Caput II. Sententia Parisiensium res infer judicatas reponenda ex dictis de concilio Constantiensi
Sententia Parisiensium res infer judicatas reponenda ex dictis de concilio Constantiensi.
Ac nostri quidem censores Parisiensium sententiam et inter schismata esse ortam dicunt, et variis dissidiis ultro citròque jactatam, Constantiensis quoque synodi temporibus fluctuasse. Nos vero procul à schismatibus, ab ipsa christianitatis origine repetendam ostensuri, prius præstruimus, res inter judicatas pridem, ex dictis de Constantiensi concilio esse repositam. Certe Constantiense concilium, dum eas memorat causas, quibus Papa concilio subsit, primam ponit fidem : ergo Papa concilio subest, vel maxime in fide : at infallibilem, qua quidem in re talis est, cuiquam subesse nefas : imo infallibili, haud magis quam ipsi veritati totam Ecclesiam subesse oportet : non ergo ullus hominum, stante quidem Constantiensi concilio, est in fide infallibilis. Atqui demonstravimus Constantiense concilium, nullo unquam Ecclesiæ decreto labefactatum, imo tanta Sedis apostolicæ, tanta Ecclesiæ universæ veneratione susceptum, invicta auctoritate stare oportere : ergo certa et invicta auctoritate constat unius Ecclesiæ, sive collectæ sive dispersæ, sed tamen consentientis sententiam esse infallibilem.
Dices : Consecutionem istam quidem esse à nobis deductam, non autem rem ipsam à sacro concilio definitam. Reponimus : Imo vero non consecutionem, sed rem ipsam ; neque enim aliud est alteram potestatem alteri esse subjectam, quam eam quæ subjecta sit, à recto veroque deflectere, et ab altera emendari ac reformari posse. [3]
Quare quotquot hactenus pro pontificia potestate scripserunt, Constantiensi decreto nihil opponunt aliud, præter quam illud toties à nobis confutatum, de Papa dubio, et fluxa concilii Constantiensis auctoritate, responsum : cui immorari ac dicta repetere supervacaneum est.
Non tamen omittemus, quæ nostro ævo multi comminiscuntur, es ipsis concilii Constantiensis confutanda verbis.
Trimum, illud toties decantatum, ex eo concilio Papam quidem in fidei negotiis subesse concilio, sed ut privatum hominem, non ut Papam, vanum ludibrium est, cum Constantiense concilium, expressa etiam pontificia potestate, eam in fidei negotiis conciliari potestati subesse decernat.1
Footnotes
-
Vid. decr., sess. iv et v. ↩
Chapter 227 of 396