Caput XVIII. Adversariorum effugia : Bellarminus et Baronius diversa sectantur : aliorum cavillationes : de Theodoreto in sedem restituto agitur, ex eoque facto nostra sententia…
Adversariorum effugia : Bellarminus et Baronius diversa sectantur : aliorum cavillationes : de Theodoreto in sedem restituto agitur, ex eoque facto nostra sententia confirmatur.
Jam quidem pernoscimus Bellarminum hae decreti pontificii examinatione permotum, sic respondisse : « Leo epistolam suam miserat ad concilium, non ut continentem ultimam et definitivam sententiam, sed ut instructionem, qua adjuti episcopi melius [42] judicarent.1 » Nempe hoc unum effugium superest : ad haec misera et inepta viri, quamvis egregii, rediguntur. Nempe nisi omnia quæ huc usque lecta sunt, aut contemnimus, aut obliviscimur, hanc epistolam Leo, non ad synodum instruendam misit, de qua cum scriberet nemo cogitabat . Non ergo instruit synodum, sed delatam ad se quæstionem suæ Sedis auctoritate judicat. Hanc exponit fidem ; hanc ad omnes ecclesias mittit ; his damnat Eutychen ; probat Flavianum : quæ nisi plena Sedis apostolicæ auctoritate fiunt, jam nescio, quomodo et ubi ea sese auctoritas exeruerit unquam. Quid autem causæ esset cur ultimam sententiam non proferret Leo, appellante Eutyche, rogante Flaviano, ut de se actisque suis tantus Pontifex pro potestate decerneret ? Scilicet homo imbecillis atque cunctabundus, nec satis agnoscens sibi à Deo creditam potestatem, Eutychen cum aliquot monachis metuebat. Hæc enim initia erant : hoc temporum articulo scripsit epistolam. An expectabat ut suborta hæresis glisceret, totumque orbem flamma corriperet ? Aut forte quæstionis obscuritate turbatus hærebat, expectabatque concilii œcumenici sententiam : qui omnia à se plenissime et lucidissime enucleata esse profitetur.2 Quid quod ad Imperatorem scribit : « Tam evidentem causam esse, ut ab indicendà synodo fuisset abstinendum3 ? » Hæc scribens tantus Pontifex, tamen, si Bellarmino credimus, non de judicanda quæstione, sed de instruenda synodo cogitabat. Miserum vero est tam absurda sectari, atque insuper adversarios perniciosi contra ipsam fidem erroris arguere. At hic videre est, ut prædiximus,4 Bellarminum ac Baronium, dum nihil solidi succurrit, aestuantes atque in diversa pertractes. Nempe Baronius epistolam videns tota Sedis apostolicæ auctoritate scriptam, contendit à Leone scriptam, ut fidei regulam : Bellarminus videns à synodo examinatam, non eam, ut fidei regulam, sed tantum ut synodi instructionem agnoscit. Quo conflictu, ac rerum perspicua serie eo deducimur, ut eam et pro Cathedræ [43] apostolicæ auctoritate perscriptam, et tamen ab Ecclesia catholica ac synodo universali adhuc examinandam ex Patrum traditione agnoscamus : quæ Parisiensium et Ecclesiæ gallicanæ ipsissima sententia est.
Novi qui Bellarmi responsa erubescunt ; hæc vero haud meliora proferunt. Certa res, inquiunt, Leoni erat ; plenissime, lucidissime à se exposita omnia noverat, et ad synodum Chalcedonensem scripserat, neque in dubium revocari sinebat à Legatis5 : « Fidem, inquit, non patiamini in dubium revocari.6 » Examen igitur illud, non ex dubitatione, sed ad ampliorem jam notæ et creditae veritatis elucidationem pertinebat. Hæc illi. At si res ita est, quid vetabat examinari conciliaria quoque decreta ? Quid ipsas eliam Scripturas ? Non autem id factum unquam. Ergo cum Chalcedone examinaretur Leonis epistola, aliud agebatur quam id quod isti fingunt. Neque vero Chalcedonenses luculentiorem ipso Leone, qui omnia lucidissime explanaverat , sed auctoritate firmiorem protulere sententiam. Neque audiendum illud : sancto Pontifici explorata erant omnia : ergo in tanta certitudine nullum quæstioni, nullum examini, quale non dicimus, permittebat locum. Nempe id qui objiciunt, ne mihi quidem intellexisse videntur, quid sit examen in negotio fidei, cum præsertim de summis ac præcipuis christianæ religionis dogmatibus agitur . Neque enim aut Patres nicæni, cum de Arianis quærerent, de Filii divinitate ambigebant ; sed quam ab ea fide Ariani abessent, quibusque sententiis ac verbis insanus error confutandus esset. Neque Ephesini, cum de Nestorii et Cyrilli, atque adeo de Cœlestini fide inquisitio fieret, ipsi de fide dubitabant : sed rectene an secus illi fidem exposuissent. Neque item Chalcedonenses ullo modo dubitabant quis esset Christus, Deusne an homo verus, an confusis naturis quid tertium, sive aliud portentum, Eutychiani cogitarent : non id sane quærebant, sed verene et ex communi Patrum et Ecclesiæ sententia tantum sacramentum Leo exponeret. Ac certum Leoni erat, à se plenissime expositam fidem : recte. An et id omnibus æque certum exploratumque esset quærebatur. Episcopi ergo, ad quos perlata erat Leonis epistola, ejus sensum [44] quisque cum ea fide componebat, quam ipsi à Patribus accepissent. Neque caeca, ut aiunt, obedientia, sed ex certa et expressa inquisitione parebant.
Certe multos vidimus optima fide dubitasse , neque subscripsisse, nisi postquam ipsis satisfactum fuit . Ergo vere et proprie rem examinabant, ut nondum exploratam ; ac Leoni quidem Petri loco sedenti id certum fuisse visum, præjudicii cujusdam instar magnæque ac validæ praesumptionis loco erat : sed postquam idem quoque omnibus visum est, non tantum præsumptio, sed omnibus modis fixa sententia et irretractabile judicium.
At enim, inquiunt, plerique ex Patribus jam ipsam epistolam subscriptione firmaverant, et omnes clamabant hanc esse suam fidem. Sane ; sed jam ordine et legitime declarandam restabat, unde is sibi sensus : nempe quod recte examinantibus constitisset Leonis sententiam, cum antiqua fide quam hauserant, consentire. Id ergo simul in synodo faciunt, quod singulatim ante synodum quique fecerant, et prolato communi judicio, quæ senserant firmant.
Ergone singulis quoque episcopis examen relinquimus ? Certe non examen juridicum, quo singuli decretum superioris judicis solvere et irritare possint ; sed examen hujus generis, quo cuique constet, nihil sibi imperatum atque propositum, quod divinæ legi ac veritati traditæ repugnaret . Praemisimus enim, ex Innocentio quoque IV, non tantum egregio Pontifice, sed etiam optimo pontificii juris interprete, episcopos inferiores capiti suo Romano pontifici dicto audientes esse debere, sub hac tamen exceptione : « Nisi mandatum hæresim contineret, vel nisi ex præcepto injusto vehementer præsumeretur statum Ecclesiæ turbari, vel etiam forte alia mala ventura.7 » Hæc Innocentius, cujus doctrinam amplectuntur omnes. Quo ex fonte illud prodiit, alio loco memoratum,8 quod ad Paschalem II à sanctissimis episcopis, ex concilio provinciali Viennensi perscriptum est, ipso etiam [45] Paschali probante : « Si nostræ Paternitatis assertiones prædictas roborare nolueritis, propitius sit nobis Deus, quia nos à vestra subjectione et obedientia repelletis. » Ex quibus aliisque constat, hoc episcopis docturis utique gregem ex auctoritate, non autem simpliciter credituris, examen competere ; hoc ab illis fieri, sive in synodo, sive extra synodum, Chalcedonensia et alia à nobis recensita gesta declarant.
Aut vero dicant velim, qua ratione, non jam de Romanorum Pontificum decretis, sed de aliorum scriptorum litteris et tractatibus judicatum putent ? Vero certe examine, tanquam de re dubia. Ita enim Cyrilli ; ita Nestorii expositiones in Ephesina synodo : ita aliorum in aliis synodis scripta explorata sunt, et ad certam exacta regulam, fidem Patrum scilicet. Atqui de Leonis epistola non aliud gestum : quod cum concesserint, atque ex actis viderint, fateantur necesse est, qua ratione, quove jure atque ordine, de scriptis aliorum in synodis œcumenicis inquiri sit solitum, eadem ratione, atque ordine ac jure, in Chalcedonensi quoque œcumenica Synodo, de Magni Leonis epistola inquisitum esse : quod et per se clarum et à synodo quinta expresse declaratum, ut ejus Synodi acta, sequenti capite recensenda demonstrant.
Sic duo illa expedivimus, quæ ab initio sunt commemorata : nempe Dioscori condemnationem et approbationem Epistolæ ad Flavianum. Tertium addimus quod ad rem nostram pertineat, de Theodoreto in suam sedem restituto.9 Is igitur cum, jubentibus episcopis, Nestorium aperte anathematizasset, « gloriosissimi judices dixerunt : Omnis jam dubitatio de Theodoreto est soluta ; quippe et Nestorium coram vobis anathematizavit ; et à sanctissimo archiepiscopo senioris Romæ Leone susceptus est, et definitionem fidei à Religiositate vestra prolatam libenter suscepit : et insuper epistolæ memorati sanctissimi archiepiscopi Leonis subscripsit. Deest igitur ut sententia proferatur à Deo [46] amabili Sanctitate vestra, ut ecclesiam suam recipiat, sicut et sanctissimus Leo archiepiscopus judicavit. Omnes reverendissimi episcopi clamaverunt : Theodoretus dignus est sede :... post Deum Leo judicavit.10 » Nihil ergo Theodoreto profuturum erat prolatum à Leone de eo in sedem restituendo judicium, nisi postquam ad synodum perlata res est, et fidem suam synodo approbasset, et ab eadem synodo Leonis judicium firmaretur. Hæc gesta sunt Legatis Sedis apostolicæ præsentibus, ac postea pronuntiantibus eam de firmando Leonis judicio sententiam, quam' tota synodus comprobavit.11
Footnotes
-
Bell., lib. II de Conc. auct., cap. xix. Vid. Dissert. præv., n. lx. ↩
-
Epist. Leon. ad Synod. Chald., i part. Ep. xl, col. 71. Inter Leon. Ep. lxxii, al. xlviii. ↩
-
Ibid., Ep. xiii, col. 34 . Inter Leon., xxix, al xv. ↩
-
Diss. prœv., n. LX. Bell., loc. jam cit. ; Baron., an. 449, tom. VI, p. 80. ↩
-
Vid. Duv. et alios. ↩
-
Leon. Epist. lxxiii, al. xliii. ad Marc., cap, ii. ↩
-
Sup. Dissert. præv. num. lxxviii, lxxix. Inn . IV, cap. Quanto de consuetudine, lib. I, Decret., tit. iv, fol. 33, Ibid., cap. Inquisit., de sententia excommunicationis , lib. V, tit. xxxix, fol. 595. ↩
-
Diss. præv., loc. jam cit. Vid. Epist. Conc. Vien., anni 1112, tom. x Conc., col. 785. ↩
-
De Theodoreto nonnulla hic omissa sunt, quæ probant ipsum, jam in prima concilii actione, auctoritate sancti Leonis, Concilio inter accusatores adfuisse, ac sedi suæ restitutum esse. Pari enim jure cum cæteris subscripsit Epistolæ sancti Leonis, actione quarta ; et definitioni Synodi Chalcedonensis, actione sextâ. In actione viii, cum rursus accusaretur Theodoretus, concilium satisfieri voluit iis qui de ejus fide adhuc dubitabant. Vide tom. IV Concil. , col. 102, 103, 482, 589 ; et Muzzarell., tom II, p. 111 et seq. ( Edit. Versal.) ↩
-
Conc. Chald. act. viii, col. 621. ↩
-
Ibid., col. 624. ↩
Chapter 243 of 396