Skip to the text

Caput XLIV. Argumentum ex regum consecratione repetitum solvitur : Ludovici II imperatoris, Lotharii I filii, epistola ad Basilium imperatorem Orientis,

Argumentum ex regum consecratione repetitum solvitur : Ludovici II imperatoris, Lotharii I filii, epistola ad Basilium imperatorem Orientis,

Antequam ex hoc loco digrediamur, solvendum argumentum, vanum illud quidem, sed quod à quibusdam magni fiat, à regum consecratione repetitum. Quippe in hac, primum ab episcopo consecrante postulatur, ut præsentem militem ad dignitatem regiam sublevet : cum ipso sic agitur, tanquam eo, qui regiam dignitatem suscepturus sit : dat ipse solitum sacramentum, tanquam rex futurus : denique sic omnia peraguntur, tanquam non nisi post inunctionem, rex ; ante inunctionem et consecrationem, electus tantum esse videatur. Quæ quidem ex vetustis deprompta formulis, quibus reges etiam Francici, in secunda saltem dynastiâ inuncti fuerint, nemo harum rerum sciens inficiabitur. Quæ si ad extremum urgentur, nempe id efficient, ut reges non genere sed electione fiant, nec nisi consecrati regium nomen regiamque potestatem accipiant ; quod adeo est absurdum, et omnium gentium consensione tanta rejectum, ut nec argumentis confutare sit dignum. Quare ex communi omnium sensu, sacræ cæremoniæ arcana ac mystica significatio hæc est : in ea esse sacramentum regiæ potestatis cœlesti numine concessæ et institutæ, atque hanc divino numini haberi reverentiam, ut rex à Deo constitutus, ipse quodammodo coram Deo sacrisque altaribus regio se nudet nomine, ut illud à Deo sanctius jam augustiusque recipiat. Cujus rei sacramentum est, quod et gladius et corona regi imponenda de altari sumantur, dicaturque ad regem : Accipe gladium de altari sumptum, quia nempe gladii jus à Deo esse, ejusque providentia regi esse traditum, ex apostolica traditione et disciplina doceamur : quæ trahi ad argumentum instituendi ac deponendi reges, non nisi stulte et imperite possunt.

Quo etiam sensu Ludovicus II, à Carolo Magno quartus, se ad romani imperii principatum, summi Pontificis manu provectum esse testatur, cum Imperatoris Ludovici Pii nepos, Imperatoris Caroli Magni abnepos, jam hæreditarium teneret imperium, atque imperatorium nomen sibi jam, imo etiam avo Ludovico Pio, paternum esse profitetur. *Quomodo enim paternum non est, quod jam in avo nostro paternum ?

Hæc scripsit Ludovicus II ad Basilium Imperatorem Orientis, cum is francis principibus, Caroli Magni posteris, imperatorium nomen denegaret. Atque hæc verba tacuit scriptor anonymus, qui hunc profert locum, ut Caroli Magni nepotes imperatoriam dignitatem summo Pontifici acceptam retulisse ostendat ; quod quidem nec negamus, nec erat cur anonymus in perspicua re probanda laboraret. Quærendum illud erat, in quo difficultas versabatur : quo jure Romanus Pontifex imperii dandi auctor fuerit : an apostolico illo jure, quod Christus instituit ; an hoc adscititio, quo Romanus Pontifex, Senatus ac civium reverentia, caput urbis atque egregiæ cujusque rei auctor habebatur ?

Ac Ludovicus quidem II, adversus Basilium et Græcos, imperatorium nomen ac dignitatem Caroli Magni posteris his verbis vindicabat : et A Romanis enim hoc nomen et dignitatem assumpsimus, apud quos profecto primo tantæ culmen sublimitatis et appellationis effulsit, quorumque gentem et urbem divinitus gubernandam, et Matrem omnium Ecclesiarum Dei defendendam atque sublimandam suscepimus ; ex qua et regnandi prius, et postmodum imperandi auctoritatem prosapiæ nostræ seminarium sumpsit. Nam Francorum principes, primo reges, deinde verò imperatores dicti sunt ii duntaxat, qui à Romano Pontifice ad hoc, oleo sancto, perfusi sunt : » quem locum nisi anonymus truncum capite retulisset, nempe ipsa lectione statim intueremur, imperium à Romanis atque ab ipsa urbe domina, unde hoc nomen primum effulsit, ad Francos translatum ; auctore quidem Romano Pontifice, Romana Ecclesia ecclesiarum Matre comprobante et confirmante : eo plane sensu, quo à Joanne VIII dictum meminimus, Carolum Calvum « coepiscoporum et cleri, amplique Senatus et totius romani populi, gentisque togatæ annisu, ac secundum priscam consuetudinem, ab ipso Joanne ad imperii romani sceptra esse provectum. »

En unde Caroli Magni posteritam imperatorium nomen adversus Græcos tueretur. Hinc idem Ludovicus II, eadem in epistola, commemorat senatus populique romani, imo et militum exercituumque, in promovendis romanis imperatoribus auctoritatem. Quo jure excidisse haud par erat romanam urbem, faciebatque magis ad ejus dignitatem, quod jam per Petrum Apostolum religionis ac sacerdotii caput esset. Itaque concludebat ab urbe romana Francos eo jure eligi potuisse, quo jure quondam Hispani aliique electi erant.

Inde ad Francos stirpemque Carolinam translatum imperium Ludovicus refert ; neque vero tacet sacram unctionem ab apostolicis Pontificibus datam, quæ huic rei firmamento esset Quin et id respicit, quod Pipinus Caroli Magni pater ejusque liberi, jam à sancto Bonifacio in reges Francorum uncti, à Stephano II Papa profecto ad Francos, iterum uncti essent ; placebatque omnino regiæ domus originem à Romano Pontifice consecratam ; atque id non modo honori, sed etiam firmamento esse intelligebant, ut regium genus etiam ab apostolica Sede sacrosanctum haberetur. Ex his ergo constat Caroli Magni nepotes ea re maxime gloriatos, quod non modo imperatorium, sed etiam regium nomen, Ecclesia Romana probante, confirmante, consecrante, susceperint ; non profecto id egisse ut regnorum et imperium potestatem ei tribuerint, contra rei gestæ ac veterum omnium monumentorum fidem. Cæterum quid importet à Romano Pontifice corona imposita, Adrianum IV audiemus exponentem, cum ad ea tempora nostra oratio devenerit.

Hæc sunt quæ ad Gregorium usque VII, studiosissime atque operosissime conquisita, referunt, ut ecclesiastico ordini ejusque Capiti Romano Pontifici substernant deponendos reges ; quæ, quam vana, quam nulla sint, nemo non videt. Jam quantum valeant quæ à Gregorio VII, nullo antea exemplo, nulloque documento, gesta sunt, facile intelligimus.

Chapter 102 of 396