Caput XXVII. Potissimum argumentum falsitatis ex Agathonis epistola ductum : quam vanum illud sit : Agatho et Leo II inter se componantur : etsi Honorius de fide prava docuerit,…
Potissimum argumentum falsitatis ex Agathonis epistola ductum : quam vanum illud sit : Agatho et Leo II inter se componantur : etsi Honorius de fide prava docuerit, haud minus Ecclesiæ Romanæ permanere inconcussam fidem.
Nempe ex Agathonis ad Constantinum Pogonatum epistola, hæc proferunt, quæ palmaria esse putant : « Apostolica Petri Ecclesia nunquam à via veritatis in qualibet erroris parte deflexa est… Nec hæreticis novitatibus depravata succubuit, sed ut ab exordio fidei christianæ percepit ab auctoribus suis apostolorum Christi principibus, illibata fine tenus permanet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem : Petre, inquiens, ecce Satanas ,1 etc . Consideret itaque vestra tranquilla Clementia, quoniam Dominus et Salvator onmium, cujus fides est, qui fidem Petii non defecturam promisit, confirmare eum suos Fratres admonuit : quod apostolicos Pontifices, meæ exiguitatis prædecessores, confidenter fecisse semper, cunctis est cognitum.2 »
Hæc vero epistola, ut ait Bellarminus,3 à toto concilio probata est, actione viii et xviii, ubi dicunt Patres, non tam Agathonem quam Petrum per Agathonem locutum. Ergo ex ea epistola Honorius quoque confirmavit fratres in vera fide. Non ergo hæreticus, neque ei anathema dictum à sancta synodo, quæ Agathonis epistolam recepisset ; atque omnino synodum falsatam esse oportet.
Tantam vim inesse putat in illis verbis, quibus apostolici Pontifices semper Fratres suos confirmasse memorantur. Omnesne ad unum ? Atque ut hic alios omittamus, etiamne Liberius, quo tempore nicænam infirmabat fidem, Athanasium fidei pugilem communione repellebat, Arianos omnes habebat pro orthodoxis, et cum Constantio persequebatur Ecclesiam ? Prorsus nec illa tempora excipienda sunt, si semper illud stricte valeat. Sed ut in [70] Honorio jam figamus gradum, rogo, tantisper sextam synodum omittamus, rem ipsam attendamus. Falsata sane sit synodus ; non credo, non sentio, non fero : falsata tamen sit, quam maxime ea parte qua litteras Honorii damnat. Certe ipsæ litteræ vere ab Honorio scriptæ, quas ut ab eo scriptas et Joannes IV Honorii successor,4 et sanctus Maximus,5 et sancto Maximo teste, ipse ipse Honorii secretarius6 defensabant ; neque Baronius aut Bellarminus negant, imo ex earum fide maxime tuentur Honorium, Damnatæ ergo non fuerint, neque earum auctor, non eo profecto meliores, si judicium effugissent. At si id ad extremos apices verum est, quod Agatho prædicat, à suis prædecessoribus, etiam ab Honorio, ut vis, Fratres episcopos in vera fide semper fuisse confirmatos ; ergo Honorius fratres in vera fide confirmabat, tum cum duas voluntates et operationes à prædicatione fidei eximebat : confirmabat in fide Sergium Patriarcham, tum cum scriberet, ut unius vel duarum operationum novæ adinventionis vocabulum refutaret, atque una cum hæresi orthodoxæ quoque fidei confessionem novitatibus accenseret : confirmabat in fide, tum cum unam vel duas voluntates sentire vel promere ineptum pronuntiabat : quasi vel utrumque adversari, vel saltem de utroque dubitare vera ratio cogeret : confirmabat in fide Sophronium Hierosolymitanum, tum cum duas operationes ex Patrum regula vel maxime asserentem, ita deterrebat, ut ab ea voce discessurum eum, illius quoque Legati instantissime pollicerentur7 : adeo rem urgebat Honorius. Pacis causa , inquies : falsæ quidem pacis, et merito à Patribus detestatae, ut supra docuimus. An vero pax id quoque cogebat, ut ineptum et novum diceret, quod sapientissimum, quod antiquissimum, quod semper in Ecclesia prædicatum esse constaret ? Sed alio sensu, inquies, et ipsa quæstione nondum intellecta ; et tamen interrogatus à tribus patriarchis et utraque audita parte. Nam et Sergium ac Gyrum hæreticos, et Sophronium maxime orthodoxum audiebat ; quos tamen interrogantes adeo non confirmabat in vera fide, ut et à veræ fidei, quæ utique certa neque ambigua est, professione averteret . At nullo dato anathemate : quasi in damnando solum, non etiam in probando ecclesiastica vigeat auctoritas. Quid autem juvat nullum anathema pronuntiatum ab eo esse, qui vel hinc maxime in culpa erat et officio deerat, quod eo in discrimine positus, anathema suspendisset, remque certam ac firmam in dubio reliquisset ? At ut privatus homo ; verum utcumque est, quamcumque Honorius personam induerit, certe interrogatus à tribus patriarchis, tot ac tantarum Ecclesiarum Patribus atque Doctoribus, in eo articulo versabatur, ut vel eos in fide confirmaret, vel officio deesse cogeretur : non autem confirmavit, quos in ruinam impulit, vel certe fluctuare fecit : ergo officio defuit.
At enim Agatho, cujus epistolam suscepit sacra synodus, eum defensare voluisse videbatur. Oblique certe, ut vidimus, non clare et aperte. Suscepit autem sacra synodus fidem Agathonis, non quæcumque de Honorio oblique et occulte ingerebat. Ac ne quid Agathoni Patres derogasse viderentur, id etiam scripsere ex ejus sententia damnatum Honorium, quem in Sergio ac similibus proscripsisset.
At qui tantum Agathoni deferri velit, Honorium obscure et oblique excusanti, audiat Leonem II, clare et aperte ex sacræ synodi præscripto condemnantem : « Anathematizamus, inquit, eliam Honorium, qui hanc apostolicam Sedem, non apostolicæ traditionis doctrina lustravit, sed profana proditione immaculatam fidem subvertere conatus est.8 » Et ad Hispanos quidem mitius, sed tamen tremenda voce : « Æterna damnatione mulctati sunt, Sergius, Pyrrhus, etc, cum Honorio, qui flammam hæretici dogmatis, non ut decuit apostolicam auctoritatem, incipientem extinxit, sed negligendo confovit.9 »
Nempe his epistolis victus Baronius, optat falsas, non probat. Nunc Agatho et Leo stent simul : ille ante synodum habitam Honorium utcumque purgare conatus : hic post synodi sententiam, non modo abstinendum ratus ab excusando eo, verum etiam arbitratus, debito anathemate percellendum. Ac si tantos Pontifices [72] etiam super Honorii nomine conciliare nos oportet, Agathonem, quo præside synodus inchoata est, et Leonem, quo probante firmata ; tu sane, quisquis es, qui Bellarminum sequeris, conciliare non potes Agathonem dicentem, ut quidem interpretaris, ab Honorio quoque prædicatam esse et confirmatam fidem, cum Leone dicente, ab eodem Honorio non fuisse lustratam, sed fuisse proditam. Nos facile componimus omnia. Petro enim imperatum, ut confirmaret Fratres, et Agatho dicit, et Leo fatebitur : id ergo ad pontificium munus pertinere, uterque praedicabit ; et nos sani cum iis maxime prædicamus. An vero certum sit eo semper officio functos, Agatho quidem id asseruisse videtur, Leo vero Honorium vehementissime officio defuisse. At illius generale, cum hujus peculiari dicto, facile cohaerebit. Dictum enim Agathonis non ad strictos apices exigendum, sed civiliter intelligendum esse dicimus : et semper ideo dictum, quod plerumque id factum sit ; quod unius culpa Pontificis, aliorum statim opera sarciatur, nihilque detrimenti patiatur fides. Solemus enim homines magna et illustria et consueta sectari, quod rarum fuerit et statim mutatum, nulla rerum conversione memorabili, nec factum cogitamus. Ita quidquid ab Honorio peccatum est, id sanctus Severinus Honorio proximus ; id sanctus Joannes IV sanctusque Theodorus, Martinus, Eugenius, Vitalianus, Adeodatus, Donus, Agatho, Honorii successores cumulatissime rependerunt, ut officio defuisse Honorium Ecclesia Romana vix senserit. Hinc « Ecclesiam Romanam non fuisse depravatam, neque errori succubuisse, sed in fide mansisse. » Agatho prædicavit, et nos confitemur ; neque in Petri Sede visos esse Sergios, Pyrrhos, Paulos, Petros, Theodoros, sibi mutuo errorem quasi hæreditarium cum sede tradentes, neque Romanos Pontifices sibi invicem succedentes, à fidei unitate abruptos fuisse. Quod si Honorius vel pejora ausus esset, non Romana propterea succubuisset fides, sed eum ut mortuum Ecclesia projecisset, et ex Ecclesia Romana Pontifex catholicus surrexisset. Quæ si consideremus, et Agathonem cum Leone componamus, tum demum intelligemus, quid sit illud immotum, quod in Sede Petri omnes catholici veneremur. Quare ut hanc disputationem aliquando concludamur, hæc certa comperimus. [73]
Honorium de fide à tribus patriarchis rite interrogatum pessima respondisse :
A sexta synodo anathemathe condemnatum :
A Romanis Pontificibus ante supremam synodi sententiam excusatum, post eam sententiam eodem anathemate esse damnatum :
Bellarminum ac Baronium conversos ad fabulas, quod Honorium defensuris nihil aliud auxilii suppetebat.
Footnotes
-
Luc., xxii, 31, 32. ↩
-
Ep. Agat. ad Const. Imp. in act. iv conc. vi, col. 636. ↩
-
Bell., de Rom. Pont., lib. IV, c. xi. ↩
-
Joan. IV Apol. ad Const. pro Honor., tom. XII Bibl. Patr., p. 835 et seq. ↩
-
Disp. Max. cum Pyrr., tom. V Conc., col. 1814, 1815. ↩
-
Joannes Abbas nuncupatus. (Edit. Leroy.) ↩
-
Vid. sup., cap, xxii, xxiii. ↩
-
Epist. Leon. II ad Imp., tom . VI conc., col. 1117. ↩
-
Ejusd. epist. ad Hisp., ibid., col. 1246, 1247. ↩
Chapter 252 of 396