Caput XXIX. Patres Toletani concilii XIV, synodum VI pro œcumenica non habent, eo quod Hispani ad eam vocati non essent ; neque eam probant nisi facto examine, tametsi à Leone I…
Patres Toletani concilii XIV, synodum VI pro œcumenica non habent, eo quod Hispani ad eam vocati non essent ; neque eam probant nisi facto examine, tametsi à Leone II probatam constitisset.
Unum jam superest de sexta synodo memorandum, imo memoratum,1 et jam perstringendum paucis. Hispani occidentali concilio, ab Agathone collecto, nulli interfuerant, neque synodum sextam noverant, neque etiam ad eam vocati erant. Itaque Leo II ad eos scribit epistolam eam quam sæpe memoravimus ; simul defini tionem sanctæ synodi, et acclamationes mittit ; Acta quoque totius concilii directurus, si ipsis delectarentur.2 Quæ cum omnia recepissent, sub Benedicto II, Leonis successore, et Ervigio Rege, placuit Toleti congregari totius Hispaniæ generale concilium ,3 ut ea gesta ab omnibus regni conciliis et provinciis probarentur. Decretum fit in hæc verba : « Gesta synodalia, et cum gestis quoque Leonis antiquæ Romæ pontificis invitatoria epistolaris gratiæ consulta suscepimus, per quæ omnis ordo gestorum gestaque ordinum dilucide patuerunt. Qua epistola Præsules Hispaniæ invitati erant, ut prædicta synodalia instituta, nostri vigoris manerent auctoritate suffulta.4 » En perspicuis verbis hispaniensium Præsulum requisita auctoritas. Postea : « Placuit proinde satisfacientes Romano Pontifici : ea ipsa gesta firmare. » Et paulo post : « Ut utraque operum gesta,5 et [76] synodico dirigantur examine, et discreta conciliorum fulciantur auctoritate. » Idque fieri volunt, « postquam, ut aiunt, synodica iterum examinatione decocta, vel communi conciliorum omnium judicio fuerint comprobata.6 » Denique : « Dicta gesta cum antiquis conciliis conferentes, ea ipsa gesta probavimus... et ideo supradicti Acta concilii in tantum à nobis veneranda sunt et recipienda constabunt, in quantum à præmissis conciliis (Nicæno et aliis) non discedunt .7 » En deliberatio ; en examen exactum ad certam regulam, ad Patrum scilicet et antiquorum conciliorum fidem ; et post illud examen, neque aliter, gesta firmata. Quid amplius ?
Nimis probas, inquiunt ; neque enim Pontificis tantum, sed synodorum universalium decreta, particularibus synodis examinanda subjicis. Facilis solutio. Universalium conciliorum, quæ ut talia sint agnita, doctrinam ac fidem, nemo unquam examini aut retractationi submisit ; hispani autem Patres minime agnoscebant ut universalem hanc synodum, quam nec audierant, ad quam nec vocati erant. Unde nunquam vocant universalem synodum, sed aiunt : « Ad se perlata gesta synodalia, quibus Constantinopoli, Constantino pio Principe mediante, magna et sublimis copia aggregata Pontificum8 ; » et consideranti, tota gestorum series indicabit, graviter tulisse Hispanos, quod vocati non essent. Quin etiam toties iterata examinis mentione, cavisse videntur, ne quis existimaret concilii talis, quasi universalis auctoritate teneri Hispaniam, tantam Ecclesiæ partem, etiam non vocatam. Cum autem synodum ut œcumenicam nollet agnoscere, tamen de Sedis apostolicæ sententia nulli dubitabant, quam et Agathonis et Leonis epistolis expressam legerent . Diserte enim Leo concilium sextum, uti alia quinque, universale vocabat, et lata in synodo sexta anathemata iterabat, ut supra vidimus. Quare agnitum quoque Pontificis Romani de fide decretum examini subdunt, et legitima cognitione comprobant ; nec verentur dicere, à se quoque firmari : tantum auctoritatis ipsi unitati, et communi consensioni inesse intelligebant. Eadem ratione Franci nostri, et Carolus Magnus ac Ludovicus, [77] vere christianissimi Imperatores, septimam synodum de sacris imaginibus, recipere ut œcumenicam diutissime recusarunt ; quod ad eam nullo modo vocati essent. Sed jam operæ pretium est, ut ejus synodi Acta referamus.
Footnotes
-
Vid. Diss. præv., num. lvii, lviii, p. 317 ; et sup. hoc lib., c. xxvi . ↩
-
Epist. ii Leon. II, tom. VI Conc., col. 1246, 1247. ↩
-
Non congregavit Ervigius generale concilium, sed in unaquaque provincia particulares synodos. Placet hic exscribere ipsa verba concilii Toletani xiv, c. i, col. 1279. « Princeps Ervigius... hoc dedit speciale edictum, ut quia... sicut oportebat.. . generale concilium fieri varia adversitatum incursio non sineret, saltem adunata per provincias concilia fierent ; et si quidem hic primum à nobis in urbe regia synodus ageretur, deinde in singulis quibusque provinciis singulare haberetur concilium, quo, quidquid hic actum per toletanam synodum, reliqui primarum sedium præsules... per discreta provinciarum suarum concilia observarent. » ( Edit Leroy.) ↩
-
Conc. Tolet., xiv, c. i et ii, tom. VI Conc., col. 1279, 1280 ; ibid., c. iv, col. 1281. ↩
-
Hispanis Pontifex primum miserat sextæ synodi definitionem fidei et Prosphoneticon , deinde acta integra ; et hoc est, ut videtur, quod dicunt Patres toletani. ( Edit. Leroy.) ↩
-
Conc. Tolet. xiv, c. v. ↩
-
Ibid., c. vi. ↩
-
Ibid., c. ii, col. 280. ↩
Chapter 254 of 396