Caput IX. Ad Ephesinam synodum devenimus : referuntur ea quæ Synodum præcesserunt : demonstraturque à sancto Cœlestino papa tota Sedis apostolicæ auctoritate in Nestorii hæresim…
Ad Ephesinam synodum devenimus : referuntur ea quæ Synodum præcesserunt : demonstraturque à sancto Cœlestino papa tota Sedis apostolicæ auctoritate in Nestorii hæresim ac personam pronuntiatum fuisse ; an tale judicium pro irreformabili sit habitum : quæstio ex actis postea dissolvenda.
In Ephesina generali tertia, ac secutis synodis omnia clarius elucescent : cum gesta sint præ manibus, extentque plurima circa fidem Romanorum Pontificum, tota cathedræ auctoritate prolata judicia, in synodis postea generalibus retractata, nec nisi facto examine comprobata : quod nihil est ab infallibilitatis opinione magis alienum.
Ac de Ephesina quidem synodo manifesta res est. Notum quid Nestorius Constantinopolitanus episcopus innovant, utque Christi personam unam diviserit in duas. Sanctus Cœlestinus papa, pro [18] suo officio Ecclesiæ rebus intentus, beato Cyrillo Alexandrino episcopo præceperat, ut de Nestorii, jam male audientis doctrina, certa nuntiaret. Cyrillus id testatur Epistola ad Nestorianum.1 Itaque ad Cœlestinum omnia scribit, Nestorii dogmata suaque exponit ; binas à se ad Nestorium datas litteras mittit : Nestorius quoque datis litteris, et missis expositionibus suis Cœlestinum in partes suas trahere conabatur. Sic sanctus Pontifex, acceptis utriusque partis litteris, plenissime instructus, à Cyrillo interrogatur in hanc formam : c Non prius ab illius (Nestorii) communicatione confidenter abstinuimus, quam hæc tibi indicaremus. Dignare proinde aperire quid sentias, quo liquido nobis constet, an communicare cum illo oporteat, qui ejusmodi erroneam doctrinam fovet.2 » Addit ejus sententiam ad alios quoque episcopos perscribendam : « Ut omnes, inquit, uno animo, in eadem sententia persistant.3 » Et clare à tanto viro, secundæ vel certe tertiæ sedis patriarchalis antistite, consulta apostolica Sedes ejusque judicium expectatum : nihilque supererat, nisi ut Cœlestinus rite consultus apostolicum exequeretur officium. Id vero ut præstiterit, Acta alibi relata docuerunt.4
[In iis Actis] Cyrilli litteras et doctrinam non modo probat, sed etiam Nestorii dogma perversum improbat, et quidem distincte, quod beatam Virginem Deiparam dici nollet5 ; decernitque eum episcopatus et communionis exsortem, nisi intra decem dies, à die denuntiatæ sententiæ numerandos, aperte rejiciat « hanc perfidam novitatem, quæ hoc quod Scriptura conjungit, nititur separare, » personam Christi scilicet. En Nestorii dogma præcise improbatum, et clare omnino Romani Pontificis, sub depositionis et excommunicationis interminatione, de fide pronunciata sententia. Tum ne quid desit, sanctus Papa Cyrillo vices committit suas, ut eam sententiam exequatur : « Nostræ, inquit, Sedis auctoritate adscità nostraque vice et loco, cum potestate usus.6 » Id ad Cyrillum ; id ad ipsum Nestorium ; id ad clerum Constantinopolitanum ; id ad Joannem Antiochenum, tertiæ seu [19] quartæ tum patriarchalis sedis episcopum ; id ad Juvenalem sanctæ civitatis episcopum, quem præcipue honorari synodus Nicæna præceperat ; id ad alios quoque episcopos scribit,7 ut data sententia rite et ordine omnibus innotescat.
Jam suas partes Cyrillus exequitur, atque omnia, uti jussa erant, peragit. Cœlestini decreta promulgat, exequitur, Nestorio denuntiat, post decem illos dies à Cœlestino « præscriptos definitosque, nullam ei cum sacerdotibus sortem, nullum sermonem, nullum locum futurum. » Nihil plane deest, quo apostolica auctoritas plenissime exeratur. An vero sententia, tanta auctoritate prolata, postquam ingens dissensio exorta est, ac synodi œcumenicæ injecta mentio, pro irreformabili sit habita, gesta sequentia demonstrabunt.
Footnotes
-
Ep . i Cyrill. Alex. ad Nest ., part. i ; Conc. Ephes. , c. vi, tom. III Conc. , col. 313. ↩
-
Ep. Cyrill. ad Cœlest., ibid. , c. xiv, col. 344. ↩
-
Ibid. , col. 345. ↩
-
Dissert. præv. , n. lix. ↩
-
Ep. Cœlest. ad Nest. , c. xviii, col. 353. ↩
-
Epist. Cœlest. ad Cyrill. , c. xv, col. 349. ↩
-
Epist. ad Nest., ibid., c. xviii, col. 364 ; ad Cler. C.. P. c. xix, col. 373 ; ad Joan. Antioch., c. xx, col. 377. Vid. nov. Collect. Baluz, p. 439. Ep. Cyrill. ad Nest., c. xxvi, p. 397. ↩
Chapter 234 of 396