Caput XXVIII. Quæstio de Honorio concluditur ; atque, utcumque illius res se habent, invictum manet ex his petitum argumentum
Quæstio de Honorio concluditur ; atque, utcumque illius res se habent, invictum manet ex his petitum argumentum.
Addimus et id frustra esse, quod Bellarminus ac Baronius tanto molimine adstruere pergunt. Esto enim falsata sint omnia ; tamen, te fatente , à secutis Pontificibus, à septima deinde et octava synodo vera sunt credita. Credita ergo à Pontificibus ; credita à conciliis ; credita ab omnibus ; credita, inquam, de Pontifice, quæ tanto molimine ne credantur caves.
Sagacissimus Bellarminus id vidit,1 nec negavit ; creditum, inquit, de Pontifice, ut homine privato. Quin tu igitur eo gradu consistebas ? Quid Actorum fidem tam inani opera sollicitatam oportebat ? Nempe responsio de Papa, ut homine privato non satisfaciebat animo, cum certum illud maneret, à synodo sexta generali fuisse judicatum, Papam, ab Ecclesiis de fide interrogatum, apostolico officio defuisse ; neque confirmasse, sed impulisse Fratres, seseque cum eis in præcipitium conjecisse.
Hæc mente complexi synodos ac Pontifices Bellarmino ac Bironio, summis licet viris, facile anteponemus. Quod vero Anastasius Bibliothecarius sextæ synodi decreta improbat,2 eaque pro Honorio audet, quæ nec Romani Pontifices ausi erant, contemnemus quidem : sed interim intelligemus, nullam aliam viam luendo Honorio patuisse. Neque enim cogitabat illud, aut [74] Romanum Pontificem pro privato egisse, qui tot patriarchis de fide quærentibus responderet ; aut ejus epistolas non fuisse dogmaticas, qui sciret plerasque alias non alio ritu modoque esse scriptas : neque levia illa aut minuta proferebat, in quæ nunc se conjiciunt, sed perfricta fronte Honorium tuebatur ; quem si quis auctorem sequi malit, nec sic effugiet ; manetque semper illud, fuisse creditum Romanum Pontificem, rite de fide interrogatum, docendo patriarchas, respondendo Ecclesiis, pessima ac merito damnanda respondisse, eamque sententiam ab œcumenica synodo promulgatam ; secutos Pontifices, secuta concilia æque œcumenica consensisse.
Jam si Anastasius, ac post eum Bellarminus, ne quid intentatum relinquerent, de litteris Honorii subdubitare voluisse visi sunt,3 quid nostra ? Cum eas à Joanne IV defensas, atque in sexta synodo græce et latine lectas, et cum authentico diligenter collatas, ac pro veris agnitas ac damnatas esse constet4 ; idque præsentibus et nihil contradicentibus, imo consentientibus ac subscribentibus Sedis apostolicæ legatis. Et ii quidem, cum Vigilio papæ falsa decreta imputarentur, falsum arguerunt, calumniam propulsarunt ; pro Honorio nihil hiscunt Quin ipse Anastasius, ipse Bellarminus, non modo admittunt [epistolas, verum etiam asserunt, vindicant, ex iis maxime tuentur Honorium , quod item Baronius factitavit.5 Nec mirum varios fuisse ac trepidos, qui tot undique coarctati argumentis, quo loco pedem Agerent, non haberent . Sed eorum commenta dudum non plus æquo distinent. [75]
Footnotes
Chapter 253 of 396