Skip to the text

Caput XIII. Gesta actionis secundæ, quibus præcedentia comprobantur : quid sit confirmare decreta, stylo ecclesiastico, ex gestis demonstratur : in synodi examine, atque judicio…

Gesta actionis secundæ, quibus præcedentia comprobantur : quid sit confirmare decreta, stylo ecclesiastico, ex gestis demonstratur : in synodi examine, atque judicio quæstionis finem non modo sacra synodus, sed etiam legati apostolici, atque ipse etiam papa Cœlestinus agnoscunt.

Dum hæc agebantur, Arcadius et Projectus episcopi, et Philippus presbyter, delecti à Cœlestino erant, qui speciali mandato Sedis apostolicæ totiusque occidentalis synodi, Ephesinæ synodo interessent. Hi ergo Ephesum ab Urbe adveniunt, ac sacro conventui adsunt, atque hic actio secunda inchoatur.1

Lupus Lovaniensis, inter alia antiquitatis Acta, Cœlestini ad legatos commonitorium instructionesque, ut ipse Cœlestinus vocat, protulit. His praecipiebatur, « ut Sedis apostolicæ tuerentur dignitatem : ne se episcoporum dissidiis immiscerent, quorum quippe judices (cum synodo utique) esse deberent2 ; » cum Cyrillo, utpote fido, agenda conferrent. Jam quid his mandatis nixi praestiterint, ordine recensemus, atque his nostra firmari facile ostendimus.

Primum quidem proferunt sancti Cœlestini epistolam ad Synodum,3 qua legatis injunctum officium explicatur his verbis : « Direximus sanctos fratres et consacerdotes nostros..., qui iis quæ aguntur intersint, et quæ à nobis antea statuta sunt exequantur.4 » His constat synodi Ephesinæ actionem in apostolici judicii executione versari. Cujusmodi autem sit illa executio, an mera, ut aiunt, obedientia, an vero ipsius synodi cognitione legitima, certoque jam et indeclinabili judicio, sequentia demonstrabunt. [27]

II. Lectis Cœlestini litteris, legali consequenter ad episcopos ; « ut quæ Caelestinus antea definire, et nunc in memoriam revocare dignatus est, juxta communis fidei regulam, ad finem numeris omnibus absolutum deduci jubeatis ; et ; εἰς πέρας πληρέστατον, ad finem plenissimum : » qui concilii fructus est, post cujus sententiam nulla nova discussio, novumque judicium, sed mera executio. Atque id legati postulant juberi à synodo, in qua summam illam auctoritatem recognoscant.

ΙΙΙ. Firmus, episcopus Caesareae Cappadociæ, pro synodo respondet ; « Apostolica et sancta Sedes Cœlestini Episcopi præsenti negotio sententiam regulamque præscripsit.5 » Græca habent : sententiam prius protulit ac regulam , seu τύπον, quam vocem paulo post formam vertit interpres. Nos de vocibus non litigamus : quid autem ipsa res sit audiamus eumdem Firmum accurate explicantem : « Nos, inquit, de Nestorio hanc formam executioni mandavimus, canonicum apostolicumque judicium in illum proferentes : » actione prima scilicet, qua, facto examine et quæstione habita, Cœlestini decretum firmatum vidimus. Sic exequitur synodus generalis primæ Sedis sententiam, legitima cognitione et inquisitione, nec simplicis mandatarii vice, sed canonico et apostolico dato judicio. Papale sane decretum pro tantæ sedis auctoritate sit forma, sit regula ; sed quæ synodo convocata, non nisi ex communi judicio, plenam auctoritatem obtineat.

IV. Legatos quoque ad synodum mandato speciali missos, quæ adversus Nesτorium gesta essent, an satis ex canonum præscripto, et Sedis apostolicæ reverentia intelligere oportebat : id sæpe jam diximus. Quare merito petunt Acta communicari, ut nos quoque, inquiunt, confirmemus.6 » Illud confirmare quid sit, ipsa gesta eloquenter.

V. Postquam, legatis petentibus, data sunt quæ in Nestorium acta essent, de iis actione tertia sic referunt : « Intelleximus omnia canonice et ex ecclesiastica disciplina judicata esse.7 » Ergo canonice et ex ecclesiastica disciplina Sedis apostolicæ judicia in synodo generali, quæstione habita, retractantur, ac de iis judicatur. [28]

VI. Cum legati probassent acta in Nestorium sibi communicata, jam relegi petunt in publico consessu cætera, quæcumque Ephesi ab initio lecta gestaque essent : nempe, inquiunt, « ut obtemperantes formulæ sanctissimi papæ Cœlestini, qui hanc curam nobis commisit, vestræ etiam Sanctitatis judicia confirmare possimus.8 »

Posteaquam ergo relecta sunt omnia, ac legati assensere, proponit Cyrillus sacræ synodo, « ut legati obsignatione, ut moris est, planam ac manifestam faciant canonicam cum synodo assensionem suam.9 » Ad eam Cyrilli interrogationem, synodus sic respondet, decernitque : ut legati subscribendo acta confirment : quo loco perspicue ipsum confirmare à synodo dictum, nihil aliud est quam planam et manifestam suam assensionem facere, ut à Cyrillo erat propositum.

Hunc verum, genuinumque confirmationis sensum sæpe protulimus, sæpe proferemus ; et nunc à sancta Ephesina synodo tam clare proponi nobis gratulamur.

VII. Jam vero quanti esset, auctoritate legationis apostolicæ Sedis ; ut ait Projectus,10 legatorum unus, decreta Ephesina confirmari, hinc intelligitur, quod etsi Cyrillus papalis sententiæ executor dictus, eam in synodo executus esset ; non tamen ad synodum expresse delegatus : de qua synodo Cœlestinus nondum cogitabat cum Cyrillo vices committeret suas. At Arcadius, Projectus et Philippus, expresse à Cœlestino ad synodum missi, mandati specialis auctoritate, synodalia gesta firmabant, Ecclesiarumque omnium cum Ecclesia principali, Romana scilicet, claram omnibus modis ac testimoniis consensionem manifestabant.

VIII. Huc accedit quod legati ad synodum Ephesinam speciali mandato missi, non modo apostolicæ Sedis, sed etiam totius Occidentis ferebant sententiam. Unde Philippus presbyter, unus legatorum, posteaquam relecta omnia et communi consensu probata sunt, sic concludit : « Firmum ergo est, juxta omnium Ecclesiarum decretum [nam orientalis et occidentalis Ecclesiæ sacerdotes, vel per se, vel certe per legatos, sacerdotali huic [29] consessui intersunt), quod in (Nestorium) est pronuntiatum.11 »

IX. Hinc elucet ut sese mutuo ipsa Ecclesiarum decreta confirment : ea enim omnia vim habent continuandi, quæ Ecclesiarum omnium consensionem unitatemque declarant ; cum ipsa unitate et consensione mutua, decretorum ecclesiasticorum firmitudo constet . Quare in edenda fidei expositione, Oriens et Occidens Sedesque apostolica et synodici conventus se mutuo finiant. Unde et illud legimus in Ephesina synodo Cœlestino acclamatum : « Cœlestino custodi fidei ; Cœlestino cum synodo concordi : unus Cœlestinus, unus Cyrillus, una fides synodi, una fides orbis terrarum.12 »

His ergo auditis catholicæ unitatis acclamationibus, Philippus legatus sic respondet : « Gratias agimus sanctæ venerandæque synodo, quod sancta membra, sanctis vestris vocibus, sancto capiti vos adjunxeritis ; non enim ignorat vestra Beatitudo totius fidei, vel etiam apostolorum caput esse beatum Petrum.13 » Hæc ergo summa auctoritas, summa vis : quod membra et inter se, et Romano Pontifici, ut capiti conjungantur : quod ex consensione invictum ecclesiastici judicii robur.

X. Postremo Cœlestinus ipse, re tota peracta, ad sanctam Ephesinam synodum mittit epistolam, quam sic auspicatur : « Tandem malorum fine gaudendum est.14 » Ubi finem agnoscat lector eruditus intelligit : post damnatum scilicet, œcumenici concilii, hoc est totius Ecclesiæ catholicæ indeclinabili auctoritate, Nestorium. Pergit : « Hujus rei tam fideliter peractæ, vos executores videmus nobiscum fuisse. » Omnes decernunt, omnes exequuntur, dato scilicet communi judicio. Unde addit Cœlestinus : « Dejectionem justam et exaltationem didicimus justiorem : » Dejectionem. Nestorii à Romana quidem Sede inchoatam, sed synodi sententia ad finem usque perductam, εἰς πέρας πληρέζατον, ut supra vidimus : exaltationem Maximiani, in Nestorii locum post Ephesina decreta continuo substituti. Hic quæstionis finis : hunc finem non in suo, sed in synodi universalis examine atque judicio, ipse etiam Cœlestinus agnoscit. [30]

Atque id gestum in illa synodo, in qua post Christum natum Sedis apostolicae auctoritatem luculentissime commendatam esse constat, neque tantum verbis, sed etiam factis. Certe sancta synodus Philippum legatum audit hæc vera et magnifica prædicantem de Sedis apostolicæ dignitate, deque « Petro capite et fidei columna, et Ecclesiæ catholicæ fundamento, et Christi auctoritate clavium administro ; qui ad hoc usque tempus semper in suis successoribus vivat, et judicium exerceat.15 » Hæc dicit, visis ipsius concilii Actis omnibus, quæ memoravimus, ut profecto intelligamus hæc omnia Petri Sedisque apostolicæ privilegia, cum synodi decretis et iterato judicio, et habita de fide post Sedem apostolicam quæstione, egregie consentire.

Footnotes

  1. Conc. Eph., act. ii, col. 610. ↩

  2. Christ. Lup., varior. Patr. Epist., c. ccxxvi. Vid. etiam novam collect. Baluz., p. 382. ↩

  3. Conc. Ephes., act. ii, col. 611. ↩

  4. Ibid. , col. 618. ↩

  5. Conc. Ephes., act. ii, col. 618. ↩

  6. Ibid., col. 619. ↩

  7. Ibid., act. iii, col. 622, 623. ↩

  8. Concilium Ephesin., act. iii, col. 622, 623. ↩

  9. Ibid., col. 630. ↩

  10. Ibid. col. 627. ↩

  11. Conc. Ephes., act. iii, col. 626. ↩

  12. Ibid., act. ii, col. 618. ↩

  13. Ibid., col. 619. ↩

  14. Ibid., part. iii Conc. Ephes., cap. xx, col. 1069. ↩

  15. Conc. Ephes. , act. iii, col. 626. ↩

Chapter 238 of 396