Caput XVI. In Chalcedonensi Concilio duo ad rem faciunt : alterum, Dioscori Patriarchæ Alexandrini ; alterum, examen epistolæ Leonis : hic de Dioscoro ; demonstratur in causis, …
In Chalcedonensi Concilio duo ad rem faciunt : alterum, Dioscori Patriarchæ Alexandrini ; alterum, examen epistolæ Leonis : hic de Dioscoro ; demonstratur in causis, quæ universalem Ecclesiam spectant, in ipsa consensione vim summam et indeclinabilem esse repositam.
Notum est omnibus Chalcedonem sexcentos atque amplius Episcopos convenisse. Paschasinus et Lucentius episcopi, Leonis vice , sanctæ synodo præsidebant : dati ab Imperatore judices qui actionem regerent, turbas compescerent, quæstionem de fide et ecclesiastica omnia, in synodi potestate ac judicio relinquerent.
In ea vero synodo , quæ ad rem nostram faciant , duo sunt : primum, Dioscori depositio ; alterum, sententia synodi de Leonis epistola comprobanda.
De Dioscoro, cum vocatus judicio se non sisteret, ejusque scelera omnibus innotescerent, sic transactum. Paschasinus Sedis apostolicæ Legatus Patres rogat : « Quid placet vestræ Sanctitati volumus discere. Sancta Synodus dixit : Quod placet canonibus. Lucianus episcopus dixit : A beatissimo Patre nostro Cyrillo in sancta Ephesina Synodo quædam acta sunt : ipsam inspicientes formam quæ placuerit date. Paschasinus episcopus dixit : Jubet Pietas vestra, ut ultione ecclesiastica utamur ? Consentitis ? Sancta synodus dixit : Omnes consentimus... Paschasinus Episcopus dixit : Iterum dico, quid placet Beatitudini vestræ ? Maximus Episcopus magnæ Antiochenæ civitatis dixit : Quod videtur Sanctitati vestræ, et nos conformes efficimur.1 » Ita primam sententiam à Sede apostolica, et formam quam vocabant, dari oportebat. Itaque Legati, Dioscori sceleribus enarratis, ita pronuntiaverunt2 : « Unde sanctus Leo per nos et præsentem sanctam synodum, una [36] cum beatissimo Petro Apostolo, qui est petra et crepido Ecclesiæ, et rectæ fidei fundamentum, ab omni sacerdotali potestate alienum declaravit. »3 Anatolius Constantinopolitanus Episcopus : « Concors efficior . » Maximus Antiochenus Episcopus ; « Sicut beatissimus archiepiscopus et Pater noster Leo et Anatolius. » Cæteri eodem sensu : « Consentio, concors efficior, consentio damnationi à Synodo factæ, hæc eadem definio, decerno.4 » Et subscriptum : « Paschasinus definiens subscripsi : Anatolius definiens subscripsi5 : » cæteri idem.
Sic à Petro capite, atque unitatis fonte orta sententia in summam vim porro deducitur consensione communi episcoporum : sic ut apostolorum prima illa synodus ubique repræsentetur.
Ex his intelliguntur ea quæ ad Theodosium Augustum Valentinianus Augustus scripsit : « Debemus cum omni devotione defendere, et dignitatem propriæ venerationis beato Apostolo Petro intemeratam et in nostris temporibus conservare : quatenus beatissimus Romanæ civitatis Episcopus… locum habeat de fide et Sacerdotibus judicare.6 » Neque tamen solus, sed ea conditione quam idem Imperator addit, ut prædictus sacerdos in his certe causis, quæ fidem et universalem Ecclesiæ statum tangunt, « congregatis ex omni orbe sacerdotibus sententiam ferat,7 » communi quidem decreto, ut et ipse Leo postulaverat, et in ipsa synodo factum fuisse vidimus.
Eodem animo Pulcheria Augusta ad Leonem sic scribit de episcopis convocandis : qui, inquit « facto Concilio, de catholica confessione et de episcopis, te auctore, decernant.8 »
Idem quoque scribunt Valentinianus et Marcianus Augusti ad eumdem Leonem : Ut per celebrandam Synodum omnia, eo [37] auctore, fierent : hoc præstructo fundamento, quod ipse principatum in episcopatu... possideret .9
Hinc liquido constat, consueto ordine, et Papam auctorem esse debere, et episcopos assidentes cum ipso esse judices, et ipsum irrevocabilis decreti robur in consensione esse positum ; quod ipsum Pulcheria Augusta testatur, data epistola ad Strategum Consularem ; qui omnem à synodo vim prohibere jubebatur : « ut cum omni disciplina considente sancta synodo, sine aliqua commotione atque contentione, quæ à Domino Christo revelata fuerint communiter ab omnibus confirmentur.10 »
Interim sic Pontificem auctorem esse liquet, ut decreti vis, non sola Pontificis auctoritate, quod tum nemo cogitabat ; sed ipsa concilii consensione et approbatione constet ; Patresque ac synodus condecernant, conjudicent, synodique sententia Papæ sententia sit ; quæ, ecclesiarum accedente consensu, jam irreformabilis irretractabilisque habeatur ; quod unum postulamus.
Footnotes
-
Conc. Chal., act. iii, tom. IV Conc., col. 421, 424. ↩
-
Ibid., col. 425. ↩
-
Textus Concil. Chalcedon. sic habet : nudavit eum tam episcopatus dignitate, quam etiam et ab omni sacerdotali alienavit ministerio. Suspicatur Muzzarellus « hanc variationem refundi potius debere in editoribus quam ia ipsum vossuetium. Absit enim, inquit, ut malæ fidei tantum virum incusem, quamvis ex textu integro, et integro relato, non parvum sibi et suis negotium obviare. » (Edit. Versal.) ↩
-
Conc. Chal., act iii, tom. IV Conc., col. 425 et seq. ↩
-
Ibid., col. 448 et seq. ↩
-
i part. Conc . Chal., Epist. xxv, col. 51 : inter Leon., post Epist. xlvii, al. xxviii. ↩
-
Ibid., col. 54. ↩
-
Ibid., Epist. xxxv, col . 66, inter Leon., post Ep. lviii, al. xxxviii. ↩
-
i pars Conc. Chalc., Epist., xxxiii, col. 62 ; inter Leon., post Epist. lvii, alias xcviii. ↩
-
Ibid., Epist. xxxix, col. 70 . ↩
Chapter 241 of 396