Caput VI. Concilium Apostolicum Hierosolymis habitum de legalibus, ut omnium conciliorum generalium forma proponitur : perpenditur illud ; visum est spiritui sancto et nobis : v…
Concilium Apostolicum Hierosolymis habitum de legalibus, ut omnium conciliorum generalium forma proponitur : perpenditur illud ; visum est spiritui sancto et nobis : vis Spiritus in ipsa consensione posita : in eam rem egregiæ concilii V, ac sancti Cœlestini Papæ in concilio III, auctoritates.
Sacris Ecclesiæ catholicæ œcumenicis, sive generalibus conciliis, concilii apostolici Hierosolymis habiti, de legalibus,1 prælucet auctoritas. Prima ea quæstio turbavit Ecclesiam. Ergo ibi quam maxime futuris quæstionibus decidendis, formam dari oportebat. Quæcumque igitur ad futura concilia pertinerent, jam ibi perspicue præstruuntur, quæ nos ordine recensemus.
Primum, ac statim occurrit habendi concilii causa, magna videlicet dissensio, ut habemus ex Actis Apostolorum : « Facta autem seditione non minima. » Levior contentio non tantum remedium postulasset. Atque id in secuta concilia manaturum diligentissime notari volumus. Exortâ ergo hac contentione tam gravi, subdit Lucas in Actis : « Statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas... ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem, super hac quæstione2 ; nempe ut communi sententia finiretur.
2° Erat tum m Jerusalem Ecclesia principalis, in qua sedebat Petrus apostolorum Princeps .3 Hinc proditum in sequentia sæcula, ne sine Petro et successoribus, atque Ecclesia principali, in qua ipse sederet, Concilia regulariter haberentur. [10]
3° Facta est quanta fieri potuit, illis quidem temporibus, cum adhuc Ecclesiæ formarentur, apostolorum et pastorum Ecclesiæ congregatio, ac perfectissima pro statu Ecclesiæ, nominis christiani repræsentatio.
4° Fit conventus omnium in unum locum : « Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc.4 »
5° In ipso conventu tria hæc habentur : tractatus primum, sive conquisitio ; deinde deliberatio, sive uniuscujusque prolata sententia ; postremo, ex communi sententia, concilii decisio : atque ea omnia in sequentia concilia deinde manarunt.
6° Et quidem tractatus his verbis Actuum designatur : Cum magna conquisitio fieret.5
7° Deliberatio à Petro inchoatur : qui mos deinde invaluit, ut sacri cœtus principes primi sententiam dicerent, iisque auctoribus decretum sanciretur. Petrus ergo ubique rectæ prædicationis rerum agendarum auctor, primus sententiam dicit : Dei arcana pandit ; quæ sibi primo de vocandis gentibus revelata essent fundamenti loco ponit ; ex his quæstionem solvit : Deus in nobis elegit per os meam audire gentes verbum : et cætera quæ ad Cornelii ejusque familiæ vocationem pertinerent.
8° Quæ deinde ex illa vocatione secuta sint, quantaque post Cornelium gentium multitudo confluxerit, Paulus et Barnabas edisserunt : quæ firmandæ Petri sententiæ essent.6 Tum Jacobus dicturus sententiam expresse à Petri dictis incipit : Viri fratres, Simon narravit,7 etc. Quo ritu in secutis conciliis, dicente cœtus principe, cæteri deinde placere demonstrant.
9° Nec tamen sic agunt quasi usquequaque primæ sententiæ auctoritate constricti, sed ipsi judicant ; et Jacobus : Ego, inquit,8 judico. Tum ad ipsam quæstionem principalem, quæ addenda viderentur, proponit, et de iis quoque judicat ; nempe ut fratres, è gentibus conversi, « abstineant à contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine.9 »
10° Decretum deinde conditum communi nomine, ac Spiritus [11] sancti auctoritate adscita : « Placuit nobis collectis in unum10 ; » et : « Visum est Spiritui sancto et nobis.11 » Ibi ergo vis : Spiritui sancto et nobis ; non quod Petro præcise, sed quod nobis ; et à Spiritu acti, non unus Petrus, sed ipsa sacri cœtus unitas. Unde et Christus de Spiritu, quem erat missurus, id dixit : « Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem12 : » Vos, inquit, scilicet ecclesiarum pastores, ac cæterorum magistros. Hinc semper additus Ecclesiæ sacræque congregationi Spiritus. « Credo in Spiritum sanctum, sanctam Ecclesiam catholicam. » Et merito proinde diligenterque à nostris doctoribus quondam dictum id quod memoravimus,13 vim conciliorum, « non in solo Pontifice romano, sed maxime in Spiritu sancto, et in Ecclesia catholica esse positam.
11° Re judicata per commune judicium, nihil postea retractatum, aut nova cuique relicta discussio est : sed perlatum decretum ad ecclesias, docenturque plebes « custodire dogmata, quæ erant decreta (græce judicata ) ab apostolis et senioribus qui erant Hierosolymis.14
Hæc nos catholici urgemus, communi consensu, adversus hæreticos conciliorum jussa et auctoritatem detrectantes : quæ sane nihil valeant, nisi cum auctoritate, etiam formam probamus ; vimque ipsam decreti, non in Petro solo, sed in unitate et in apostolorum ac pastorum Ecclesiæ consensione ponimus.
Ait quidem Bellarminus, id nulla necessitate factum, cum non modo Petrus, verum etiam apostoli, ex sese ac singulares quoque quæstionem determinare potuissent.15 Quod quidem aliis è Bellarmini Societate, imprimis Joanni Bagotio, non probatur : nec placet sic « lusisse apostolos, aut simulate ab iis institutam quæstionem de re, quam exploratissimam habebant.16 » Utcumque est, in eo vis erit maxima, si nullo concilio ac deliberatione indigentes, tamen ut formam darent sæculis secuturis, hanc inierint viam, et communi sententia rem definierint, ut idem Bellarminus confitetur .17 [12]
Et quidem omnia, quæ in hac apostolica synodo acta sunt, in sequentes manasse gesta prodent. Ergo id vel maxime manarit oportet, quod maxime agebatur, et in quo apostoli robur esse positum voluerunt : nempe ut Spiritus sancti efficacia et vis conjungeretur cum illo, nobis, inque ipsa unitate se exereret.
Neque hanc interpretationem à nobismetipsis promimus, sed à sanctis Patribus, totoque adeo universali concilio quinto, à Pontificibus romanis toties comprobato.
Nempe Vigilius Papa Constantinopoli agens, ubi concilium habebatur, sacro cœtui certis de causis suam præsentiam denegabat, pollicitus per seipsum se daturum sententiam. At Patres, iisque auctoribus et probantibus, Justinianus Imperator sic hortatur : « Inter nos placuit, tam ipsum (Vigilium scilicet Papam) quam nos communiter convenire, eo quòd sacerdotes decet communibus quæstionibus finem communem imponere.18 » Et paulo post : « Pro his ad memoriam ejus (Vigilii) produximus magna illa apostolorum exempla et Patrum traditiones. Licet enim sancti Spiritus gratia et circa singulos apostolos abundaret, ut non indigerent alieno consilio ad ea quæ agenda erant, non tamen aliter voluerunt, de eo quod movebatur, si oporteret gentes circumcidi, definire, priusquam communiter congregati divinarum Scripturarum testimoniis unusquisque sua dicta confirmaverunt. Unde communiter de eo sententiam protulerunt : Visum est Spiritui sancto et nobis. »
Ut autem pateat eam formam futuris sæculis præluxisse, addunt : « Sed et sancti Patres, qui per tempora in sanctis quatuor conciliis convenerunt, antiquis exemplis utentes, communiter de exortis hæresibus et quæstionibus disposuerunt. » Rationem hujus rei afferunt duplicem : alteram, quod ex discussione et collatione veritas emicaret ; alteram eamque vel maximam, quod communiter sententia pro ferenda, scilicet sancti Spiritus nomine : quibus sane duobus, concilia generalia maxime valent : veritatis elucidatione per collationem, ac Spiritus sancti judicio per communem sententiam. Idem antea, in concilio generali tertio (Ephesino scilicet), [13] sanctus Cœlestinus Papa professus erat, cum suam ad synodum epistolam his verbis incipit : « Spiritus sancti testatur præsentiam congregatio sacerdotum ; » et paulo post : « Sanctum igitur est pro debita sibi veneratione concilium in quo utique nunc, frequentissimæ illius, quam legimus ( Actorum xx scilicet) Apostolorum congregationis aspicienda reverentia est.19 »
Ex his confutantur quæ quidam, ac imprimis novissimus auctor anonymus, objiciunt : eam, quæ synodo Hierosolymitanae adfuit, Spiritus sancti assistentiam, « apostolorum gratiæ, non concilii generalitati tribuendam, cum concilium illud generale non fuerit.20 » Quos miramur detracta velle catholicis ea præsidia, quibus maxime pro conciliis œcumenicis adversus hæreticos, certant, tum vero parvi pendere sancti Cœlestini, tertiæque et quintæ synodorum auctoritatem. Nos vero eam secuti, recte à nobis putamus intelligi synodorum generalium auctoritatem et formam, si primam illam in reliquis veneremur, et ad ejus normam omnia exigimus. Jam hoc fundamento apostolico posito, quid secutæ synodi gesserint audiamus.
Footnotes
-
Act. , XV. ↩
-
Ibid. , 2. ↩
-
Sedebat Petrus Hierosolymis non ut in propria sede ; nam Jerusalem sedes erat Jacobi. Significat itaque Bossuet Petrum, qui tunc nulli Ecclesiæ peculiari præsidebat, potuisse dici aliquo modo Hierosolymis sedisse ; quia ibi ordinarie commorabatur, et eam Ecclesiam pascebat verbo doctrinæ. (Edit Leroy.) ↩
-
Act. , xv, 6. ↩
-
Ibid. , 7. ↩
-
Ibid. , 12. ↩
-
Ibid. , 13, 14. ↩
-
Ibid. , 19. ↩
-
Ibid. , 20. ↩
-
Act., xv, 25. ↩
-
Ibid., 28. ↩
-
Joan ., xvi, 13. ↩
-
Vid. Diss. præv. et in App., lib. I. ↩
-
Act., xvi, 4. ↩
-
Bellarm., de R. P. , lib. IV. c. vii. ↩
-
Bagot. Apol. fidei , lib. iv, disp. iii, c. ii, sect. iii. ↩
-
Bellarm., de Conc. auct., lib. II, c. viii. ↩
-
Conc. C. P. , ii, gener, v, coll. viii. ↩
-
Epist. Cælest. x, ad Conc. Ephes. ; inter act. conc, act. ii, tom . III, col. 614. ↩
-
Anon., de Libert. Eccl. Gall., lib. V, c. x, n. 4. ↩
Chapter 231 of 396