribuerunt : electum eum Romanus Pontifex confirmet, reprobet, ad proprie dictum fidelitatis juramentum adigat ; sitque imperatoris superior atque ordinarius judex, tanta auctoritate ut ejus judicia irritare possit, quod habet Clementina Pastoralis, titulo de sententia et re judicata ; quanquam hic quædam à doctis etiam catholicis, Onuphrio et aliis, in dubium revocata, quædam ut nimia ipso usu obsoleta fuisse videantur ; tamen quantum attinet ad nostram quæstionem, haud gravate concedimus, dummodo reclusis fontibus recognoscere liceat, auctoritatem illam Romani Pontificis, non à Christo quidem, sed à populi romani ipsiusque civitatis consensione cœpisse.

Qua etiam ratione amplectimur id, quod est ab Innocentio III de apostolica Sede proditum, « quæ Romanum, inquit, imperium in persona magnifici Caroli à Græcis transtulit in Germanos, » eodem capite Venerabilem. Hæc inquam, facile admittimus, quatenus scilicet Carolus Magnus Francique reges, Germana propago, suasore et adjutore Leone III, à tota urbe romana pro magnis in Ecclesiam urbemque mentis, ad imperium evecti sunt. Cæterum illud omne, et ea quæ per gradus ab illo initio, in Romano-Germanicum, quale nunc est, imperium, Romanorum Pontificum jura creverunt, ea ad reges cæteros ac regiæ dignitatis statum nullo modo pertinere satis demonstravimus ; meritoque est responsum à majoribus nostris, cum eis objicerentur Friderici depositi : verum id quidem esse de imperatore, cujus Romanus Pontifex in temporalibus superior esset, non de cæteris regibus.

Chapter 99 of 396