Skip to the text

Psalmus XLIII. Consolatorius

PSALMUS XLIII. CONSOLATORIUS, PROPHETICUS.

Enumerat populi calamitates, Deumque ex antiquorum beneficiorum recordatione ad succurrendum provocat. Congruit autem persecutioni Antiochi, et Mathathiæ temporibus, cum populus confidenter neget se a Deo recessisse, vers. 18, 19, etc. Itaque videtur esse propheticus » Neque enim post Esdram fuit ullus propheta, aut quidquam in canonem Scripturarum insertum. Ita Chrysost. et Theodor.

VERSIO VULGATA.

  1. In finem, filiis Core ad intellectum.

  2. Deus, auribus nostris audivimus ; patres nostri annuntiaverunt nobis

Opus, quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis.

  1. Manus tua gentes disperdidit, et plantasti eos ; afflixisti populos, et expulisti eos.

  2. Nec enim in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos :

Sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis. VERSIO S. HIERONYMI.

Pro victoria, filiis (a) Core eruditio.

Deus, auribus nostris audivimus ; patres nostri narraverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum, in diebus antiquis.

Tu manu tua gentes delesti (b) , et plantasti eos (c) : afflixisti populos (d) , et emisisti eos.

Non enim in gladio suo possederunt terram, neque brachium eorum salvavit eos.

Sed dextera tua et brachium tuum, et lux vultus tui, quia complacuisti in eis. 3. Manus tua : Hier. Tu manu tua, etc.

  1. Qui mandas salutes Jacob : qui jussu suo mittit, supra xli, 9.

(a) Var. : Victori, liliorum. — (b) [ Hebr. exhæredasti.] — (c) Eas. — (d) Plebes.

  1. Tu es ipse rex meus et Deus meus, qui mandas salutes Jacob.

  2. In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in nobis.

  3. Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me.

  4. Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti.

  5. In Deo laudabimur tota die, et in nomine tuo confitebimur in sæculum.

  6. Nunc autem repulisti et confudisti nos, et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris.

  7. Avertisti nos retrorsum post inimicos nostros, et qui oderunt nos, diripiebant sibi.

  8. Dedisti nos tanquam oves escarum, et in gentibus dispersisti nos.

  9. Vendidisti populum tuum sine pretio, et non fuit multitudo in commutationibus eorum.

  10. Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui sunt in circuitu nostro.

lb. Posuisti nos in similitudinem gentibus ; commotionem capitis in populis.

  1. Tota, die verecundia mea contra me est, et confusio faciei meæ cooperuit me. Tu es ipse rex meus, Deus : præcipe pro salutibus Jacob.

In te hostes nostros ventilabimus : in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros.

Non enim in arcu meo confidam : neque gladius meus salvabit me.

Quia salvasti nos de hostibus nostris, et eos qui oderunt (a) nos confudisti.

In Domino (b) gaudebimus tota, die, et nomini tuo in æternum confitebimur. Semper.

Verum tu projecisti et confudisti nos : et non egredieris in exercitibus nostris.

Vertisti terga nostra hosti : et qui oderunt nos, diripuerunt sibi.

Dedisti nos quasi (c) gregem ad vorandum, et in gentibus dispersisti nos.

Vendidisti populum tuum sine pretio, nec grandis fuit commutatio eorum (d) .

Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et irrisum his qui erant in circuitu nostro.

Posuisti nos similitudinem (e) in gentibus, commotionem capitis in tribubus (f).

Tota die confusio (g) mea contra me et ignominia faciei meæ cooperuit me. 10. In virtutibus... in exercitibus : non jam te ducem habebimus, ut olim.

  1. Sine pretio : id est, vili pretio. Et non fuit multitudo : nec cum venirent, multi fuerunt litigantes. Vilia mancipia, ac nullius pretii. De venditis autem Judæis Antiochi jussu, vide II Machab., v, 14 ; viii, 14.

  2. Opprobrium vicinis... Ex historia Machabæorum apparet non Græcis modo, sed Syris, Ammonitis, Idumæis, Judæos ludibrio fuisse.

  3. Contra me est. Quisque commemorat peccata, non tantum universæ plebis, sed etiam sua.

(a) Var. : Oderant — (b) Deo. — (c) Tanquam. — (d) [ Hebr. et non fœnerasti in commutatione eorum.] — (e) Parabolam. — (f) Plebibus. — (g) Verecundia.

  1. A voce exprobrantis et obloquentis, a facie inimici et persequentis.

  2. Hæc omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te, et inique non egimus in testamento tuo.

  3. Et non recessit retro cor nostrum, et declinasti semitas nostras a via, tua.

  4. Quoniam humiliasti nos in loco afflictionis, et cooperuit nos umbra mortis.

  5. Si obliti sumus nomen Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad Deum alienum :

  6. Nonne Deus requiret ista ? ipse enim novit abscondita cordis.

Quoniam propter te mortificamur tota die ; æstimati sumus sicut oves occisionis.

  1. Exurge, quare obdormis, Domine ? exurge, et ne repellas in finem.

  2. Quare faciem tuam avertis, oblivisceris inopiæ nostræ et tribulationis nostræ ?

  3. Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra ; conglutinatus est in terra, venter noster.

  4. Exurge, Domine, adjuva nos, et redime nos propter nomen tuum. A voce exprobrantis, et blasphemantis : a facie inimici et ultoris.

Omnia hæc venerunt super nos, et obliti non sumus tui : nec mentiti sumus in pacto tuo.

Non est conversum retro cor nostrum : nec declinaverunt gressus nostri a semita tua.

Quoniam dejecisti nos in loco draconum, et operuisti nos umbra mortis.

Si obliti sumus nominis Dei nostri, et si expandimus manus nostras ad Deum alienum :

Numquid non Deus investigabit istud ? ipse enim novit cogitationes cordis.

Quoniam propter te mortificati sumus tota, die : reputati sumus ut grex occisionis.

Consurge (a) , quare dormitas, Domine ? evigila, quare projicis (b) nos in sempiternum ?

Quare faciem tuam abscondis ? oblivisceris afflictiones et angustias nostras (c) ?

Quoniam incurvata est in pulvere anima nostra ; adhæsit terræ (d) venter noster.

Surge, auxiliare nobis, et redime nos propter misericordiam tuam. 18. Nec obliti sumus te. Hæc nullis temporibus congruere possunt, præterquam Machabaicis. Captivitatis enim tempore pro idololatria pœnas dabant, idque confitebantur palam. IV Reg., xvii, 7, 19 ; et II Esdr., passim ; Dan. ix, 5, 6, etc.

  1. Et declinasti : nec declinasti, suppleta negatione quæ est in antecedentibus, juxta consuetudinem sermonis hebraici, Nec declinasti, nec declinare permisisti ; alius hebraismus : at Hier. nec declinaverunt gressus nostri, etc.

  2. Humiliasti... Hier. dejecisti in loco draconum. In desertis quo confugit Mathathias cum filiis, ubi inter feras et serpentes agebant. I Machab., ii, 28, 31 ; item II Machab., v. 27.

(a) Var. : Expergiscere. — (b) Projecisti. — (c) Afflictionis nostræ et inopiæ nostræ. — (d) In terre.

Chapter 50 of 153