Caput XXV. Sextæ synodi in Honorium dicta sententia : ejus sententiæ frequens repetitio : cur synodus eum damnatum voluerit, quem romani Pontifices excusare videantur
Sextæ synodi in Honorium dicta sententia : ejus sententiæ frequens repetitio : cur synodus eum damnatum voluerit, quem romani Pontifices excusare videantur.
Jam an sexta synodus tanta severitate damnarit Honorium, Acta ipsa eloquentur.
Et quidem romanos Pontifices Honorii successores, hujus nomini pepercisse constat. Quin etiam Joannes IV, post Honorium tertius, eum excusavit ut potuit, edita ad Constantinum Imperatorem apologia,1 quam laudat Maximus,2 hujus ævi adversus Monothelitas Confessor egregius.
Excusabat autem Joannes Honorium, quod is unam volun-tatem bono sensu dixisse videretur : quod autem unam et duas æque rejecerit, ne attingit quidem.
Agatho vero hoc quoque emollire nititur ; sic enim loquitur in epistola quam in sacra synodo legendam Imperatori misit : « Ex quo novitates in Christi Ecclesiam constantinopolitani præsules introducere conati sunt, mei prædecessores nunquam neglexerunt eos hortari, ut à pravis dogmatibus, saltem tacendo [61] desisterent, ne ex hoc exordium dissidii in unitate Ecclesiæ facerent, unam voluntatem unamque operationem duarum naturarum asserentes in uno Domino nostro Jesu Christo.3 » Inductum ab Honorio silentium extenuat, ut potest, neque tamen aut Honorium aperte defendit, aut approbare synodo audet, duarum voluntatum æque ac unius suppressam ab eo vocem.
Cur autem Honorii successores ante sextam synodum, viri memoriæ pepercerint, hæ causæ extitere : primum, quod in aliis præclare pontificatum gessisset, et in Ecclesiæ pace obiisset, ac nihil malo animo egisse, neque contumax futurus fuisse videbatur : tum Honorium excusantes, catholicæ fidei favere se putabant, dum hæreticis tale patrocinium denegarent : denique nihil cogere videbatur, ut Honorii epistolas in Occidente damnarent, quod eæ ad Orientales scriptæ, inter Occidentales vix , aut certe tenui admodum fama pervulgatæ essent, ubi Monothelitæ tum vel pauci vel nulli erant.
At Orientales et sexta synodus, postquam iis constitit Honorii epistolas et in Oriente longe lateque fuisse diffusas, et à Monothelitis miro studio jactatas, ac multos seductos majestate pontificii nominis, auditusque Macarius antiochenus, qui, in actione viii, Honorium à Deo eruditum, antesignanum ac ducem ubique nominaret4, de Honorio ejusque epistolis minime tacendum esse decreverunt . Itaque actione xii ac xiii, epistolæ lectæ sunt, itumque est in eam sententiam, actione xiii, ut epistolæ Honorii æque ac Sergii Pyrrhique et aliorum declararentur « alienæ ab apostolicis dogmatibus, et à definitionibus sanctorum conciliorum et cunctorum probabilium Patrum, sequi vero falsas doctrinas hæreticorum.5 » Itaque Honorius cum cæteris anathemati subjicitur, eo quod compertus sit, « per omnia mentem Sergii secutus, et impia dogmata confirmarit » : quæ omnia gesta sunt, nihil contradicentibus Sedis apostolicæ Legalis, imo consentientibus ac subscribentibus.
Neque attenderunt Patres, si quæ Honorius recta dixisset, cum plena et tota in dogmaticis scriptis requiratur fides : neque [62] reconditos, sed obvios sensus sanos esse oporteat ; neque subtiliter, sed populariter intelligi debeant, quæ communi fidei exponendæ à Pontificibus conscribantur.
Dicta sententia, Patres, pro more synodorum, quid gestum sit ad Agathonem referunt, atque « ex ejus litteris Sergium, Pyrrhum, cæteros, Honorium quoque damnatum » profitentur.6 Atqui, inquies, Agatho nihil de Honorio scripserat : imo defensare velle utcumque videbatur. Certe ; sed cum alios exemplo Martini antecessoris sui condemnasset, ac diserte proscripsisset , non tantum qui unam voluntatem dicerent, sed qui nec unam , nec duas, horum assectatorem Honorium, ac fautorem, in parem sententiam incurrisse, Patres intelligebant ; datumque honori Agathonis, ut quæ ipsi supplevissent, eo quoque auctore facta esse viderentur.
Honorius item in Prosphonetico ad Imperatorem cum aliis hæreticis memoratur.7
Idem in Imperatoris edicto Honorius notatur his verbis : « Hæreseos fautor, concursor, confirmator, qui etiam sui extitit oppugnator.8 » Quippe qui, ut vidimus, pugnantia dixerit . En quoties in Acta relatum sit damnati Honorii nomen.
Footnotes
-
Joan. IV apol. pro Honor., tom. XII Bibl. Pat., pag. 835 et seq. ↩
-
Disp. Maxim. cum Pyrr., tom. V Conc., col. 1784 et seq. Vid. impr., col. 1813 et seq. ↩
-
Epist. Agath., Conc. vi, act. iv, col. 637 . ↩
-
Conc. vi, act. viii, col. 741, 749. ↩
-
Ibid., act. xiii, col. 944. ↩
-
Lit. Conc. vi ad Agath., ibid., act. xviii, col. 1073. Vid. Bar., an. 681 ; tom. VIII, pag. 549. ↩
-
Act. xviii, serm. acclam., col. 1053. ↩
-
Ibid., edict. Imper., col. 1085. ↩
Chapter 250 of 396