Caput IV. Aliæ cavillationes : Papam subjici quidem concilio in fidei quæstionibus, sed tantum postquam se illi sponte submisit : tum esse quidem illum per sese infallibilem, si…
Aliæ cavillationes : Papam subjici quidem concilio in fidei quæstionibus, sed tantum postquam se illi sponte submisit : tum esse quidem illum per sese infallibilem, si non adsit consilium, sed præsente concilio, jam illi subesse.
Hunc nodum alii sic exsolvunt : Pontificem quidem per sese infallibilem in edendis fidei decretis*, neque eo secius etiam in quærendo de fide subjectum esse consilio, postquam rem Patribus congregatis quærendam decernendamque permisit.
At hæc à Constantiensibus diserte refutata sunt, cum docent potestatem eam, cui Papa in fidei quoque negotiis subditur, concilio generali immediate à Christo, non à Papa esse.
Sunt qui sic sentiunt inesse utrique, scilicet et synodo et Papæ infallibilitatem à sancto Spiritu ; ita quidem ut Papa in decernendis fidei quæstionibus concilio semel congregato subsit ; ac nihilo secius, si desit synodus, seorsim ac per sese sit infallibilis, et semel ab eo dicta sententia, synodi quoque norma sit, nedum synodi examini ac judicio subsit.
Hæc opinio neque cum Constantiensi decreto, neque cum papalis auctoritatis ratione, neque secum ipsa convenit.
Non quidem illa opinio convenit cum Constantiensi decreto. Supponit enim illa diverso respectu, in fidei quæstionibus, ut concilio Papam, ita Papæ concilium subjici oportere : at non ita Constantiense decretum : imo absolute, Papam concilio in fidei quæstionibus, non vicissim concilium Papæ subjicit ; nullaque exceptione, omnem pontificiæ potestatis usum conciliari potestati, ut supremæ, solique ineluctabili, subdit. [6]
Neque etiam adversarii hac opinione consulunt satis papali dignitati, quam in synodo exuunt innata ipsi, ut quidam fingunt, dote : nempe ut infallibiliter de fide vel sola decernat. Atqui hoc absurdissimum ; cum profecto concilium nihil aliud sit, quam ipsa catholicæ Ecclesiæ repræsentatio, integris omnibus, quæ cuique à Christo sunt dotibus, non profecto sublatis, ne non repræsentatio, sed extinctio ecclesiasticæ unitatis esse videatur.
Denique hæc opinio nec secum ipsa convenit, cum infallibilitatem à Christo datam, vel perpetuam oporteat esse vel nullam.
Ex his intelligitur id, quod Gerson et alii nostri docuere, eo vel maxime papalem potestatem conciliari subesse ; quod fallibilem, atque ut vocant deviabilem, indeviabili et infallibili subesse oporteat : id, inquam, non ex ipsorum peculiari sententia, sed ex intimo totius concilii Constantiensis sensu esse depromptum.
Neque minus liquet vanos esse eos quos commemoravimus, quique non eodem loco habent nostram de superioritate, ac nostram de infallibilitate sententiam ; cum profecto constet utrasque sententias uno fundamento nixas, una ratione connexas, unoque decreto concilii Constantiensis esse decisas.
Neque immerito sacrosancta synodus inter eas causas, quibus Papa concilio subsit, primam ponit fidem ; cum certo dogmate Pelagii II, ex sancti Leonis auctoritate deprompto » habendorum conciliorum specialis causa sit fides1 ; valereque oporteat conciliorum potestatem in ea maxime causa, quæ propria ipsis specialisque sit.
Nostra ergo sententia Constantiensibus canonibus stabilitur iis ; quos tanta sequentis ævi consensione firmavimus. Verum, ut veritas clarius elucescat, Iubet recurrere ad fontes, et Constantiensem doctrinam ex anteactis sæculis affirmare. [7]
Footnotes
-
Epist. Pet. II : tom. V Conc. post conc. V, col. 617 et seq. ↩
Chapter 229 of 396