Caput XXI. In Synodo VI generali, quæ constantinopolitano, est III, causa Honorii Papæ per synodum condemnati : tria effugia proponuntur : quæstiones aliquot ex actis suo ordine…
In Synodo VI generali, quæ constantinopolitano, est III, causa Honorii Papæ per synodum condemnati : tria effugia proponuntur : quæstiones aliquot ex actis suo ordine resolvendæ : brevis monothelitarum historia præmittitur.
Ut tertia, quarta et quinta synodi de romanorum Pontificum judiciis judicarunt, eaque non nisi quæstione habita comprobarunt ; ita à sexta synodo factum esse constat, communeque illud est omnibus synodis. Sed quoniam Honorius Papa cum suis epistolis in ea synodo condemnatus, nostræ causæ peculiare præsidium præbet, Bellarminus ac Baronius nullum non movent lapidem, ut Acta sextæ synodi falsata à Græcis librorum corruptoribus videantur : falsatæ quoque, seu potius confictæ, Leonis II epistolæ duæ, quibus synodus confirmetur, Honorius condemnetur ; tum ut ipse Honorius de Ecclesia bene meritissimus habeatur. Addunt, si vel maxime Honorius erraverit, ut privatum hominem, non ut Papam et Ecclesiæ magistrum errasse. Hæc illi, quorum conjecturæ, non nostris ratiociniis, sed Actorum lectione concident.
Hæc igitur erunt, quæ ex Actis elucescent : primum, quas epistolas Honorius, quibusve de causis, et an eas pro privato doctore scripserit : alterum , cur necesse habuerit sexta synodus eas condemnare epistolas, quas romani Pontifices Honorii successores excusasse videantur : tertium, an Acta sextæ synodi, ant Leonis II epistolæ, aliqua saltem verisimili conjectura, falsi argui possint. Hæc ita pandentur Actis, ut nulla dubitatio superesse possit. Sed res ab origine repetenda.
Meminerimus Monothelitas hæreticos, in duabus licet Christi naturis, unam voluntatem, unam operationem, non duas admisisse : cum Ecclesiam hæc novitas commoveret, Sergium Patriarcham Constantinopolitanum errori quæsisse latibula, et ab [51] utroque vocabulo, sive unius, sive duarum operationum abstineri voluisse : eorum plane Eutychianorum more, qui cum Christum Deum perfectum, hominemque perfectum faterentur, tamen unam æque ac duas naturas vehementissime refutabant ; simili fere modo insanisse Sergium ; tum ab eo compositam Ecthesim seu Expositionem : Heraclii Imperatoris fautoris sui nomine esse editam, quæ utraque vocabula æque supprimeret : Pyrrhum constantinopolitanum hæc sectatum fuisse : mortuo Heraclio, in eumdem sensum fuisse promulgatum à Constante Heraclii filio edictum, qui Typus diceretur, à Paulo constantinopolitano patriarcha Pyrrhi successore compositum : Honorium Papam, jam inde à Sergii tempore, in eam dissimulationem fraude pertractum. Postremum hoc, cum in ea re versetur difficultas , paulo enucleatius enarrare oportet.
Chapter 246 of 396