Skip to the text

Caput XXIV. De synodo VI generali : ea post Romanorum Pontificum, atque imprimis sancti Martini, exquisitissimas definitiones est habita : in ea de sancti Agathonis totiusque oc…

De synodo VI generali : ea post Romanorum Pontificum, atque imprimis sancti Martini, exquisitissimas definitiones est habita : in ea de sancti Agathonis totiusque occidentalis synodi litteris rite deliberatur : quo sensu synodus suscipiat, quæ à sancto Agathone de Sede apostolica prædicantur.

Sancti Martini Lateranense Concilium celeberrimum fuit legatione africanarum multarumque orientalium ecclesiarum, in eamdem fidem consentientium : accesserunt ducentorum fere episcoporum,1 una cum ipso judicantium, subscriptiones : denique missa sanctæ Synodi ad omnes Christi Fideles toto orbe terrarum encyclica epistola2 : tum illud maximum à sancto Pontifice pro ea definitione multa perpesso, fidem orthodoxam etiam martyrio consignatam.

Post eam tamen definitionem, toto Oriente commoto per Imperatores atque patriarchis constantinopolitanis hæresim [59] prædicantibus, Macario quoque antiocheno Patriarcha in partes transeunte, necesse visum est , sub sancto Dono Papa, eoque mortuo sub sancto Agathone synodum œcumenicam sextam haberi Constantinopoli, à Constantino Pogonato Imperatore convocatam.

Hic primum occurrunt scriptæ ad Imperatorem duæ Agathonis Papæ litteræ, quæ in synodo generali legerentur : altera ipsius Agathonis Sedisque apostolicæ ; altera occidentalis Synodi, quam Agatho Romam vocaverat, nomine. Lectæ igitur sunt in ipsis synodi principiis, actione iv.3 Hic videre est firmam et ubique constantem in deliberandi ordine ac ritu sanctarum synodorum traditionem . Quo enim ritu atque ordine sancti Cyrilli et sancti Leonis epistolæ in tertia et quarta synodis, eodem ordine rituque sancti Agathonis in synodo sexta probantur epistolæ. « Paulus magnificus à secretis dixit ; Dicat Georgius archiepiscopus hujus regiæ urbis, et qui cum eo, etc, si convenit eis sensus suggestionum directarum ab Agathone sanctissimo Papa et sua synodo. Georgius dixit : Inspiciens omnem virtutem (id est significationem ac vim) earum litterarum, et scrutans libros sanctorum probabilium Patrum, cuncta quæ continent inveni consonantia eis, et sic profiteor et credo.4 » Alii : « Inveni in nullo eas à sanctis Patribus discrepare, et consentio. » In eum sensum omnes sigillatim dicunt ; nec nisi eo examine, probatæ epistolæ sancti Agathonis et synodi totius occidentalis.

Et quidem Agatho et Occidentales ita sua dogmata proferebant, « ut qui vellent de iis, non tanquam de incertis contendere, sed ut certa atque immutabilia compendiosa definitione proferre.5 » profecto ergo, quantum in ipsis erat, rem definiebant. Quærebatur an reliquæ per orbem terrarum ecclesiæ consentirent, nec nisi episcopali examine res tanta constitit.

Quæ vero de Sede sua sanctus Agatho præclare ac magnifice et vere scripserat, quod nempe, Domini pollicitatione subnixa, nunquam à via veritatis deflexerit ,6 quodque ejus Pontifices Agathonis antecessores in Petro jussi confirmare Fratres suos, id [60] semper praestiterint, hæc concilii Patres audiunt atque suscipiunt. Neque eo secius rem examinant ; de romanorum Pontificum decretis quæstionem habent ; quæstione habita, Agathonis dogmata probant, Honorii damnant : certo documento, non ita intellexisse ea, quæ Agatho scripserat, tanquam singula romanorum Pontificum decreta, etiam de fide, indiscussa suscipi necesse sit, cum ea concilii generalis supremo atque ultimo examini subderentur ; sed ita ut hæc dicta universim sumpta, summa ipsa, in tota et integra Petri successione valeant, ut sæpe diximus, et suo loco dicemus uberius.7

Footnotes

  1. Levis error in Bossuet textum irrepsit. Acta enim habemus hujus synodi à quinque omnino et centum episcopis subscripta, quem numerum exhibent omnes historici præter Theophanem, qui memorat ex episcopos huic concilio adfuisse. Vid. Theoph., an, 19 Heraclii. (Edit. Leroy.) ↩

  2. Vid. Ep. encycl. Synod. Later. tom. VI , col 367 et seq. ↩

  3. Ep. Agath. ad Imper., act. iv Conc. vi, col. 630 et seq. et 677 et seq. ↩

  4. Conc. vi, act. viii, col. 729 et seq. ↩

  5. Epist. Episc., ibid. act. iv, col. 688. ↩

  6. Ibid. Epist. Agath., col. 636. ↩

  7. Inf., toto libro x. ↩

Chapter 249 of 396