Caput XI. Acta synodi Ephesinæ recensentur : ejus actio prima : probat synodus omnia quæ à Cœlestino decreta essent in suspenso manere, usque ad synodi sententiam : quæ de fide …
Acta synodi Ephesinæ recensentur : ejus actio prima : probat synodus omnia quæ à Cœlestino decreta essent in suspenso manere, usque ad synodi sententiam : quæ de fide gesta sunt referuntur, ostenditurque prolatum à Papa judicium ad examen legitimum fuisse revocatum.
Lectis iis, quæ synodum præcessere, ipsius synodi gesta recensemus, atque incipimus ab actione prima.
Posteaquam ergo episcopi, atque ipse Nestorius Ephesum convenere, inchoata est synodus universalis, Cyrillo præside ac Cœlestini vices gerente, quippe qui pontificiæ sententiæ ab ipso Pontifice constitutus executor esset. In prima actione hæc gesta sunt.
Primum lectæ imperatoris litteræ eæ quas memoravimus, nempe ut œcumenica synodus haberetur, utque omnia interim in suspenso essent1 : lectæ, inquam, hæ litteræ atque in gesta relatæ, probatumque à Patribus, omnia circa Nestorium à Cœlestino decreta, suspensa fuisse, donec sacra synodus ferret sententiam.
Quæres an synodus tantum imperatori licere voluerit, ut [22] Sedis apostolicæ sententiam ad effectum deduci interim prohiberet. Non ita ex gestis : sed potiùs interposita synodi generalis auctoritate, cujus quidem convocatio, pro eorum temporum disciplina , imperatori permitteretur ; ipsa synodus intellexit, omnia ipso jure in suspenso esse atque à synodi pendere sententia. Quare pontificio decreto promulgato ac denuntiato decemque illis diebus jamdiu evolutis, Nestorius ab ipsa synodo pro episcopo est habitus, et religiosissimi episcopi nomine appellatus, et eo quoque nomine ter vocatus et citatus ut in sacra synodo cum aliis episcopis consederet2 : id enim diserte scriptum, συνεδρεύσαι ; additum, ut ad objecta responderet. Omnino enim volebant, ut quocumque modo agnosceret universalem synodum, in ejus postea procul dubio potestate futurus. Sed venire renuit, et ne ipso adiri posset, fores suas armato milite obsideri voluit.
II . Hinc de fide quæsitum, quod et id imperator jussisset, et canones postularent : lectaque Nicæna fides, ad quam omnia exigerentur, ac postea de Epistolis Cyrilli ac Nestorii ordine inquisitum.
III. Epistola Cyrilli prima deducta est ad synodi judicium : illa, inquam, de fide ad Nestorium Epistola, à Papa Cœlestino tam expresse probata, de qua id edixerat ad Cyrillum : « Omnia quæcumque sentimus ac tenemus, te itidem sentire ac tenere perspicimus3 ; » quam decreto in Nestorium per omnes ecclesias promulgato, comprobaverat, atque adversus Nestorium canonicæ monitionis instar haberi voluerat. De illa, inquam, Epistola quæsitum, Cyrillo auctore ac præeunte, in hæc verba : « Persuasum habeo, nihil me ab orthodoxa fide aut Symbolo Nicæno dicessisse ; quare Vestram Sanctitatem rogo, ut coram exponat, reo tene, et inculpate, sanctoque illi concilio convenienter hæc scripserim, an secus.4 »
Et erunt, qui dicant quæstiones de fide semel à Romano Pontifice auctoritate apostolica judicatas , in synodis generalibus examinari ad dictorum intelligentiam, non ad rei, quasi adhuc in quæstione positæ, definitionem. Audiant Cyrillum synodi [23] principem : quid synodo quærendum proponat attendant. Et quidem nullius errati sibi conscius ; ne tamen sibi crederet, synodi sententiam rogabat, in hæc verba : « Rectene et inculpate, an secus scripserim. » Hæc Cyrillus synodi princeps proponit in medium ;
Quis vel fando audiit, post ultimum et irreformabile Ecclesiæ de fide judicium, ita unquam quæsitum interrogatumque esse ? Nunquam factum : id enim esset de ipsa fide declarata et explorata dubitare. At id post papæ Cœlestini judicium factum est : neque Cyrillus aut quisquam aliud cogitabant : non ergo illud erat ultimum, atque irreformabile judicium .5
Ex ea interrogandi forma Patres ordine censent, « Nicænum Symbolum, et Epistolam Cyrilli per omnia consentanea et consentientia esse.6 » En quæstio ; en examen ; en deinde judicium. Gesta satis loquuntur : nos hic ne verbum quidem.
Producta deinde est Nestorii Epistola illa, quam Cœlestinus blasphemam atque impiam pronuntiaverat. Ea vero legitur . Tum de ea quæritur, auctore Cyrillo : « Numquid hæc ipsa quoque fidei à sancta Nicænorum Patrum synodo expositæ consentanea esse videretur, an non7 ? » Eadem plane forma qua de Epistola Cyrilli quæsitum erat . Patres ordine censent « à Symbolo Nicaeno dissentaneam, atque eo improbatam.8 » Quo ritu, qua regula, probata Cyrilli est ; eo ritu, ea regula, Nestorii Epistola improbatur. En bis in eadem Ephesinæ synodi actione, Romani Pontificis dictum ac promulgatum de catholica fide judicium retractatur. Quæ approbaverat, quæque improbaverat, æque in examen revocantur, nec nisi quæstione habita confirmantur. [24]
Footnotes
-
Conc. Ephes., act. i, col. 452, 453 et seq. ↩
-
Conc. Ephes., act. i, col . 452, 453 et seq. ↩
-
Ep. Cœl. ad Cyrill. , part. i Conc. Ephes., c. xv, col. 348. ↩
-
Conc. Ephes., act. i, col. 461. ↩
-
Cyrille ne doutait point des premières décisions ; mais il les soumit à un nouvel examen pour vaincre l'opiniâtreté des hérétiques . Le concile examina le jugement du saint Siège, mais il ne l'a pas réformé. Nous vous disons qu'on ne peut réformer le jugement de l'autorité souveraine, et vous nous répondez qu'on peut l'examiner. Dans le fait, le jugement du Pape resta le dernier et irréformable. ↩
-
Conc., Ephes., act. i, col. 461 et seq. ↩
-
Ibid., col. 492, 493. ↩
-
Ibid., et col. seq. ↩
Chapter 236 of 396