Skip to the text

Caput primum. Infallibilitas quibus verbis de antiquis explicetur, ubi sita sit quæritur

Infallibilitas quibus verbis de antiquis explicetur, ubi sita sit quæritur.1

« In fidei quoque quæstionibus, præcipuas summi Pontificis esse partes, ejusque decreta ad omnes et singulas ecclesias pertinere, nec tamen irreformabile esse judicium, nisi Ecclesiæ consensus accesserit.2 »

Quosdam antiquitatis ignaros movit illa vox irreformabilis. [2] Hanc sciant ab antiquitate depromptam. Notum illud Tertulliani : « Regula fidei immobilis et irreformabilis.3 » Ergo judicium illud irreformabile esse dicimus, quod immobile, irretractabile , irrefragabile, ab antiquis ; postremo denique ævo, infallibile appellatum est. Quærimus igitur ubi sit collocatum illud irreformabile judicium.

Footnotes

  1. In schedulà quadam D. Ledieu, capitis primi titulus sic repræsentatur : Reliqui operis institutum ; hujus libri scopus ; quod ideo observamus, ne quid prætermisisse videamur, parvum licet, in Bossuet conferendis codicibus. Cæterum ille titulus male hic intruderetur, et melius præfigeretur capiti v, in quo Bossuet, postquam quædam addidit à nobis diligenter descripta, in partes hunc librum divisit. ( Edit. Leroy.) ↩

  2. Cap. iv Gallic. Declar. ↩

  3. Tertul., de Virg. veland., cap. i. ↩

Chapter 226 of 396