Skip to the text

Caput XIX

Concilium quintum generale, seu Constantinopolitanum II, in medium adducitur : in eo referuntur tertiæ et quartæ synodi Acta, jam à nobis recensita ; et clare docetur Romanorum Pontificum, ut et aliorum scripta, nonnisi inquisitione facta à synodis comprobari : unde trium simul synodorum œcumenicarum auctoritas nostram sententiam firmat.

Acta Constantinopolitanæ secundæ synodi, quæ quinta est generalis, sub Vigilio Papa ac Justiniano principe, demonstrabunt, ita ut tertiæ et quartæ synodi decreta intelleximus, ita à quinta synodo fuisse intellecta : quæ eam traditionem ex proximo sumpserit, ac nobis reliquerit.

De tribus Capitulis agebatur ; hoc est, de Theodoro Mopsuesteno, de Theodoreti scriptis adversus Cyrillum, deque Ibæ Edesseni epistola ad Marim Persam . Quærebatur eane epistola probata esset in chalcedonensi Synodo . Atque eam quidem epistolam Chalcedone lectam esse constabat, ac susceptum Ibam à sancta synodo, cum Nestorium anathematizasset. Quidam personæ veniam datam tantum ; alii Epistolam quoque probatam contendebant : quæsitum ergo, in synodo quinta, quo ritu probari scripta de fide consuessent in synodis anterioribus tertia et quarta. Synodi Acta replicantur, eaque quæ supra memoravimus, de epistola sanctorum Cyrilli et Leonis. Tum « sancta synodus dixit : [47] Ex his quæ recitata sunt, manifestum est, quomodo sanctæ synodi ea, quæ apud eas proferuntur, probare solent. Cum enim illi sancti viri, qui recitatas epistolas scripserunt, sic splenduerint, tamen epistolarum earum comprobationem non simpliciter, nec sine inquisitione fecerunt, nisi per omnia cognovissent consonare eas expositioni et doctrinæ sanctorum Patrum, ad quam collatio facta est.1 » De Ibæ autem epistola non esse ita gestum constabat ex Actis. Eam ergo epistolam non esse probatam optime concludebant. Sic igitur certum ex tertia et quarta synodis, ita definiente et intelligente quinta, epistolas à Sede apostolica comprobatas, qualis Cyrilli fuit, aut etiam ab ea profectas , qualis Leonis fuit, non simpliciter, nec sine inquisitione à sanctis conciliis receptas fuisse.

Rursus in eadem quinta Synodo contra Nestorii epistolam Acta leguntur, quibus Ephesini Patres diserte pronuntiant : « nullo modo consonam esse Nestorii epistolam fidei, quæ Niceæ exposita fuit.2 » Sic et illa epistola non simpliciter quoque, sed facta, ut par erat, inquisitione rejecta est ; damnatusque Ibas, « qui diceret Nestorium ab Ephesina Synodo sine examinatione et quæstione esse rejectum.3 »

Pergunt sancti Patres, et quod chalcedonenses Episcopi facturi fuissent , si epistolam Ibæ examinandam suscepissent, id ipsi faciunt . Epistolam conferunt cum gestis Ephesinis et Chalcedonensibus. Quo facto, « sancta synodus dixit : Ostendit manifeste facta collatio, quod contraria per omnia est epistola , quam Ibas scripsisse dicitur, definitioni, quam pro recta fide Chalcedonensis Synodus pronuntiavit.....Omnes episcopi clamaverunt : Hæc omnes dicimus ; epistola hæretica est .4 » Sic ergo ex quinta synodo sancti Patres nostri in synodis œcumenicis, quas legunt epistolas sive catholicorum, sive hæreticorum, sive etiam romanorum Pontificum, etiam de fide scriptas, eodem ritu orthodoxas vel hæreticas pronuntiant, legitima cognitione veritate inquisita, ac deinde perspecta, tum ex his dato judicio . Nullone, inquies, prorsus discrimine, atque animis æque in [48] utrosque propensis ? Sane diximus, et sæpe dicemus, præsumptum fuisse pro Pontificum orthodoxorum decretis : cæterum in synodis œcumenicis, ubi judicandum in materia fidei, non jam præsumptionibus agi oportere, sed omnino ad liquidum veritate perspecta.

Hæc quinta synodus fecit, hæc ex tertia et quarta synodo didicit et probavit ; unoque hoc argumento trium œcumenicorum, Conciliorum, Ephesini, Chalcedonensis, Constantinopolitani II, pro nostra sententia decreta retulimus.

Footnotes

  1. Conc. Constantinop. ii, gener. v, collat. vi ; tom. V, col. 541. ↩

  2. Ibid. ↩

  3. Ibid., coll. viii, can. xiv ; col. 578. ↩

  4. Ibid., coll. vi ; col. 548. ↩

Chapter 244 of 396