Caput XII. Continuatio actionis primæ concilii Ephesini : quæ circa Nestorii personam à Cœlestino papâ decreta essent, ad synodale examen et ipsa revocantur, nec nisi quæstione …
Continuatio actionis primæ concilii Ephesini : quæ circa Nestorii personam à Cœlestino papâ decreta essent, ad synodale examen et ipsa revocantur, nec nisi quæstione habita comprobantur.
Hæc quidem de fide gesta sunt actione prima synodi Ephesinæ : jam quæ ad Nestorii personam eadem in actione pertineant recensemus.
Primum Cœlestini ad Nestoriani Epistola legitur, et in acta refertur, ea scilicet qua de Nestorio terebat sententiam1 : de qua sane sententia cum postea, perpensis omnibus, Patres judicaturi essent, interim tantum in acta referri oportebat. In Cœlestini Epistola nihil erat peculiaris doctrinæ : tantum in eo versabatur, ut Cyrilli probaret doctrinam et Epistolam ; Nestorii improbaret ; de quibus Cyrilli ac Nestorii Epistolis jam prolatum erat sanctæ synodi judicium, ut aliquid iis addere supervacaneum esset.
II. Eadem vero causa, cum Cyrilli Epistola lecta esset, ea scilicet, qua Cœlestini exequebatur sententiam, de ea Epistola nihil speciatim actum, sed jussum duntaxat, ut in acta referretur .
III. His gestis, de Nestorii persona pronuntiandum fuit. Quæsitum, ecquid ea quæ Cœlestinus ad Nestorium scripserat, quæque exequendo Cyrillus egerat, ad Nestorium perlata essent.2 Perlata esse compertum est, et eum usque adhuc in sententia perstitisse, ac pridem effluxisse dies à sancto Cœlestino primum, tum postea ab imperatore synodum convocante præfixos. Hinc ad probationis cumulum, Patrum testimonia cum Nestorii exegesibus componuntur3 : immanis discrepantia prodit Nestorium novatorem adeoque hæreticum : fit decretum in hæc verba : « Sancta synodus dixit : Cum impiissimus Nestorius, neque nostræ citationi parere, neque episcopos à nobis destinatos admittere voluerit, necessario venimus ad examinationem eorum quæ impie docuisset- Deprehendentes itaque partim ex litteris [25] commentariisque ipsius, partira è sermonibus, illum impie sentire et prædicare, coacti per sacros canones et litteras sanctissimi Patris nostri et comministri Cœlestini Ecclesiæ Romanæ episcopi ad hanc sententiam venimus : Dominus noster Jesus Christus, per hanc sanctissimam synodum Nestorium episcopali dignitate privatum esse definit.4 » Vides canones conjunctos cum Cœlestini litteris ; magnifice sane, et ad commendandam Sedis apostolicæ majestatem. Vides synodum executam quæ Cœlestinus decrevisset, atque his coactam ad tristem sententiam devenisse ; sed nova et sua definitione edita in Christi nomine : sed postquam legitima cognitione constitit omnia recte et ordine gesta esse.
IV. Denique sententia synodi pronuntiata ad impiissimum Nestorium scribitur : « Sancta synodus Nestorio novo Judæ : scias te à sancta synodo esse depositum.5 » Sic qui ante sacræ synodi disquisitionem, religiosissimus episcopus vocabatur, ea disquisitione facta, jam impiissimus, jam novus Judas, et ab episcopali sede dejectus irrevocabiliter, et sententia promulgatur.
Sic maxima res, maxima consensione perfecta est, qua nempe omnia in Ecclesia stare diximus ; et ordo judicii ex se perspicuus : nempe à Cœlestino sententia profertur, concilii generalis convocatione suspenditur, cognitione examinatur, novo et irretractabili judicio roboratur, totius Ecclesiæ auctoritate conjuncta.
Id Patres profitentur relatione ad imperatorem : « Nestorium à cathedra submovimus, et canonice exauctoravimus ; Cœlestinum magnæ Romæ episcopum praeconiis extollentes, qui ante nostram sententiam, Nestorii hæretica dogmata condemnaverat, nosque in ferenda contra eum sententia anteverterat.6 » Hæc illa unitas, hæc illa consensio, quæ invictum jam et ineluctabili » robur ecclesiasticis judiciis præstat.
Ita congruunt omnia, ac nostra sententia stabilitur : dum enim Sedis apostolicæ de fide deque persona judicium, sancta synodus comprobat et exequitur, ejusdem sane Sedis legitimam potestatem et primatum agnoscit . Dum autem illius judicium non probat, nisi per legitimam cognitionem et iteratum examen, [26] Romanum Pontificem omnibus quidem episcopis superiorem ; uno tamen concilio generali, etiam in causa fidei, inferiorem esse docet : quod erat demonstrandum.
Footnotes
Chapter 237 of 396