Caput III. Alia modernorum quorumdam cavillatio confutatur ; ostenditurque, ex ipsis concilii Constansiensis verbis ac gestis, Papam non modo teneri conciliaribus de fide decret…
Alia modernorum quorumdam cavillatio confutatur ; ostenditurque, ex ipsis concilii Constansiensis verbis ac gestis, Papam non modo teneri conciliaribus de fide decretis jam factis, sed etiam in quærendo et tractando, in concilii potestate esse.
His ergo concilii Constantiensis verbis statim ruit illud, quod quidam intelligunt : nempe ut Papa quidem in formando circa fidem conciliari decreto superior habeatur ; cæterum ubi res semel à concilio definita est, non mirum esse quod prolatæ sententiæ subesse teneatur ; cum illa sententia, non tam à concilio quam à Papa concilii capite prolata sit, ut Papa non tam concilio subesse quam sibi ipsi consentire videatur.
Ruit, inquam, illud. Neque enim Constantiense concilium Papam consentire ipsum sibi, sed plane concilio subesse decernit ; et quidem subjungit, debite puniendum, si obedientiam denegarit. Non autem intelligit Papam à seipso puniendum, sed à concilio supremam et indeclinabilem exercente potestatem ; ergo etiam intelligit Papam non ipsum sibi ipsi, sed omnino concilio esse subditum.
Jam verba illa perpendant constantiensium Patrum ; Papam [4] « in fidei, in schismatis, in reformationis negotiis, omnibusque ad ea pertinentibus factis vel faciendis,1 » conciliari potestati subjici : ergo non tantum in factis de fide decretis, sed etiam in faciendis atque formandis, inque ipsa re quærenda ac tractanda concilio subesse intelligebant.
Nempe sancta synodus in ipsis principiis professa est se quidem congregatam, non modo ut de schismate ac de reformatione, sed etiam ut de fide quæreret adversus Viclefi et Hussi grassantes hæreses : cujus rei gratia, vel maxime à Joanne XXIII convocatam esse constabat.2 Quare omnino tractatura erat adversus illos hæreticos varias ac maximas fidei quæstiones, ac speciatim adversus Viclefum expositura erat ipsum papalem primatum, quem ille impugnaverat, ut sæpe vidimus : ergo intellexit, atque decrevit Papam in his quæstionibus synodo parituram.
Quid, quod jam inde ab initio decrevit synodus ipsam synodum talia tractaturam, « nec Papæ recessu dissolutum iri, sed remanere in sua potestate et integritate concilium3 : » ea scilicet potestate, cui Papa ipse subjicitur ? Intellexit ergo, atque decrevit synodus, etiam recedente Papa, de fide tractatura, ipsam se ea potestate esse, ut decreta conderet, cui Papa ipse obedire teneretur, nedum in tractando et quærendo superiorem eum agnosceret.
Id vero demonstrant, uti prædiximus,4 non modo ipsius synodi decreta, verum etiam gesta. Revera enim tractata sunt sessione viii, post recessum Papæ, adversus Viclefum et Hussum, ea quæ memoravimus, expositaque est circa primatum Romanum Ecclesiæ fides. Quin etiam, Papa ipso, sessione xii, rite deposito, tractatae sunt multæ adversus Joannem Hussum, Hieronymum de Pragâ et Joannem Petitum, fidei quæstiones ; nempe sessione xiii, xiv et deinde cæteris : ergo synodus non modo decrevit à se posse fieri, sed etiam fecit, idque absente Papa, imo etiam deposito, decreta de fide, quibus ipse Papa parere teneretur.
Nempe intelligebat Papam absentem corpore, virtute tamen fuisse præsentem synodoque conjunctum, qui synodum congregasset, qui post recessum quoque toties declarasset, se recedentem [5] licet, in synodi potestate futurum ; qui sanctam synodum errare non posse profiteretur.
Quin synodus suæ conscia potestatis, intelligebat se ipsam, quippe quæ Ecclesiam universalem repræsentaret, etiam papatum ipsum virtute complexam, summo et indeclinabili judicio, nullaque adhibita mora definire posse ea, quæ Ecclesiæ necessitas evidens postularet-
Footnotes
Chapter 228 of 396