Skip to the text

Caput XLII. Decretum episcoporum de Lotharii regno post Fontanellidensem pugnam, an ad rem faciat ?

Decretum episcoporum de Lotharii regno post Fontanellidensem pugnam, an ad rem faciat ?

Alia exempla circa hanc secundam quæstionem prolata omittere poteramus, nisi animo fixum esset, nihil eorum præterire, quæ alicujus momenti esse viderentur.

Validum id Baronio visum est, quod est de Lothario Imperatore, ejusque fratribus Ludovico Germanico et Carolo Calvo, Ludovici Pii filiis, ab optimo hujus ævi, auctore Nithardo proditum ; nempe post cruentam illam Fontanellidensem pugnam, qua victus Lotharius, ac deserto regno profugus, circa Viennam latitabat, Ludovicum et Carolum petisse Aquisgranum, « quid de populo ac regno à fratre relicto agendum videretur deliberaturos. » Relata res ad episcopos, ut « illorum consultu, veluti numine divino, harum rerum exordium atque auctoritas proderetur. » Quod merito factum Nithardus affirmat. Ergo episcopi omnia Lotharii immania et infanda gesta consideraverunt, « quibus ex causis, non immerito, sed justo Dei omnipotentis judicio primum à prælio, et secundo à proprio regno fugam illum iniisse aiebant. Ergo omnibus visum est atque consentiunt, quod ob nequitiam suam vindicta Dei illum ejecerit, regnumque fratribus suis melioribus se juste ad regendum tradiderit : » prorsus ex illius sæculi more, quo Dei voluntatem, eliam in privatorum rebus, aquæ, ferri candentis, quæsitis etiam aperto Scripturæ volumine sortibus, sed maxime prælio explorabant ; iis scilicet indiciis de rebus maximis tanquam divino judicio decernebant. Hæc quoque examina divini judicii nomine appellabant ; persuasi quippe, Deum non nisi bonæ justæque parti largiri victoriam ; quæ passim etiam à sacerdotibus Domini fuisse comprobata, ipsisque auctoribus gesta, multæ quæ ex illo ævo supersunt Missæ ac Benedictiones, in eum usum confectæ, demonstrant. Ad eum ergo sensum hic episcopi consulti à regibus respondent, divinam voluntatem, potentiam, ultionem, tanta victoria et Lotharii non modo prælium, sed etiam regnum deserentis fuga, tanquam manifestis indiciis declaratam. Aiunt enim non immerito, sed justo Dei omnipotenti judicio hæc Lothario evenisse ; consultique sunt à regibus, non qui ipsi judicio ecclesiastico de regnis decernerent, sed ut, quid Deus vellet tanquam divino numine instinctuque proderent. Quare neque ipsi id sibi tribuunt, ut excommunicatione ac depositione prolata, aut pensatis reipublicæ christianæ utilitatibus judicent, sed Deum ita velle, ita judicasse, ejusque voluntatem ac vindictam ipsa victoria ac Lotbarii fuga declaratam esse pronuntiant. Neque ipsi Lotharii regnum fratribus tradunt, sed à Deo esse traditum, eoque jure habendum possidendumque confirmant Quod quam recte egerint, secuta rerum eventa demonstrant ; cum Lotharius et regnum recuperaverit, et pacate tenuerit, et liberis habendum tenendumque tradiderit.

Interim facile erat, quod hic episcopi fecerunt, præcipere victoribus, ut regnum desertum, in quod inhiabant, tanquam « ex divina auctoritate susciperent, et secundum Dei voluntatem regerent : » fallebatque eos, fortasse falli volentes, divinæ voluntatis ambiguum nomen. Certissimum enim est victoriam præliantibus, regna victoribus, voluntate Dei tradi, ea scilicet quæ effectum inferat, non ea semper quæ approbationem certumque jus indicet Quare hæc, quæ facta sunt extraordinarie, tanquam Dei instinctu et numine, ejusque judicio manifestis veluti indiciis propalato, ad exemplum trahere ecclesiastici judicii et ordinariæ auctoritatis, fallax falsumque est.

Chapter 100 of 396