Caput V
An concilii Constantiensis judicium antiqui traditione nitatur : prœmittimus quædam, ex Vincentio Lirinensi, de Ecclesiæ catholicæ toto orbe diffusœ auctoritate : hinc valere concilia Œcumenica : duplex ratio agnoscendœ ecclesiasticæ consensionis, ac finiendarum fidei quæstionum : altera per concilia œcumenica, altera sine conciliis œcumenicis : utraque suo ordine tractanda suscipitur : à prima ordimur ; atque octo primorum conciliorum generalium traditionem ac praxim explicare incipimus.
Præstruimus illud immotum, quod est ab omnibus catholicis, Vincentio Lirinensi exponente, susceptum, valere omnino id quod ubique , quod semper , quod ab omnibus creditum est.1 Cujus rei radix est apostolicum illud, « fidem annuntiari in universo mundo2 ; » et de apostolicis dictum : « In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum3 ; » atque iterum ad Colossenses : « In verbo veritatis Evangelii, quod pervenit ad vos, sicut in universo mundo est, et fructificat et crescit.4 » Neque hæc tantum apostolis temporibus inchoata, sed in ævum duratura, dicente Domino : « Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem sæculi5 ; » et « Portæ inferi non prævalebunt adversus eam,6 » utique Ecclesiam quo factum est ut Ecclesia, non hæc aut illa, sed tota et universa ab Apostolo appelletur columna et firmamentum veritatis.7
Hæc igitur non ab hoc aut ab illo doctore, sed ab omnibus catholicis uno ore sic intelliguntur, ut sit certissima, invictissima, eminentissima Ecclesiæ catholicæ consentientis auctoritas. Ea consensione, ut firmissimo ac divinissimo fundamento, niti Christianos oportet ; à quibus, non aliud quid, sed illud in Symbolo apostolico postulatur, ut in Spiritum sanctum credentes, credant simul sanctam Ecclesiam catholicam ; eique vindicent certissimum, [8] quo in obedientiam captivantur, Spiritus sancti magisterium et judicium.
Quæ omnino efficiunt, ut in ipsa consensione vis illa indeclinabilis et sit et esse credatur ; existitque omnino, ex Ecclesiarum consensione, clara et manifesta vox, qua non partes ecclesiasticæ, sed ipsam universalitatem audiri, eodem Vincentio Lirinensi teste, perspicimus : « Sequemur autem, inquit, universitatem hoc modo, si hanc unam fidem veram esse fateamur, quam tota per orbem terrarum confitetur Ecclesia.8 » Et paulo post : « Quid faciet christianus catholicus, si se aliqua Ecclesiæ particula ab universalis fidei communione præcident ? quid utique, nisi ut pestifero corruptoque membro sanitatem universi corporis anteponat.9 »
Hinc in illa concilia generalia manat, quam in eis agnoscimus, certa et ineluctabilis auctoritas. Neque enim alia ratione in conciliis, sive in Ecclesia congregata, valet unitas atque consensus, quam quod in Ecclesia toto orbe diffusa æque valeat. Ipsa enim synodus eo valet, quod universalem repræsentet Ecclesiam : neque ideo Ecclesia congregatur, ut valeat unitas atque consensio ; sed ideo congregatur, ut quæ in Ecclesia ubique diffusa per se valet, in eadem congregata, ab episcopis ecclesiarum doctoribus, tanquam idoneis testibus clarius demonstretur.
Ex his igitur duplex intelligitur ratio agnoscendæ catholicæ veritatis : prima ex consensione Ecclesiæ ubique diffusae ; secunda ex consensione Ecclesiæ in synodis œcumenicis, sive generalibus, adunatæ : quam utramque rationem à nobis sigillatim exponi oportebit, ut vim illam infallibilem et ineluctabilem in toto Ecclesiæ corpore repositam esse clarius demonstremus.
Inchoamus autem à synodis œcumenicis, in quibus consensionem luculentius expressam agnovimus : qua in tractatione statim commemorabimus octo illas primas novem primis sæculis celebratas : non modo quod cæteris ipsa antiquitate præluxerint, sed quod eorum gesta diligentius descripta habeamus.
Id ergo primum probare aggredimur, ex eorum conciliorum gestis illatas à Romanis Pontificibus etiam de fide sententias ad [9] omnem quidem Ecclesiam pertinere ; at nihilo secius à conciliis œcumenicis examinatas, retractatas, interdum rejectas, nunquam nisi facto examine et quæstione habita comprobatas ; atque omnino nihil habitum esse pro infallibili atque irrefragabili, nisi id quod universalis Ecclesiæ consensione confirmatum esset. Id cum probaverimus, veniemus deinde ad secuta sæcula, nihilque præter mittemus quo antiqua traditio explicari possit.
Footnotes
Chapter 230 of 396