Caput XX. Synodus V, invitato ac repugnante Vigilio Papa, habetur : ejusdem Vigilii Constitutum solvit : Ibæ epistolam ipsius sententia ab hæresi absolutam, impiam et hæreticam …
Synodus V, invitato ac repugnante Vigilio Papa, habetur : ejusdem Vigilii Constitutum solvit : Ibæ epistolam ipsius sententia ab hæresi absolutam, impiam et hæreticam judicat : à Romanis Pontificibus comprobatur.
In eadem quinta synodo hæc gesta sunt quæ ad causam nostram facere videantur.
De tribus Capitulis supra memoratis Justinianus Imperator quæstionem in Ecclesia haberi petiit : ejus rei gratia Vigilium Papam Constantinopolim accivit : ibique, non ita multo post, synodum congregavit. Ipse, et Orientales adversus Nestorianos sub eorum Capitulorum defensione resurgentes, magni momenti esse putabant, ut ea damnarentur ; Vigilius eum Occidentalibus metuebat, ne per eam occasionem Chalcedonensis Synodus solveretur ; quod in ea Synodo Theodoretum et Ibam fuisse susceptos, Theodorum vero nominatum, sine ulla censuræ nota dimissum esse constaret.
Quanquam ergo pars utraque de summa fidei facile consentiebant, tamen omnino ad fidei causam quæstio pertinebat, cum ab his timeretur, ne Nestoriani ; ab illis, ne Eutychiani Synodi Chalcedonensis inimici vincerent.
Ex ea contentione multæ in Vigilium criminationes extiterunt, quæ nihil ad nos attinent. Mihi persuasum est, omnia à Vigilio optimo consilio esse gesta, cum Occidentales Capitula condemnari non ferrent, resque ad schisma vergeret. Utcumque est, hoc liquet, Vigilium etiam invitatum synodo adesse noluisse ; absque [49] eo synodum nihilo secius celebratam : editum ab eo Constitutum, quo improbaret ea, quæ Theodorus, Theodoretus et Ibas adversus fidem scripsisse dicerentur ; eorum nomini parcendum esse decerneret ; quod vel à Synodo quarta suscepti, vel in Ecclesiæ communione mortui, Deique judicio reservati haberentur1 : de Ibæ epistola hæc edebat ; ipsam rectissimo ac piissimo sensu intellectam, irreprehensam manere2 : ac de tribus Capitulis universim jubebat, post præsentem definitionem , ecclesiasticos nullam postea movere quæstionem.3
Hæc quidem Vigilius pro potestate decrevit. At synodus post ejus Constitutum quæstionem habuit de tribus Capitulis ; et judicavit merito quæstionem haberi de mortuis, et Ibæ epistolam manifeste hæreticam et nestorianam, fideique Chalcedonensi per omnia contrariam ; atque omnino anathema esse, quique impium Theodorum Mopsuestenum, quique Theodoreti adversus Cyrillum scripta, quique Ibæ impiam et nestoriana dogmata tuentem epistolam defenderent, neque anathematizarent eam, sed rectam esse dicerent.4
His igitur, nec Vigilio parcere videbantur, presso quamvis nomine, quorum decretum à Pelagio II, Gregorio Magno aliisque romanis Pontificibus confirmatum esse constat ; atque eliam à Vigilio, siquidem vera est ea, quam Petrus de Marca, vir illustrissimus, ex M. S. codice Bibliothecæ regiæ edidit epistolam,5
Hæc docent in re maxima, quæ totam conturbet Ecclesiam, atque ad causam fidei pertinere videatur, pontificiis decretis sacrorum Conciliorum decreta prævalere, romanique Pontificis judicio defensam Ibæ epistolam, haud minus pro hæretica proscribi potuisse.
Nempe et hoc in ea legebatur, Cyrillum fabricasse, atque ad. Apollinarii dogma deflexisse, quia scripserat similiter illi, quod Deus Verbum factus est homo .6 Hæc igitur Vigilius non satis [50] caute toleravit ; synodus vero quinta non tulit, ac Nestorii hæresim, sub nova forma reviviscentem extinxit : quodque vel maxime synodorum est, ab omni errore diligentissime fidem catholicam eliquavit.
Footnotes
-
Vid . col i et ii Conc. v ; tom . V, col. 419 et seq. Constit. Vigil., ibid., col. 337 et seq. ↩
-
Ibid. , collat. 372. ↩
-
Ibid., col. 376. ↩
-
Vid. collat. v Conc. v ; tom. V, col. 479 et seq. Vid. etiam coll. vi, col. 545 et seq. ; ibid., coll. viii, can . xii, xiii, xiv ; col. 575 et seq. ↩
-
Vid. Ep. Vigil. attrib., ibid., col. 595 ; et Dissert. Petri de Mar. de hac Ep., col. 601 et seq. ↩
-
Ep. Ibæ ad Mar., tom. IV Conc. col. 561 et seq. ; et tom. V, col. 509 et seq. ↩
Chapter 245 of 396