Skip to the text

Caput VIII. Constantinopolitana, prima synodus, secunda generalis, in mediam adducitur : ex ea demonstratur quæstiones fidei sola ecclesiarum consensione finitas

Constantinopolitana, prima synodus, secunda generalis, in mediam adducitur : ex ea demonstratur quæstiones fidei sola ecclesiarum consensione finitas.

Certam quidem est apud omnes ad Constantinopolitanam primam synodum, quæ secunda generalis est, pro Spiritus sancti tuenda divinitate, centum quinquaginta Patres, ex orientalibus tantum provinciis confluxisse. Certum item est orientalem synodum nonnisi consensu Occidentis, et maxime apostolicæ Sedis, pro œcumenica haberi potuisse. Jam quæ ex ea synodo in rem nostram conducant, hæc sunt : primum aperte falsum, quod nonnulli, illi quidem assentatores immodici, jactant : haberi synodum ad Pontificis animum consilio tantum, et rei elucidatione adjuvandam, cum orientalis synodus nec ipsi præsto fuerit, et Constantinopoli in altera orbis parte sederit. Quare omnino constat Patres eo maxime in synodum œcumenicam congregari, quod in consensione et unitate robur auctoritatis invictum sit positum.

Id confirmant Constantinopolitani Patres in ea Epistola, quam Theodoretus refert ac Bellarminus laudat1 : cum relatis iis quæ circa fidem de Spiritu sancto, quæque circa disciplinam à se decreta essent, id tantum postulant, ut Damasus et qui cum ipso erant episcopi, « secum collætentur, intercedente spirituali charitate ; » atque ita futurum aiunt, ut, « cum verbum Dei communi sensu stabilitum, et christiana inter nos charitas confirmata fuerit, dicere desinamus : Ego quidem sum Pauli ; ego autem Apollo ; ego autem Cephæ .2 » Videt eruditus lector, ut in communi consensu verbi interpretationem ac fidei stabilitatem collocent. Neque tamen arbitremur omnia ex aequo Sedem inter apostolicam atque orientales episcopos esse comparata : nam cum primum exorta [17] illa est de Spiritus sancti divinitate contentio, vexati Macedoniani ad Liberium papam, ut catholicæ communionis principem, tres ex suo cœtu episcopos destinarunt, ac rectam de Spiritu sancto professi sunt fidem : quo facto, à Liberio cum litteris communicatoriis dimissi, à synodo Tyanensi statim suscepti sunt, Valente imperatore. Refert Sozomenus, atque Basilius hoc tantum .3 Sed postea, « mota de Spiritu sancto quæstione, an ejusdem cum Patre et Filio substantiæ esset, et crescente contentione, Episcopus urbis Romæ (Liberius) scripsit, re comperta, ad Orientis episcopos, ut Trinitatem consubstantialem, et coaequalis gloriæ una cum Occidentalibus confiterentur : quo facto, utpote controversia judicio Romanæ Ecclesiæ terminata, quievere, et quæstio finem accepisse videbatur.4 » Videbatur illud quidem ; verum ubi quies illa non fuit stabilis, eòque res devenere, ut synodi generalis auctoritate orbisque adunati consensione opus esset, in ea consensione finis quæstionis ponitur à Constantinopolitanis Patribus, uti mos vidimus, atque ab omnibus Ecclesiis.

Footnotes

  1. Epist. Conc C. P. I, apud. Theodor., lib. V, c. ix ; et tom. II Conc., col. 960. Vid. Bellarm., lib. I , de Conc., c. v. ↩

  2. Vid. ibid., apud Theod., et tom. II Conc., col. 965. I Cor., i, 12. ↩

  3. Sozom., lib. VI, c. x, xi. Socr., lib. IV, c. xii. Bas., Ep. ccliv, al. lxxxii. ↩

  4. Sozom., ibid., c. xxii. ↩

Chapter 233 of 396