Skip to the text

Psalmus XLI. Consolationis

PSALMUS XLI. CONSOLATIONIS.

A Saule pulsus et exul, tabernaculum, sacra, et festivitates desiderat ; qua spe ægrum animum, et calamitatibus fessum erigit, vers. 6, 7.

VERSIO VULGATA.

  1. In finem, intellectus filiis Core.

  2. Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum ; ita desiderat anima mea ad te, Deus.

  3. Sitivit anima mea ad Deum VERSIO S. HIERONYMI.

Victori, intellectus filiis Core (a) .

Sicut areola præparata ad irrigationes aquarum ; sic anima mea præparata (b) ad te, Deus.

Sitivit anima mea ad Deum for- 1. Filiis Core : filii Isaar, filii Caath, filii Levi, illius scilicet qui adversus Moysen insurrexerat, ut patet Numer., xvi, 1, etc, et I Paral., vi, 37, 38. Hujus ergo posteri patria perosi exempla, præcipuis officiis inter Levitas fratres suos fungebantur, custodes vestibulorum testimonii, I Paral., ix, 19, templi janitores, ibid., xxvi, 1, 12. Ad hæc cantores præcipui, quibus egregii psalmi cantandi dati sunt ; ut hic et xliii usque ad xlix, Lxxxiii et lxxxiv, de summis rebus editi, ac præsertim de sacrorum ministerio, ut hic et lxxxiii.

  1. Cervus : ita Hebr. et Chald., quo impetu cervus longo venatu sitibundus, currit ad aquas, eo impetu anima mea ad te fertur.

  2. Deum fortem : Hebr. Deum, Deum vivum. Faciem Dei : arcam, in qua Deus

(a) Var. : Victori doctissimo [ Hebr. erudito] filiorum Core. — (b) [ Hebr. desiderat.]

fortem, vivum ; quando veniam et apparebo ante faciem Dei.

  1. Fuerunt mihi lacrymæ meæ panes die ac nocte ; dum dicitur mihi quotidie : Ubi est Deus tuus ?

  2. Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam ; quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei :

In voce exultationis, et confessionis, sonus epulantis.

  1. Quare tristis es, anima mea : et quare conturbas me ?

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi, salutare vultus mei, 7. Et Deus meus.

Ad meipsum anima mea conturbata est ; propterea memor ero tui de terra, Jordanis, et Hermoniim a monte modico.

  1. Abyssus abyssum invocat, in voce cataractarum tuarum.

Omnia excelsa tua, et fluctus tui super me transierunt.

  1. In die mandavit Dominus misericordiam suam, et nocte canticum ejus.

Apud me oratio Deo vitæ meæ : fortem (a), vivum ; quando veniam et apparebo [ h) ante faciem Dei ?

Fuerunt mei (c) lacrymæ meæ panes per diem et noctem : cum diceretur mihi tota die : Ubi est Deus tuus ?

Horum recordatus sum, et effudi in me animam meam : quia veniam ad umbraculum : tacebo usque ad domum Dei in voce laudis et confessionis, multitudinis festa celebrantis.

Quare incurvans, anima mea, et conturbas me ? Expecta Deum, quia adhuc confitebor ei salutaribus vultus ejus.

Deus meus, in meipso anima mea incurvatur : propterea recordabor tui de terra Jordanis, et Hermoniim de montem inimo.

Abyssus abyssum vocat [ A), in voce (e) cataractarum tuarum ; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.

Per diem mandavit Dominus misericordiam suam, et (f) nocte canticum ejus mecum ; oratio Deo vitæ meæ. suam præsentiam declarabat ; quam autem eam David desideraret, et cur, vide Præf. cap. i, n. 7.

  1. Transibo : Hebr. in numerum me movebo cum eis usque ad domum Dei, exultabundi sacra per choreas adibant. Sonus epulantis : Hier. multitudinis festa celebrantis ; Hebr. turbæ tripudiantis Exultat Propheta recordatus populi, ad festivitates, quibus ipse interesse solebat, alacriter procedentis.

  2. Confitebor illi, salutare vultus mei : sic dicam : Tu es salus mea ; at Hebr. vultus ejus, quod est : Laudabo vultum ejus salutarem, id est, faventem.

  3. Et Deus meus.. Hier. per exclamationem, ô Deus ! De terra Jordanis et Hermoniim : loca commemorat in quibus agebat exul circa Jordanis fontes et montem Hermon. Monte modico : Hebr. monte Misaar, nomen proprium.

  4. Abyssus : te fluctus ac tempestates ciente, aliæ ex aliis me calamitates obruerunt ; metaphora consueta : vide Psal. xxxi, 6, etc. In voce cataractarum : ruptis cataractis, obicibusque omnibus, aquis undecumque erumpentibus, ac

renuentibus. Omnia excelsa : Hier. omnes gurgites.

  1. Mandavit : jussu suo misit : sic Psal. xliii, 5 : Qui mandas salutes Jacob. In

(a) Var. : [ Al. fontem] viventem. — (b) Et parebo. — (c) Mihi. — (d) Invocat. — (e) In [ Hebr. ad] vocem. — (f) Et in.

  1. Dicam Deo : Susceptor meus es.

Quare oblitus es mei ? et quare contristatus incedo, dum affligit me inimicus ?

  1. Dum confringuntur ossa mea, exprobraverunt mihi qui tribulant me inimici mei.

Dum dicunt mihi per singulos dies : Ubi est Deus tuus ?

  1. Quare tristis es, anima mea ? et quare conturbas me ?

Spera in Deo, quoniam adhuc confitebor illi ; salutare vultus mei, et Deus meus. Dicam Deo : Petra mea (a) , quare oblitus es mei ? quare tristis incedo, affligente inimico ?

Dum me interficerent (b) in ossibus meis, exprobraverunt mihi hostes mei : dicentes (c) tota die : Ubi est Deus tuus ?

Quare incurvans, anima mea, et conturbas me ?

Expecta Dominum (d) , quoniam adhuc confitebor ei, salutibus (e) vultus mei et Deo meo. die... misericordiam... et nocte canticum : tota die beneficia ejus accipio, nocte commemoro.

(a) Var. : [Hebr. EI Salei, quod interpretatur Deus petra mea, et est unum de nominibus Dei.] — (b) Interfecerint. — (c) Ad me. — (d) Deum. — (e) Salutaribus.

Chapter 48 of 153