Psalmus LI. Increpator ius
PSALMUS LI. INCREPATOR IUS.
In persona Doeg, iniquos dolis suis superbientes increpat, et suo exemplo confundit.
VERSIO VULGATA.
In finem, intellectus David.
Cum venit Doeg Idumæus, et nuntiavit Sauli : Venit David in domum Achimelech (1 Reg., xxii, 9).
Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate ? VERSIO S. HIERONYMI.
Victori, eruditio David ; cum venit Doeg Idumæus, et annuntiavit Saul, et dixit (a) ei : Venit David in domum Achimelech (b).
Quid gloriaris in malitia potens ? misericordia Dei tota (c) die. 2. Doeg Idumæus : in aula Saulis vir primarius, potentissimus quippe pastorum, I Reg., xxi, 7. atque inter servos ejus primus, ibid., xxii, 9. Quo indice cum accepisset Saul egregie exceptum esse Davidem ab Achimelech sacerdote, ipsum, atque universam ejus familiam interfici jussit. Quod facinus cum satellites horruissent, Doeg Idumæus eorum supplevit vicem. Itaque octoginta quinque
(a) Var. : Dicens. — (b) Ahimelech. — (c) Tota est
Tota die injustitiam cogitavit lingua tua : sicut novacula acuta fecisti dolum.
Dilexisti malitiam super benignitatem : iniquitatem magis quam loqui æquitatem.
Dilexisti omnia verba præcipitationis, lingua dolosa.
Propterea Deus destruet te in finem : evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.
Videbunt justi, et timebunt, et super eum ridebunt, et dicent :
Ecce homo, qui non posuit Deum adjutorem suum :
Sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei, speravi in misericordia Dei in æternum, et in sæculum sæculi.
Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti : et expectabo nomen Insidias cogitavit (a) lingua tua ; quasi novacula acuta faciens dolum.
Dilexisti malum magis quam bonum ; mendacium magis quam loqui justitiam. Semper.
Dilexisti omnia verba ad devorandum linguam dolosam (b) .
Sed Deus destruet te, in sempiternum terrebit te, et evellet (c) de tabernaculo, et eradicabit te de terra viventium. Semper.
Videbunt justi et timebunt, et super eum ridebunt.
Ecce vir qui non (d) posuit Deum fortitudinem suam ; sed speravit in multitudine divitiarum suarum ; confortatus est in insidiis suis.
Ego autem sicut oliva virens in domo Dei ; speravi in misericordia Dei in sæculum sempiternum.
Confitebor tibi in sæculum, quoniam fecisti, et expectabo sacerdotes cæsi ; Nobe eorum urbs excisa, universis civibus interfectis. Ibid., vers. 17, 18, 19.
- Quid gloriaris.... sensus planus ; sic autem est in Hebr. Quid gloriaris, 6 tu qui es potens ? Hier. misericordia Dei tota die, non tecum, sed cum sanctis est ; et ita Chald.
i. Sicut novacula acuta.... quæ cum tangere leniter et tantum radere videretur, alte infigitur, ac velut blandiendi specie vulnerat : ita Doeg eum Achimelech in tabernaculo Domini amicitiæ pietatisque specie versatus, foedo indicio viros optimos prodidit, I Reg., xxi, 7 ; xxii, 9.
Præcipitationis : Septuaginta : absorptionis, demersionis : καταποντιηΛοϋ : Hier. : ad devorandum. Cujus quippe consiliis manuque, tot egregii viri, tantaque urbs perierit. Lingua dolosa : Hebr. d lingua dolosa ! Hier. linguam dolosam. Septuaginta supp. dilexisti.
In finem : in sempiternum. Evellet te... comparatione ducta ab arbore excisa : et nota vim verborum : Emigrabit te : amovebit, abradet, Heb. delebit, excidet, ne trunco quidem relicto, denique eradicabit.
Et dicent : deest Hebr. sed subintelligendum.
Divitiarum suarum : erat enim Doeg locupletissimus : vid. argum. In vanitate sua : Hebr. pravitate.
Ego autem sicut oliva : non ut Doeg arbor excisa, sed fructifera, Hier. virens.
(a) Var. : Cogitat. — (b) ..., lingua dolosa. — (c) Te. — (d) Deest non.
tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum. nomen tuum, quoniam bonum in conspectu sanctorum (a) tuorum. (a) Var, : [ Hebr, Misericordiam.]
Chapter 57 of 153