Caput XV. Chalcedonensis concilii quarti generalis acta proponuntur : referuntur ea quæ antecesserint : ex his demonstratur, etiam in fidei causis, post Romani Pontificis judici…
Chalcedonensis concilii quarti generalis acta proponuntur : referuntur ea quæ antecesserint : ex his demonstratur, etiam in fidei causis, post Romani Pontificis judicium, à tota Ecclesia ipsoque Romano Pontifice plenius ac majus, jamque irrefragabile judicium expectari.
Jam Acta concilii Chalcedonensis generalis pervolvantur. Hæc antecessere. Duas in Christo naturas confundebat Eutyches, archimandrita Constantinopolitanus ac monachorum pater, haud minus pervicax quam delirus senex. Is ergo damnatus à sancto Flaviano suo et Constantinopolitanæ sedis antistite, patriarchas quidem omnes, sed Romanum maxime Pontificem appellavit. Leo scribit ad Flavianum, ac jubet ad se cuncta deferri .1 Flavianus respondet, atque à Leone petit, ut nempe « propriam faciens communem causam et sanctarum Ecclesiarum disciplinam, simul decerneret damnationem adversus eum (Eutychem) regulariter factam esse, et per propria dicta confortaret imperatoris fidem.2 » Addebat : « Causa enim egit solummodo vestro solatio atque defensione, qua debeatis consensu proprio ad pacem cuncta perducere ; » hoc est, aperta causa et plana est ; pauci adhuc sectatores iique obscuri, nec magni nominis. Concludebat : « Sic enim [33] hæresis quæ surrexit. . . facillime destruetur, Deo cooperante, per vestras litteras ; removebitur autem et concilium , quod fieri divulgatur, quatenus nequaquam sanctæ turbentur ecclesiæ.3 » Et id ex disciplina , ut statim hæreses comprimantur, episcopali primum, tum deinde Sedis apostolicæ providentia : neque statim necesse sit, Synodo universali convocata , sollicitari omnium ecclesiarum pacem.
Ubi ad Leonem Acta perlata sunt, ad Flavianum scribit4 : sacramentum dominicas Incarnationis exponit plenissime, lucidissime, ut et ipse dicit ; et omnes ecclesiæ attestantur ; Flaviani fidem et Acta laudat ; Eutychem ita damnat, ut ei indulgeri possit, si satisfecerit.5
Hæc illa est nobilis ac plene cœlestis epistola, quæ per totam Ecclesiam tanto postea studio celebratur ; quam nos ideo intellectam volumus quoties simpliciter Leonis epistolam appellare contigerit.
His quidem quæstio finiri potuit, nisi ea incidissent, quæ ad Synodum Ephesi convocandam Imperatorem Theodosium Juniorem impulerunt ; eum qui Ephesi jam primam illam sub Cœlestino et Cyrillo indixerat.
De hac synodo sanctus Leo ad Theodosium hæc scripsit, primum quidem « tam evidentem causam esse, ut rationabilibus causis ab indicendà synodo fuisset abstinendum6 : » quod etiam Flavianus cavisse videbatur .
Cæterum cum Imperator bono animo synodum convocasset, Leo assentitur, atque eas ad synodum dat litteras, quibus Imperatorem laudat, quod habere voluerit episcopale concilium, « ut pleniore judicio omnis error posset aboleri. » Memorat Legatos à se dirigi, « qui vice, inquit , mea sancto conventui vestræ Fraternitatis intersint, et communi vobiscum sententia , quæ Domino sunt placitura , constituant .7 » [34]
Ex his tria habemus : primum quidem in fidei quæstionibus, non semper necesse esse synodum œcumenicam convocari : tum illud, post rem à se judicatam non refugi à Leone tanto Pontifice synodale judicium, si causa idonea sit : denique si synodus habeatur, pleniore judicio errorem aboleri, et quæstionem à Sede apostolica, communi cum episcopis sententia finiri oportere : quo quidem plenum illud à nobis sæpe memoratum consensionis robur agnoscit.
At postquam Dioscorus Alexandrinus Episcopus, Eutychetis et fautor, omnia per vim et nefas egit, factumque est Ephesi, non Concilium, sed apertum latrocinium ; jam scisso episcopali collegio, totaque Ecclesia perturbata , synodi secundæ œcumenicæ Ephesinæ nomine, ipse Leo agnoscit, novam synodum generalem haberi oportere, quæ omnes offensiones, ita aut repellat aut mitiget, ne aliquid ultra sit vel in fide dubium, vel in charitate divisum.8 » Ergo intelligebat schismata et tantam de ipsa fide fluctuationem animorum , non salis tolli posse per suum judicium ; et plenius, firmius, auctoritate majus synodi generalis judicium, quo scilicet judicio omne jam dubium tolleretur, haud minus sapiens ac bonus quam fortis Pontifex postulabat.
Cæterum Theodosius Imperator quamdiu existimavit Ephesi res ordine fuisse tractatas, de nova synodo habenda nihil audire voluit. « Rem enim transactam Ephesi depositione eorum qui mererentur ; et nihil ulterius post hæc definiri possibile est, cum ista jam semel decisa sint.9 » Ex his liquet quo discrimine essent Romani Pontificis ac synodorum generalium judicia : cum judicium quidem Romani Pontificis in synodo retractetur : post synodum vero, quamdiu ea legitima habeatur, nihil retractari, nihil audiri liceat .
Verum Theodosio paulo post mortuo, Marcianus Imperator, ubi intellexit Ephesino conventui , propter vim et alia contra canones gesta, synodi œcumenicæ nomen atque auctoritatem à plerisque episcopis, maxime vero à Romano Pontifice denegari ; novae Synodi convocationem petenti Leoni negare non potuit. [35]
Factum est igitur Chalcedonense Concilium ; atque apud omnes constitit quasdam esse circa fidem dissensiones ita graves, quæ non nisi concilii œcumenici auctoritate definiri possint.
Footnotes
-
Conc. Chald., part. i, Ep. ii Leon. Magn. ad Flav. tom. IV Conc., col. 11. Vid. inter Epist. Leon., edit. Quesn., Epist. xx, al. viii. ↩
-
Ep. Flav. ad Leon., tom. IV, col. 15. Inter Leon. Epist., post Epist. xxi. ↩
-
Ep. Flav. ad Leon., tom. IV, col. 16 ; inter Leon. epist., post Epist. xxi. ↩
-
Ep. Leon. ad Flav., inter act. Conc. Chal., act. ii, col. 344 et seq. Inter Leon. Epist. xxiv, al. x. ↩
-
Vid. Ep. Leon. ad Synod. Chald., part. i, Conc. Ep. xl, col. 71. Inter Leon. Ep. lxxii, al. xlvii. ↩
-
Conc. Chal., part. i, Epist. xvii, col. 38 ; inter Leon., Epist. xxxiii, al. xvii. ↩
-
Ibid., Epist. xiii, col. 34 ; int. Leon. Epist. xxix. al. xv. ↩
-
Epist. Leon. ad Theod., ibid., Ep. xx, col. 46 ; inter Leon. xxxix, al. xxxiv. ↩
-
Vid. i part. Conc. Chal., Epist. xxix, xxx, xxxi. ↩
Chapter 240 of 396