Caput XXIII. Bellarmini ac Baronii effugium : quod hæc Honorius dispensatorie pacis gratia scripserit, quoad rem exactius definiret : id ipsius Honorii verbis confutatur, docetu…
Bellarmini ac Baronii effugium : quod hæc Honorius dispensatorie pacis gratia scripserit, quoad rem exactius definiret : id ipsius Honorii verbis confutatur, doceturque Honorium cum Monothelitis, à romanis Pontificibus, ac præsertim à sancto Martino, presso licet nomine, condemnatum.
Hæc cum intelligerent Bellarminus atque Baronius,1 in excusando Honorio ejusque epistolis defendendis, præcipuam operam collocarunt : contenduntque ab Honorio consultissime factum, quod utramque et unius et duarum operationum vocem pacis gratia ex æquo sustulerit : ac deinde multis agunt, ut Honorius à Monothelitarum hæresi alienissimus fuisse videatur. Quod quidem haud est improbabile ; neque propterea minus intolerabile illud, quod male patriarchas consulentes instruxerit ; redemeritque pacem, pacto silentio de orthodoxa fide.
At enim, inquiunt, ita egit, quoad rem diligentius definiret ; quo ritu multi Pontifices et nostris temporibus Clemens VIII et Urbanus VIII, in quæstione de Auxiliis, quoad rem definierint, utrique parti silentium indixere. Id enim exemplum, ut maxime ad rem, multi proferunt. Sed ego nihil simile video apud Honorium : ac si recta sentiens, veritatem dispensatoriè et ad tempus premi juberet, primum non tam absolute pronuntiasset. Significasset alicubi rem obscuram, atque alias exactiùs explicandam ; non rectam ipsam fidem, æque ac hæreticum dogma, communi, novæ adinventionis ac novi introducti vocabuli, nomine involvisset Falsum enim erat duarum operationum, novam adinventionem, novum esse vocabulum, quod ex antiqua Patrum traditione profectum tota Ecclesia recognovit. Ablegari autem voces rectam spirantes fidem, ad eas novitates vocum, quæ teste Apostolo,2 non nisi profanæ esse possint, quis æquo animo ferat ? Jam vero quale est utrumque ineptum, et valde ineptum dicere, [57] et unam operationem , quod sit hæreticum ; et duas, quod ad fidem catholicam pertinere constat ? Quid quod Honorius docet, non tantum ineptum duas operationes dicere , verum etiam sentire : quo non tantum illa vox, sed etiam res ipsa, sensus ipse proscribitur ? Quid quod utramque sententiam, velut novitatem æque à prædicatione fidei eximendam putat ? Quis unquam catholicus Pontifex ita paci, ita veritati, ante expromptam definitionem consuluit, ut utramque sententiam ineptam esse decerneret ? Quod est ἀσύστατον sibique ipsi repugnans ; ut non immerito post sextam synodum in imperatorio decreto dicatur Honorius, non modo hæresis confirmator, sed etiam sui ipsius oppugnator.3 Profecto nimis favemus Honorii nomini, si hæc defendimus, quæ non nisi pessimo exemplo defendi possint. Denique ubi illa, quæ definitioni supersedere cogat, obscuritas quæstionis, duæne, an una in duabus Christi naturis sit operatio ? Pari jure Leo Magnus duæne, ad una in Christo natura esset, dissimulare, aut utrumque ineptum pronuntiare potuisset ; ac tam fœda pactione pacem cum Eutyche et Dioscoro fovere. Hæc vero procul aberant à Patrum sententia. Quare Romani Pontifices, Honorii proximi successores, Severinus, Joannes IV, Theodorus, sanctus Martinus,4 et alii, ac sanctus Agatho, pari sententia proscripserunt, quique unam operationem dicerent, quique duas æque ac unam tacendam esse indicerent.
Et Martinus quidem Martyr fortissimus, habita Lateranensi synodo, insulsæ hæreseos arcana revelavit : quemadmodum Monothelitæ primum unam voluntatem unamque operationem praedicassent : mox ut damnationem effugerent, unius æque ac duarum vocabulum suppressissent. His expositis ipse et sancta synodus Ecthesim Heraclii et Constantis Typum damnant : duas voluntates duasque operationes diserte asserunt, percussique uno anathemate quique falsa dicerent, quique vera supprimerent.
Ipsam synodum audiamus. Sancta synodus dixit : « Typus omnino est inconveniens catholicæ Ecclesiæ regulæ, in qua utique adversa fidei tantum jubetur silentio sepeliri ; non vero [58] orthodoxa cum contrariis denegari aut admitti : pessimumque cum recta fide impietatem suscipere, neque discernere recta à malis.5 » Quod peccatum omnino peccavit Honorius, qui unius duarumque operationum voces æque novas, æque ineptas, æque à recta prædicatione alienas esse asserit.
Hæc in secretario iv Synodi Lateranensis à sancto Martino Papa habitæ, in v secretario, canone xviii, Sergius, Pyrrhus, Paulus constantinopolitani Patriarchæ, Cyrus Alexandrinus et Theodorus Pharan eo nomine damnati sunt, quod vel unam operationem dicerent, vel duas æque ac unam dici prohiberent6 : quo canone quis non videat, Honorium, presso scilicet nomine, condemnatum ? Sed jam ad synodi sextæ Acta veniamus.
Footnotes
-
Bell., de R. P., lib. IV, cap. xi. Bar., tom. VIII, an. 633, p. 316 et seq. ; et an. 681, pag. 547 et seq. ↩
-
I Tim. , vi, 20. ↩
-
Conc. vi, act. xviii ; edit. Imp., pag . 1086. ↩
-
Conc. Later. sub Mart. I, secret. i ; tom . VI Conc. , col. 82 et seq. ↩
-
Conc. Later., sub Mart. I, secr. iv ; col. 238. ↩
-
Ibid., secr. v, can. xviii, col. 356, 357. ↩
Chapter 248 of 396